History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

« Verum tamen non sum adeo hebeti animo, ut jubeam vos pati et nostros socios laedi et insidiantes non do* j rehcndere, sed jubeo arma quidem nondum movere, at legatos mittere et expostulare, ita tamen, ut neque nimis aperte bellum declaremus, neque nos illis concessuros, interea vero nostras ipsorum res parare, et socios, tam Graecos, quam barbaros, conciliare, si forte vel classis, vel pecuniae vires aliquas alicunde nobis praeterea adjungere possimus (neque vero vitio vertendum, si qui, ut nos, ab Atheniensibus insidiis petiti salutis suae causa non solum Graecos, sed etiam barbaros sibi adjunxerint), et simul etiam nostras fortunas expediamus.

Quod si nostros legatos audierint, hoc erit optimum; sin minus, duorum friumve annorum elapsorum spatio jam melius instructi bellum illis, si visum fuerit, inferemus.

Et fortasse, si nostros apparatus jam cernant, et verba ipsis idem significantia, facilius cedant, et agrum adhuc integrum habentes, et de praesentibus bonis, et nondum corruptis deliberantes.

Nihil enim aliud, si agrum eorum habeatis, quam obsidem habere putetis, atque eo magis, quo melius est cultus; cui quam diutissime parcere oportet, neque illos, ad desperationem compulsos, expugnatu difficiliores reddere.

Si enim imparati, sociorum criminationibus impulsi, ipsum vastabimus, videte, ne plus etiam dedecoris ac damni Peloponneso afferamus.

Nam criminationes quidem, et publicae et privatae, tolli possunt; bellum vero, quod privatorum causa ab universis est susceptum, quod quorsum evasurum sit sciri non potest, non facile est honeste deponere.