History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Interea vero Athenienses, quod longum iis iter esset, per otium castra posuerunt in opportuno loco, et in quo proelii initium erant facturi, quotiescumque vellent, et vel in ipsa munitione vel ante eam ab equitatu Syracusanorum minime infestari poterant; ab una enim parte munitiones et aedificia et arbores et stagnum hostes prohibebant, ab altera vero loca praerupta.

Caesisque .vicinis arboribus et ad mare delatis et juxta naves vallum fixerunt, et in Dascone simul et munitionem ab ea patie, quae aditu hostibus erat facillima, e saxis electis lignisque constructam celeriter erexerunt, et Anapi pontem solverunt.

Dum autem haec parant, ex urbe quidem nemo egressus eos impediebat, sed primi Syracusanorum equites ad opem suis rebus ferendam procurrerunt, deinde postea et universus peditatus convenit. Et primo quidem ad Atheniensium castra prope accesserunt, deinde vero, quum illi contra eos non item prodirent, regressi ac via Helorina transmissa castra posuerunt.