History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Ac praelium quidem istud hujusmodi fuit, et quam proxime ad haec accedens, et maximum omnium, quae inter Graecos jam a longissimo tempore gesta sunt, et in quo maximi nominis civitates inter se concurrerunt.

Lacedaemonii vero, caesorum hostium armis in conspicuo loco positis tropaeum statim erigebant ipsaque cadavera spoliabant, suorumque sustulerunt et ad Tegeam absportarunt, ubi sepulta sunt, hosliumque cadavera fide publica interposita reddiderunt.

Occubuerunt autem ex Argivis quidem et Orneatis et Cleonaeis septingenti, ex Mantineis Tero ducenti, totidem etiam ex Atheniensibus cum ^Eginetis, et uterque dux. Lacedaemoniorum vero socii ab hoste non adeo pressi erant, ut eorum numerus aliquis memoratu dignus desideraretur; ex ipsis vero difficile quidem erat verum cognoscere, dicebantur tamen ad trecentos obiisse. .