Vita Sancti Martini

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius, Vita Sancti Martini

Clarus quidam, adulescens nobilissimus, mox presbyter, nunc felici beatus excessu, cum relictis omnibus se ad Martinum contulisset, breui tempore ad summum fidei uirtutumque omnium culmen enituit.

itaque cum haut longe sibi ab episcopi monasterio tabernaculum constituisset multique apud eum fratres commorarentur, iuuenis quidam ad eum Anatolius nomine, sub professione monachi omnem humilitatem adque innocentiam mentitus, accessit habitauitque aliquamdiu in commune cum ceteris.

dein procedente tempore angelos apud se loqui solere dicebat. cum fidem nullus adhiberet, signis quibusdam plerosque ad creden dum coartabat. postremo eo usque processit, ut inter se ac Deum nuntios discurrere praedicaret, iamque se unum ex profetis haberi uolebat. Clarus tamen nequaquam ad credendum cogi poterat.

ille ei iram Domini et praesentes plagas, cur sancto non crederet, comminari.

postremum in hanc uocem erupisse fertur: ecce hac nocte uestem mihi candidam Dominus de caelo dabit, qua indutus in medio uestrum diuersabor: idque uobis signum erit, in me Dei esse uirtutem, qui Dei ueste donatus sim.

tum uero grandis omnium ad hanc professionem expectatio. itaque ad mediam fere noctem fremitu terram insultantium commoueri omne monasterium loco uisum est: cellulam autem, qua idem adulescens continebatur, crebris cerneres micare luminibus, fremitusque in ea discurrentium et murmur quoddam multarum uocum audiebatur.

[*]( 3 eiusdem F pr. m, 6 quit V 8 quidam BMV: quHam nomine AFv 11 aut V 12 aput eum V 13 anatholius AF 14 omni bumilitate atque innocentia F 15 que in V s. I. II in ow. V 17 fidem dictis nallas A 18 coartabat BMV: cohortabatur AFo 19 nuntios BM V: angelos AFv; lectionem nuntios firmat Paulinus 21 ei] enim FV 22 postrema AFfJ 1\\ inrupisse V 24 deuersabor AF 11 in me dei M et cod. Beroi.: me in dei FQ, me dei AVo 27 tcrram V: om. AFv 28 cellula V 1\\ qua AFV: in qua v )
133

dein facto silentio egressus unum de fratribus [Sabatium nomine] ad se uocat tunicamque ei, qua erat indutus, ostendit.

obstupefactus ille conuocat ceteros, ipse etiam Clarus adcurrit, adhibitoque lumine uestem omnes diligenter inspiciunt. erat autem summa mollitie, candore eximio, micanti purpura, nec tamen, cuius esset generis aut uelleris, poterat agnosci: curiosis tamen oculis aut digitis adtrectata non aliud quam uestis uidebatur. interea Clarus fratres admonet orationi insistere, ut manifestius eis Dominus quidnam id esset ostenderet.

itaque reliquum noctis hymnis psalmisque consumitur. ubi inluxit dies, adprehensum dextera ad Martinum trahere uolebat, bene conscius inludi illum diaboli arte non posse.

tum uero reniti ac reclamare miser coepit, interdictumque sibi esse dicebat, ne se Martino ostenderet. cumque inuitum ire conpellerent, inter trahentium manus uestis euanuit.

unde quis dubitet hanc etiam Martini fuisse uirtutem, ut fantasiam suam diabolus, cum erat Martini oculis ingerenda, dissimulare diutius aut tegere non posset.