History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

« Neque vero praeter jusjurandum majorem ipere possitis, quam si quibus res ipsa: secundum

183
verba consideratae famam necessariam praebent, e re eorum etiam esse plane ut dixerint.

Quod si me vobis ista proponente dicetis facultatem vobis deesse, sed tamen, quod nobis benevoli sitis, exigetis, ut vobis citra damnum vestrum nos rejicere liceat, et ut ne periculo nobis carere libertas videatur, et dicetis aequum esse, eam illis offerre, qui etiam eam accipere possint, nullum vero invitum cogere , deos et heroas indigenas testabor, quod bono vestro veniens nihil verbis prolicio, agrumque vestrum pervastando vos cogere conabor,

nec amplius existimabo me injuste facere, sed vel duabus de causis necessariis aequitatem a me stare, partim quidem propter Lacedaemonios, ne hac vestra benevolentia, si nobis non adducemini, laedantur pecuniis , quas Atheniensibus penditis; partim vero propter Graecos omnes, ne a vobis impediantur servituti se subtrahere.

Nec enim vero decenter haec faceremus, nec officium hoc nostrum est Lacedaemoniorum, ut invitos in libertatem asseramus, nisi alicujus boni publici causa.

Neque vero dominatum affectamus, sed potius quum alios dominatu dejicere studeamus, plerisque injuriam faceremus, si dum libertatem universis afferimus, vos resistentes toleraremus.

De his recte consultate et hoc certamen inite, ut et Graecis libertatis capessendae principes existatis, et sempiternam gloriam paretis, et simul ipsi vestrarum privatarum rerum nullam jacturam faciatis, et universae civitati pulcherrimum nomen faciatis.»