History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

si autem sero venimus, decepti opinione belli, quod in illis regionibus geritur, qua speravimus fore, ut sine vestro periculo Athenienses debellaremus, nemo repre-hendat;mmc enim, quando facultas est data, venimus, et vobiscum operam dabimus, ut eos debellemus.

Miroi vero, quod portas mihi clauseritis, et si meus adventus vobis ingratus accidit.

Nos enim Lacedaemonii, existimantes nos venturos ad eos, qui rei priusquam re ipsa, advenisssemus, animo saltem socii essent, et nostrum adventum exoptatum fore, tantum periculum subiimus, per alienum agrum iter multorum dierum facientes sum mumque studium exhibentes;

vos vero, si quid aliud in animo habetis, aut si vestrae ipsorum et ceterorum Graecorum libertati obsistatis, grave hoc fuerit.

Nam non solum vos ipsi obsistitis, verum etiam ceteri Graeci, quos adibo, se mihi minus adjungent, hac diflirullate permoti, quod vos, ad quos primum accessi, qui et urbem opibus et auctoritate florentem obtinetis, et qui prudentes habemini, me non receperitis; neque facere potero, ut adventus mei causa fide digna videatur, sed videbor aut injustam libertatem afferre, aut huc venisse imbecillis et invalidus ad propulsandam Atheniensium vim, si invaserint.

Atqui cum hoc ipso exercitu, quem nunc habeo, quum ad Ni-sa-am profectus sum, ut opem ei ferrem, Athenienses, quamvis numero superiores confligere non sunt ausi; quamobrem haud verisimile videtur, ipsos tantum copiarum contra vos esse missuros, quantus erat classiarius exercitus ad Nisaeam.