History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Illi vero his auditis in urbem redierunt, cumque his de rebus cum multitudine consultassent, responderunt: « Se velle conditiones sibi ab eo oblatas cum Atheniensibus prius communicare; et si illis persuadere possent, se ad luee facienda paratos esse. » Interea vero petebant, ut inducias secum faceret, et ab agro vastando sibi temperaret. Ille vero inducias fecit tot dierum, intra quot verisimile videbatur, responsum Athenis afferri posse, et ab agro vastando sibi temperavit.

Plataeenses vero legati ad Athenienses profecti, et agitato cum illis consilio, redierunt, haecque civitati retulerunt:

« Neque in superiore tempore, viri Plataeenses, ex quo societatem inivimus, Athenienses dicunt se passos esse nobis injuriam fieri, neque nunc passuros, sed pro viribus opem laturos; vobisque mandant, per jusjurandum, quod vestri patres jurarunt, ne quid novi in societate moliamini. »