History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Quum autem Atheniensium duces conditionem oblatam accepissent, has inducias fecerunt, ut Lacedaemonii quidem naves, in quibus pugnaverant, omnesque, quotquot in ora Laconica longae erant, Pylum delatas Atheniensibus traderent, nec arma munitionibus inferrent neque a terra neque amari, Athenienses vero permitterent Lacedaemoniis, qui in continente erant, ut suis civibus in insula interceptis afferrent frumentum praescriptum ac molitum, binas farinae choenicas Atticas, totidem vini cotylas et carnis frustum Viritim, servis vero dimidium horum; utque haec ipsa Atheniensibus inspectantibus mitterent, neve navigium ullum furtim illuc ingrederetur; interea vero Athenienses insulam nihilo minus custodirent, ita tamen, ut in eam non descenderent, nec Peloponnesiorum copiis vel terra vel mari arma

155
inferrent.

Quicquid autem horum vel tantillum alterutri transgrederentur, tunc induciae ruptae censerentur. Ratae vero essent, donec Lacedaemoniorum legati rediissent; Athenienses autem eos triremi Athenas portarent, et inde reportarent. Illis vero reversisliae induciae solutae essent, utque Athenienses naves ejusmodi restituerent, cujusmodi accepissent.

His igitur conditionibus induciae factae, navesque circiter sexaginta traditae, legatique missi sunt. Hi autem quum Athenas pervenissent, haec verba fecerunt.