History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

« Miserunt nos huc Lacedaemonii, O Athenienses, de viris illis, qui sunt in insula, transacturos, quicquid et vobis simul utile esse persuaserimus, et ndbis in hoc calamitoso casu ut pro praesenti rerum statu decus maxime allaturum.

Neque vero longiorem orationem praeter consuetudinem habebimus, sed ut patrium nobis est institutum, ubi pauca verba sufficiunt, non uti multis, rursus vero pluribus, quoties tempus postulat, ut docentes aliqoid eorum, quae conficiuntur verbis, officium agamus.

Haec autem ne hostili animo accipiatis, neque credentes quasi rerum ignaros vos doceri, sed quasi gnaros admoneri, ut recte consultetis.