History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Quum autem utrique in sua castra se recepissent, illi quidem tropaeum erexerunt et caesorum cadavera restituerunt, naviumque fractarum tabulis sunt potiti, insulamque protinus classe circumibant et custodiebant, quod viri in ea intercepti essent; Peloponnesii vero, qui in continente erant, jam ex omnibus gentibus ad opem suis ferendam conjuncti ad Pylum in loco manebant.

Quum autem rerum ad Pylum gestarum nuntios Spartam allatus esset, placuit ipsis, ut tamquam in mngna calamitate summi magistratus in castra se conferrent, et in re praesenti viderent et constituerent, quicquid agendum videretur.

Atque quum animadvertissent nulla ralione suis succurri posse, nec in discrimen illos adducere vellent, ne vel fame premerentur, vel multitudine oppressi in hostium potestatem redigerentur, placuit, induciis factis cum Atlie* niensium ducibus, si vellent, de rebus ad Pylum spectantibus , legatos Athenas de compositione mittere, et operam dare, ut suos cives primo quoque tempore reciperent.