History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

« Quae autem in his portus angustiis nobis profo* tura cognovimus adversus futuram navium turbam et adversus illorum apparatum in navium tabulatis instructum, unde prius damno afficiebamur, omnia ea nobis quoque nunc pro praesenti rerum facultate cum gubernatoribus prospecta et parata sunt.

Nam sagittarii multi et jaculatores in tabulata adscendent, et multitudo, qua, si navale proelium in alto committeremus, non uteremur, quia navium onus rei nauticae disciplinam impediret; sed hic in pedestri proelio, quod ex navibus committere cogimur, utilis erit

Pra-terea excogitavimus etiam, quae adversus hostes in navium structura erant paranda, et adversus epotidum crassitudi-

317
nem, quae res praecipue nobis damno erat, ferrearum manuum injectiones, quae navem hostilem, quum invaserit, retinebunt, ne retro se recipiat, si modo vectores ea, qua; praeterea opus sunt, exsequantur.

Ineam enim necessitatem jam adducti sumus, ut pedestre proelium ex navibus committamus; atque ut neque ipsi ab hostili classe resiliamus, neque illos resilire permittamus, utile esse apparet, praesertim quum terra sit hostilis, praeter eam, quam nosler peditatus obtinuerit. .