History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

« Quorum vos memores oportet totis viribus certamen inire, nec ad eam propelli, sed quum navis cum nai i confligere coeperit, non prius permittere vobis ut ab hoste dirimamini, quam de hostili tabulato milites deturbantis.

Atque ad haec non minus milites, quam nautas adhortor, quo magis eorum, qui desuper pugnant, hoc oflicium est; adest autem nobis nunc quoque facultas, ut magis peditatu victoriam consequamur.

Nautas vero adhortor, et simul obsecro, ne propter clades acceptas animo nimis·consternato sitis, quum et flrmiorem apparatum ex tabulatis nunc habeatis, et naves plures, et ut diligenter apud animos vestros consideretis, quam operae pretium sit illam voluptatem conservare, quotquot de vobis antea Athenienses habili, quamvis non essetis, et ob nostrae linguae peritiam et ob institutorum imitationem in Graecia suspiciebamini, et imperii nostri, quod utilitatem quidem attinet, non minus, quod vero metum apud subjectos et injuriarum immunitatem, multo etiam magis participes eratis.

Itaque quum soli libere socii sitis imperii nostri, merito nunc illud ne prodatis, et contemptis Corinthiis, quos saepe superastis, et Siciliensibus, quorum nullus, quamdiu nostra classis vigebat, nobis resistere est ausus, propulsate eos et ostendite vel in imbecillitate et calamitatibus vestram peritiam aliorum robore, quod secunda fortuna utitur, potentiorem esse.