History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Ineunte autem statim vere insequeutis aestatis Argivi quum Boeotorum legati, quos se missuros dixerant, non venissent, et Panacium ab illis everti intellexissent, et societatem inter Boeotos et Lacedaemonios privatim (actam, extimuerunt, ne soli relinquerentur, omnesque socii se Lacedaemoniis abjungerent;

existimabant enim Boeotos a Lacedaemoniis inductos esse, ut et Panacium evertere et Atheniensium foedera acciperent, Alheniensesque harum rerum conscios esse, ita ut ne cum Atheniensibus quidem societatem (acere sibi amplius integrum esset, quum antei sperassent, si propter controversias ea foedera, quae cum Lacedaemoniis inierant, frangerentur, Atheniensium certe quidem se socios futuros.

Argivi igitur, quum his difficultatibus premerentur et vererentur, ne simul cum Lacedaemoniis et Tegeatis, Boeotis et Atheniensibus bellum sibi gerendum esselt qui prius Lacedaemoniorum foedera non acciperent , sed animis elati Peloponnesi principatum se adepturos sperarent, quamprimum poterant, legatos Lacedaemonem mittebant, Eustroplium et iEsondn, qui apud illos maxime gratiosi esse videbantur, existimantes, pro praesenti rerum statu optimum esse, facto cum Lacedaemoniis foedere, quacunque fieri posset, quietem agere.