History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Syracusanorum autem duces quum et alioqui ceteris quoque in rebus essent eonfidentiores, et in animo haberent, vel sine his nuntiis adversus Catanam cum apparatu proficisci, longe etiam inconsideratius fidem huic homini habuerunt, statimque constituta die, ad quam adessent, eum remiserunt, ipsique (jam enim etiam Selinuntii et alii nonnulli ex sociis aderant) Syracusanis omnibus edixerunt, ut conjunctis universis copiis exirent Quum autem res omnes ad illam expeditionem necessarias praeparassent, et dies adventaret, ad quam se venturos constituerant, iler ingressi, ut Catanam versus proficiscerentur, ad Symaethum j llumen in agro Leontino castra posuerunt.

Athenienses vero quum intellexissent, eos adventare, assumptis omni-

271
bus copiis et suorum et Siculorum, et quotquot propterea accesserant, eisque in naves et navigia impositis sub noctem Syracusas versus contenderunt.

Et Athenienses simul atque dies illuxit, egressi sunt in locum, qui erat juxta Olympieum, ibi castra metaturi, et eodem tempore Syracusanorum equites, qui primi ad Catanam accesserant, quum cognovissent totum exercitum classe vectum discessisse, reversi rem peditatui nunciant; tunc vero cuncti regressi ad suppetias urbi ferendas accurrebant.