History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Ceterum quum proelium jam instaret, Plistoanax etiam regum alter cum senioribus ac junioribus subsidio suis ivit, et ad Tegeam quidem usque profectus est; sed quum victoriam audisset, rediit.

Item Lacedaemonii auxilia et e Corintho et ab sociis, qui extra Isthmum erant, venientia per nuntios remiserunt, ipsique reversi, sociis dimissis, quum Carneorum tempus apud ipsos tunc erat, dies festos agebant.

Atque hoc uno praelio deleverunt infamiae notam sibi a Graecis tunc inustam, quum ignaviae nomine, propter cladem in insula Sphacteria acceptam, tnm etiam prqpter consilii inopiam et tarditalem aliis in rebus demonstratam, quum fortunae quidem iniquitate, ut videbantur, male rem gererent, animo vero Udem aahuc essent.