History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Itaque Cylo quidem ejusque frater aufugerunt; ceteri vero, cum premerentur, atque etiam nonnulli fame perirent, ad aram, quae est in arce, supplices consederunt.

Sed illi, quibus custodia ex Atheniensibus commissa erat, cum ipsos in templo morientes viderent, surgere iusserunt , ea conditione ut nullo malo ipsos afficerent; et tamen abductos interfecerunt, nonnullos etiam, qui apud venerandas deas in aris considebant, in transitu interemerant. Atque hac de causa scelerati et impii, quod scelus ac piaculum in deam admisissent, tam illi quam omnes ab illis oriundi appellabantur.

Athenienses igitur et ipsi eos, qui huic piaculo erant obnoxii, in exsilium pepulerunt; postea vero etiam Cleomenes Lacedaemonius una cum Atheniensibus seditione laborantibus expulit, pulsis qui superstites erant mortuorumque ossibus sublatis et extra fines projectis; postea tamen redieruhf, eorumque genus est adhuc in civitate.