History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Atque hac eadem hieme Mecybernam, ubi erat Atheniensium praesidium, Olynthii subito adorti ceperunt.

Posthaec vero (nam inter Lacedaemonios et Athenienses assidua colloquia fiebant de locis, quae alteri alterorum tenebant) existimantes Lacedaemonii, si Athenienses Pana-ctum a Boeotis recepissent, fore, ut ipsi Pylum reciperent, Bieotos per legationem adierunt et orarunt, ut Panactum, et quotquot ex Atheniensibus in vinculis haberent, traderent , ut pro his ipsi Pylum reciperent.

Boeoti vero negarunt , se hiec reddituros, nisi secum, quemadmodum cum Atheniensibus, societatem privatim coirent. Lacedaemonii

220
vero, quamvis scirent, se Atlieniensibus injuriam facturae, quod cautum esset, ne sine communi consensu vel foedus cura quoquam fieret vel bellum gereretur, quia tamen Pa* nactum recipere cupiebant, ut Pylum pro ipso recuperarent, simul etiam quod illi, qui foedera confundere properabant, ad foedus cum Boeotis ineundum propensiores erant, societatem cum iis fecerunt hieme jam extrema et sub vere; sta-timque Panacium evertebatur. Et undecimus bujus belli annus finiebatur.