History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Athenienses vero (erant enim debilitati morbo et bella recens suscepto et vigente) rem quidem haud negligendam esse ducebant, si Lesbus quoque hostium sociaexisteret, quae classem et vires integras haberet, et criminationes istas initio non admittebant, plus animi sui sententiae tribuentes, quod mallent non vera esse. Postquam tamen missis etiam legatis non persuadebant Mytilenaeis, ut et communis civitatis institutionem et belli apparatum omitterent, tunc metu perculsi eos antevertere volebant

Et confestim miserunt quadraginta naves, quae forte circa Peloponnesum erant ad navigandum paratae; Cleippides autem Dinise filius cum duobus collegis his navibus praeerat.

Renuntiatum enim iis erat diem festum in Apollonis Maloentis honorem extra urbem celebrari, ad quem celebrandum Mytilenaei frequentes conveniunt, et spem esse, si properarent, subito eos posse illis supervenire, et si conatus iste feliciter ipsis successisset, (rem actam esse), sin minus, dicerent Mytilenaeis, ut naves traderent murosque demolirentur; et, si imperata non facerent, bellum iis inferrent.

Atque illae quidem naves abierunt; decem vero Mytilenaeorum triremes , quae ex finderis pacto tunc apud ipsos auxilii ferendi causa forte aderant, retinuerunt Athenienses, virotfque, qui in illis erant, in custodiam tradiderant.

Mytilenaeis

104
vero quiuam, quum Athenis in Euboeam trqedssct et pedibus Gersestum ivisset, ibi navim onerariam tunc ipsum ancoras solventem nactus, secunda navigatione usus, et triduo postquam Athenis discessit, Mytilenen delatus, nuntiavit infestum Atticae classis adventum.

Illi vero nec ad Maloentem exiverunt, et ceteras murorum portuumque partes, quae semiperfectae erant, praesidiis firmantes custodias egerunt.