History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Postquam vero Thebani intellexerunt id, quod acciderat, Plataeensibus, qui erant extra urbem, insidias struebant. Nam et homines in agris erant, ut supellex, quippe quod hoc malum inopinatum pacis tempore contigisset. Volebant enim, si quem cepissent, eum sibi eorum loco esse, qui in urbe erant, si qui forte vivi capti essent.

Atque hi quidem haec in animo habebant. Plataeenses vero, cum illi adhuc consultarent, suspicati aliquid hujusmodi eventurum, sollicitiquc de civibus, qui foris erant, caduceatorem ad Thebanos emiserunt, dicentes, neque fas iis fuisse facere ea, quae facta erant, qui stante foedere suam urbem occupare conati essent; et quae foris erant, dicebant ne affligerent. Alioqui dicebant, fore, ut et ipsi illorum milites interficerent, quos vivos haberent ; si vero ex suo agro recederent, hos illis redderent.

Thebani quidem liaec dicunt, et illos etiam Jusjurandum addidisse perhibent. Plataeenses vero negant, se slatim pollicitos esse, ut captivos redderent, sed colloquio prius habito si quam compositionem inter se facere potuissent, et jusjurandum addidisse negant.

Recesserunt igitur Thebani ex illorum finibus, nulla injuria facta, Plataeenses vero, simul atque ex agris omnia in urbem comportarunt, confe-stim captivos interfecerunt. Erant autem numero centum et octoginta, qui capti erant, et ex illis unus erat Eurymachus, cum quo proditores egerant.