History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

« Confidat forsitan aliqais, quod armis et hominum multitudine illos superemus, ut illorum agrum incursionibus vastare possimus.

At illis est etiam alius ager longe lalcque patens, quem in sua ditione habent, et res, quibus indigebunt, per mare importabunt.

Quod si horum socios ad defectionem sollicitare conabimur, his etiam classe auxilium ferre oportebit, quoniam major pars insulas incolit.

Quodnam igitur erit hoc nostrum bellum ? Nam nisi aut classe erimus superiores, aut illorum vectigalia, unde classes alunt, subtrahemus, plus damni capiemus.

Atque in hoc rerum statu ne honestum quidem amplius fuerit bellum deponere, praesertim sinos dissidii auctores praecipui fuisse videbimur.

Neque enim vero illa spe efTeramur, hoc bellum cito sedatum iri, si agrum ipsorum vastaverimus. Imo vero vereor, ne liberis etiam nostris ipsum relinquamus : adeo verisimile est, ut Athenienses pi 0 animi magnitudine neque agro serviant, neque tamquam imperiti bello consternentur.