History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Sequente autem aestate Peloponnesii eorumque socii frumento jam adulto cum infesto exercitu in Atticam protecti sunt; praeerat iis autem Arcliidamus Zeuxidami filius, Lacedaemoniorum rex.

Castrisque positis agrum vastabant, et impressiones, ut consueverant, faciebant Atheniensium equites, qua commodum erat, et plurimam militum levis armaturae turbam prohibebant, ne a castris longius progressi loca suburbana vastarent.

Tamdiu autem commorati, quamdiu commeatus iis suppeditabat, recesserunt et in suam quique civitatem se receperunt.

Post hanc autem Peloponnesiorum irruptionem statim Lesbus praeter Methymnam ab Atheniensibus defecit, quod illi voluerant quidem jam ante hoc bellum, sed Lacedaemonii eos recipere noluerant, tum vero vi necessitatis coacti hanc quoque defectionem maturius, quam secum ipsi constituerant, fecerunt

Etenim et portuum munitionem, quos aggere cingebant, et murorum aedificationem navium-que fabricationem opperiebantur, donec ad finem essent perducta, item auxilia, quae ex Ponto venire oportebat, sagittarios et frumentum, et quae tunc ipsum adhuc accerse-bant.

Tenedii enim, qui iis erant inimici, et Methymnaei, atque etiam privatim quidam ex ipsis Mytilenaeis homines propter factionem, quibus publicum erat cum Atheniensibus hospitium, Atheniensibus indicarunt, adduci ab iis omnes Lesbios per vim in Mytilenen omnemque apparatum cum Lacedaemoniis et Boeotis, qui gentis ejusdem erant, defectionis faciendae causa urgeri et nisi quis illos jam antevertat, ipsos Lesbo privatum iri.