History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Nec multo post Athenienses classe eo appulsi, ut haec videbant, denuntiarunt duces, quae imperata erant; sed quum Mytilsenei dicto audientes non essent, beHum illis facere coeperunt

At Mytilaenei imparati et ex improviso coacti tbellum gerere, prodierunt illi quidem cum quodam navium numero aliquantum ante portum, ut proelium navale committerent, sed postea ab Atticis navibus inse-quentibus fugati, cum Atticae classis praetoribus jam colloquia conferebant, eo consilio, ut, si possent, in praesens naves illorum aliqua aequa conditione a se dimitterent

Atheniensium vero duces haec acceperunt, ipsi quoque veriti, ne non satis virium haberent ad bellum universae Lesbo faciendum.

Induciisque factis Mytilenaei mittunt Athenas unum ex illis, qui detulerant indicium, quem facti jam poenitebat, et alios, si forte impetrare possent, ut naves a se recederent quippe qui nihil rerum novarum molituri essent.

Interea vero et Lacedaemonem legatos triremi vectos mittunt, clam Atheniensium classe, qui ad septentrionalem urbis partem in Malea stationem habebant; nec enim credebant, quae ab Atheniensibus impetrare cupiebant , ex voto sibi cessura.

Atque hi quidem aspera usi navigatione per pelagus Lacedaemonem delati agebant pro iis, ut aliquod auxilium veniret;