History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Hoc igitur piaculum Lacedaemonii exterminari jubebant, diis scilicet primum opem ferentes, sed scientes, Periclem Xanthippi filium huic piaculo propter maternum gentis affinem esse, et credentes illo expulso, sibi facilius successuras res Athenienses.

Non tamen tam sperabant, hoc illi eventuram, quam hoc ipsum invidiam apud populum illi conflaturam, quasi ob illius labem ex parte hoc bellum esset futurum.

Nam quum potenlissimus esset

48
omnium suae aelatis hominum, io republica administranda per omnia adversabatur Lacedaemoniis, nec sinebat Athenienses illis cedere, sed ad bellum eos incitabat.