History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Insequente autem hieme Tissaphernes, postea-quam Iasum praesidio munivit, Miletum advenit, et, quemadmodum Lacedaemone promiserat, menstruum stipendium navibus omnibus numeravit, singulas drachraa9 Atticas viritim; in reliquum vero tempus ternos obolos dare volebat, donec regem consuluisset qui si juberet, daturum se dicebat integram drachmam.

Verum Her-mocrate Syracusanorum duce contradicente (Therimenes enim, quod non erat nauarchus, sed ad tradendam Astyo-cho classem cum illis navigabat, in stipendii exactione remissior erat) tamen inter eos convenit, ut ratione per quinas quasque naves inita plus quam terni oboli viritim persolverentur. Nam quinis navibus terna talenta in singulos menses dabat; ceterisque navibus, quae non cadebant in hunc numerum, ad eamdem hanc rationem solvebatur.