History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Atque auxilia, quae Amorges circa se habuerat, ad se ipsos traducta, nulloque maleficio affecta, suis ordinibus admiscuerunt, quod plerique erant e Peloponneso; et oppidum Tissapherni tradiderunt, univer-sosque captivos, tam servos, quam liberos, pactione cum illo facta, ut in singula capita singulos stateres Daricos sibi numeraret; quibus rebus gestis Miletum redierunt.

Et Pedaritum, Leontis filium, quem Lacedaemonii magistratum in Chium miserant, ad Erythras usque itinere pedestri mittunt, cum iis copiis auxiliaribus, quas circa se Amorges habuerat, et Philippum illic Mileto praeficiunt. Atque haec aestas finiebatur.