History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Quae quum cognoscerent Atheniensium duces, et vellent illos cum universo populo ab urbe quam longissime abducere, ipsi vero interea sub noctem cum classe praetervecti locum castris idoneum per otium occupare, scientes ejus rei se haud perinde facultatem habituros, si ex navibus adversus hostes jam praeparatos descenderent, aut itinere terrestri euntes ab illis animadverterentur (sus enim levi armaturae et multitudini, quod nullus equitatos ipsis adesset, Syracusanorum equitatum, qui multus erat, magna detrimenta daturum; ita vero se locum capturos, unde ab Itostium equitatu nullum memoratu dignum damnum essent accepturi; monebant eos autem de loco ad Olympieum sito, quem etiam occuparunt, Syracusanorum exsules, qui ipsos sequebantur), hujusmodi igitur conatum ad perficienda ea quae cupiebant, duces machinati sunt.

Mittunt quemdam fidei sibi probatae virum et Syracusanorum ducibus pro existimatione sua non minus amicum ; erat autem Catanaeus hic vir, et a quibusdam Cata-nffis se venire dicebat, quorum illi nomina noverant, et quos suae factionis studiosos in urbe adhuc superessc sciebant.

Dicebat autem Athenienses in urbe procul a castris pernoctare, et si illi certa die primo diluculo ad exercitum cum universo populo venire vellent, se quidem interclusuros eos, qui essent apud se, et naves incensuros, illos vero vallum adortos exercitum Atheniensem facile capturos ; fore autem Catanacorum permultos ad rem gerendam adjutores, et jam paratos esse, a quibus ipse veniret.