History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Talia quum Plataeenses dixissent, Archidamus illorum orationem excipiens, haec respondit. « ^qua est vestra oratio, Viri Plataeenses, si vernis facta respondeant. Quemadmodum enim Pausanias vobis praestitit, et vos ipsi vestro jure vivite et ceteros pro vestra virili parte in libertatem vindicate, quotquot eadem pericula tunc vobiscum subierunt, et ejusdem jurisjurandi participes fuerunt, et qui nunc Atheniensibus serviunt; et tantus hic apparatus tantumque bellum susceptum est de eorum celerorumque libertate. Cujus potissimum quidem est, ut vos quoque participes sitis, et sic jusjurandum et ipsi senetis; sin minus, ad quae ante etiam vos jam invitavimus, quiescite, res vestras possidentes, ac neutrorum partes sequimini, sed accipite utrosque amicitiae causa, neutros vero belli gratia. Atque haec quidem nobis sufficient. »

Archidamus igitur haec dixit; Plataeensium vero legati bis auditis in urbem redierunt ; quumque rem ad populum rettulissent, Arcbidamo responderunt :« Nihil a se eorum, quae ab ipso petebantur, sine Atheniensibus fieri posse. Suos quippe liberos, et conjuges apud illos esse; seque toti etiam civitati timere, ne post ipsorum discessum, Athenienses venirent, et illa non concederent , aut etiam Thebani, propterea quod pacto comprehensi essent de utrisque recipiendis, suam urbem rursus occupare conarentur. »

Ille vero eos bene sperare jubens , ad haec respondit:« Vos vero urbem et aedificia nobis Lacedaemoniis tradite, et fines agri demonstrate, et numerum vestrarum arborum, et quicquid aliud in numerum cadere potest; ipsi vero abite quocunque vultis, quamdiu bellum durarit. Ubi autem confectum fuerit, reddemus, quaecunque receperimus. Interea vero ut depositum servabimus, agrum colentes, et tributum pendentes, quod vobis suppetere possit. »