History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

« Et Atheniensibus qui sunt inter vos, rursus haec in memoriam redigo, neque naves alias his similes in navalibus, neque militum juventutem a vobis domi relictam esse, et si quid aliud, quam victoria, vobis eveniat, et hostes, qui hic sunt, protinus illuc navigaturos, et qui de nobis illic sunt reliqui, nequaquam satis virium habituros ad propulsandos et eos, qui illic sunt, et eos, qui praeterea venient. Et alteri quidem Syracusanis statim eubjecti eritis, contra quos qua mente veneritis, vos ipsi nostis, alteri vero, qui illic sunt, Lacedaemoniis.

Quare quum in hoe uno certamine pro utrisque constituti sitis, fortiter, si unquam alias, perdurate atque apud animos vestros reputate et pro se quique, et universi, eos, qui nunc vestrum in navibus erunt, et peditatum esse Atheniensium et classem, et reliquam civitatem, et magnum illud Athenarum nomen pro quibus, si qua in re alius alii praestat vel peritia vel animi robore, is nunquam alias opportunius sese ostentans et sibi ipsi utilis fuerit, et universis salutaris. »»

Nicias igitur, bis suos adhortatus, statim imperavit , ut naves conscenderent. Gylippo autem et Syracusanis, quippe quod ipsum etiam hostium apparatum cernerent, praesentire quidem licebat, Athenienses navale proelium inituros esse, sed certiores facti erant etiam de ferreis manibus injiciendis;

et quum adversus cetera omnia se

318
instruxerunt singulatim, tum etiam adversus hoc; proras enim et superiores navium paries coriis longe lateqoe contexerunt, ut manus injecta taberetur, nec quicquam nancisceretur, quod apprehenderet.