History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Athenienses vero et ipsi vicissim Lacedaemoniis imperabant, ut illos, qui piaculo ad Taenarum admisso i tenebantur, ex urbe pellerent. Lacedaemonii enim cum j olim Helotas supplices ex Neptuni templo a Taenaro excitas-sent, eos abductos interfecerunt, qua quidem causa et ipsi sibi magnum illum terrae motum Spartae accidisse putant.

Jubebant praeterea etiam piaculum Palladis Chalcicrcae pellere. Id vero hujusmodi fuit.

Postquam Pausanias Lacedaemonius a Spartanis primum revocatus ab imperio, quod in Hellesponto habebat, causaque apud illos dicta, ab ipsis est absolutus et innocens habitus, puldice quidem ad nullam expeditionem postea amplius est emissus, sed ipse privatim sumpta triremi Hermioaide, sine Lacedaemoniis abiit in Hellespontum, verbis quidem, ad Graecum bellum, re ipsa vero, quia negotia cum Rege transigere volebat, quemadmodum et initio conatus erat, Gratiae principatum affectans.