History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

« et ipse non ut ullo maleficio vos afficiam, sed ut Grmcos in libertatem vindicem, huc adveni, Lamia·-moniortim magistratus religiosissimo jurejurando obstrirlos habens, socios, quoscunque ego ipsis adjunxero, sui juris fore, et simul non ut vos armorum socios habeamus, aul per vim aut per fraudem adjunctos, sed contra ut vobis ad Atheniensibus in servitutem redactis socii simus.

Quapropter aequum esse censeo, ut neque suspectus sim, qui maximam lidem vobis dem, neque vindex infirmus existi mer, sed ut vos mihi houo animo accedatis.

Quod si quis forte privatim sibi ab aiiquo metuens, ne ego civitatem aliquibus tradam, minus mihi favet, is omnium maxime confidat.

Neque enim venio, ut factionibus me imm-sceam, neque ambiguam in animo habeo vobis libertatem offerre, ita quidem, si patrio instituto neglecto aut plebem nobilitati, aut nobilitatem plebi in servitutem addicerem.

Nam gravior esset ea libertas, quam hominum alienigenarum imperium, nobisque Lacedamioniis pro laboribus susceptis nulla gratia constaret, sed pro honore et gloria potius culpa; et propter qute crimina Athenienses bello persequimur, ca odiosiora nos, quam qui virtutem non prae se tulit, videamur nobis contrahere.

Nam illis saltem, qui dignitate sunt praediti, turpius est fraude speres domesticas amplificare, quam vi aperta; nam vis quidem jure potentiae, quam fortuna dedit, infertur, fraus vero injusti animi insidiis. Adeo magnam circumspectionem adhibimus in iis, quai nostra maxime intersunt.