History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Hoc autem facinore Plataeis patrato et foederibus aperte ruptis, Athenienses se parabant ad gerendum bellum; parabant se autem Lacedaemonii quoque eorumque socii et utrique legationes ad Regem et ad alios barbaros erant missuri, si quod auxilium alicunde se sibi adjuncturos sperabant; et societatem coibant cum civitatibus, quae erant extra ipsorum imperium.

Et Lacedaemonii quidem, praeter illas, quas ibi in sua ditione habebant, ex Italia et Sicilia iis, qui ipsorum partes sequebantur, imperarunt naves faccre pro ci-

60
vitatium magnitudine, ita ut universarum numerus et summa esset quingentarum navium, et certam pecuniae summam parare; cetera quiescentes, et Athenienses, si unica navi venirent, recipientes, donec haec essent parata.

Athenienses vero quum pristinos socios recensebant, tum etiam accuratius in loca circa Peloponnesum legatos mittebant, in Corcyram, et Cephalleniam, et Acarnaniam, et Zacynthum , quia videbant, si haec loca sibi essent amica, se tutius circa Peloponnesi fines bellum esse gesturos.

Utrique autem nihil parvum animis versabant, sed totis viribus in hoc bellum incumbebant, idque non injuria. Omnes enim mortales rerum initia ardentius capessere solent ; tunc vero etiam magna juventutis copia, quae in Peloponneso , magna item, quae Athenis erat, propter rerum imperitiam non invita bellum suscipiebat, et reliqua Graecia tota animis erat erecta, quum primae civitates concurrerent.