History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Eadem autem hieme Athenienses, qui apud Samum agebant, quoniam ad eos praeterea et domo venerant aliae quinque ot triginta naves, et earum duces Charroinus et Strombichides et Euctemon, et navibus ex Chio reliquisque omnibus in unum contractis, volebant belli provincias inter

342
se sortiti, simul et Miletum navalibus copiis obsklere et adversus Chium navales una cum pedestribus copiis mittere. Itaque fecerunt;

nam Strombichides quidem et Ono-maeles et Eucteroon cum triginta navibus, et cum parte gravis armaturae militum, qui ad Miletum venerant, actuariis navigiis ad eos vehendos usi, in Chium sortito navigabant; ceteri vero apud Samum remanentes cum quatuor et septuaginta navibus maris imperium obtinebant, et classis incor-shmibue Miletum infestabant