History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

His autem peractis, Athenas nuntium mittebant, et militum a se caesorum cadavera Thebanis per inducias reddiderunt; et res urbanas, pro praesenti rerum statu, arbitratu suo constituerunt.

Rerum autem a Plataeensibus gestarum nuntii statim ad Athenienses venerant, et Boeotos, quotquot erant in Attica, protinus comprehenderant; et praeconem Plataeam cum mandatis miserant, ut ipsis denuntiaret, nequid novi statuerent in Thebanos, quos habebant, antequam et ipsi aliquid de illis statuissent;

nondum enim illis nuntiatum erat, eos jam esse mortuos. Nam simul ac Thebani Plataeam sunt ingressi, primus nuntius exierat; secundus vero, illis modo victis et captis; et eorum nihil intellexerant, quae postea contigerunt. Sic igitur Athenienses, rerum istarum prorsus ignari, mittebant. Sed praeco quum Plataeam pervenisset, viros illos comperit interfectos.

Postea autem Athenienses cum exercitu Plataeam profecti et frumentum importarunt et praesidium in urbe reliquerunt, et hominum inutilissimos cum foeminis ac pueris exportarunt.