History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Quum legati haec renuntiassent, Plataeenses decreverunt non deserere Athenienses, sed pati et agrum ante suos oculos vastari, si necesse esset, et perferre quicquid aljud contingere posset; nec quemquam amplius emittere,

87
sed ex muris respondere, « se non posse facere ea, quae a Lacedaemoniis petantur. »

Quum autem hoc responsum dedissent, tunc vero rex Archidamus primum Deos et heroes indigenas contestari coepit, his verbis :

« Dii, quotquot agri Plataeensis praesides estis, et heroes, testes estote, neque omnino nos injuste, quum isti societatis jusjurandum prius violarint, in hunc agrum yenisse, in quo patres nostri post vota vobis nuncupata Medos superarunt, et quem Graecis benignum praebuistis, ut in eo dimicarent, nequenime, si quid faciamus, nos injuste facturos; nam quum, multas aequasque conditiones obtulerimus, nihil ab illis impetramus. Propitii autem estote, ut illi, qui maleficii principes exliterunt, coerceantur, ultio autem contingat iis, qui eam exigant, ut fas est. »