History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Haec Athenienses dixerunt. Postquam autem Lacedaemonii audierunt sociorum querelas adversus Athenienses et quas Athenienses dixerant, summolis omnibus, inter se ipsos de rebus praesentibus consultare coeperunt.

Atque major illorum pars consentiens eamdem ferebant sententiam, Athenienses jam injuste agere, et quamprimum bellum esse faciendum. Archidamus vero ipsorum rex, qui et prudens et modestus vir esse videbatur, in medium progressus hanc habuit orationem.

r Et ipse, Lacedaemonii, multorum jam bellorum eum peritus, et item peritos illos de vobis video, qui sunt eadem aetate, ita ut neque propter imperitiam belli quisqoam cupidus sit futurus, id quod multis vulgo acciderit, neque propterea, quod id bonum ac tutum judicet.

lntelliga* tis autem hoc, de'quo nunc consultatis, bellum non minimum fore, si quis id sapienter perpenderit.

Nam adversus quidem Peloponnesios et finitimos nostrae vires sunt prope pares, et cito in locum quemque pervenire possumus; sed adversus viros, qui et agrum procul incolunt, et praeterea rerum maritimarum sunt peritissimi, et ceteris omnibus rebus optime sunt instructi, et privatis et publicis opibus et navibus et equis et armis et hominum copia, quanta non in alia una Graeciae civitate est, et praeterea multos socios vectigales habent, quo tandem modo bellum adversus hos facile suscipere oportet? et qua re fretos, quum simus imparati, exsurgere?

Utrum classe? At hac inferiores sumus; si vero ei parandae operam dabimus, et nos adversus illos instruemus, tempus intercedet. Sed fortasse pecunia? At ista multo etiam magis impares sumus, et nec in aerario habemus. neque a privatis prompte sumimus.

31