History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Atque legati eorum profecti sermones habebant cum Lacedaemoniis, quibus conditionibus foedera sibi fieri possent.

Ac primo quidem Argivi postulabant, ut vel civitatis vel privati alicujus airbitrio permitteretur controversia de agro Cynosurio, de quo in confiniis posito semper contendunt (hic autem ager continet Thyream et Antheoam urbem, eumque Lacedaemonii possident); deinde vero quum Lacedaemonii nullam dc eo mentionem fieri sinerent, sed se, si vellent illi foeduft ex pristina formula facere, ad hoc paratos esse dicerent, Argivi legati tamen Lacedaemonios ad haec sibi concedenda induxerunt, ut in poesentia quidem foedus annorum quinquaginta (acerent, quotiescun-que vero utrilibet alteros provocassent, dummodo neque morbo neque bello vel Lacedaemoniorum vel Aigivorum civitas implicita esset, de hoc agro armis decernere liceret, quemadmodum et ante quondam, quum utrique se victores discessisse judicarunt; persequi autem ne liceret ulterios, quam vel ad Argorum vel ad Lacedaemonis terminos.

Lacedaemoniis vero primo quidem haec stultitiae plena esso videbantur; deinde (Argos enim quavis ratione amicum habere cupiebant) assensi sunt iis conditionibus, quibas illi postulabant, et syngrapham fecerunt. Jubebant autem Lacedaemonii legatos, priusquam quicquam eorum ratum fieret, Argos reversos populo ostendere, qui si probasset,

221
tunc vero ad Hyacinthia redirent, ut jusjurandum praestarent. Et illi quidem abierunt;