History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Accidit etiam, ut Agis, quum sinistrum cornu suorum Mantineis et Argivorum mille delectis oppositum laborare cognovisset, universo exercilui | praeciperet, ut tenderet ad cornu, quod vincebatur.

Hoc autem facto, Athenienses quidem interea, quum Lacedaemoniorum exercitos praeteriisset et ab ipsis dedinassct, per otium evaserunt, et una cum iis Argivi, qui victi erant; Mantineis vero eorumque sociis et mille Argivorum deleclia non amplius ad instandum hostibus animus erat, sed quum et suos jam profligatos, et Lacedaemonios cootra se tendentes animadverterent, in fugam se conjecerunt.

et Mantineonim quidem plerique caesi sunt, Argivorum iero delectorum major pars evasit. Fuga tamen et receptus nec praeceps nec in longum spatium fuit; nam Lacedaemonii diu quidem et acriter in acie perstantes pugnant, donec hostem in fugam verterint; ubi vero eum in fugam verterunt, neque diu neque procul insequuntur.