Historiae

Agathias Scholasticus

Agathias Scholasticus. Agathiae Myrinaei historiarum libri quinque Corpus Scriptorum Historiae Byzantinae, Volume 1. Niebuhr, Barthold Georg, editor. Bonn: Weber, 1828.

21. Interea alia barbarici exercitus portio, quae ad Chersonesum consederat, frequenter murum adorti sunt, scalis aliisque machinis obsidionalibus admotis; frequenter item a Romanis, qui intus erant, omnibus viribus se tuentibus repulsi Praeerat autem his Germanus dorothei filius, admodum quidem ille iunenis, et iam primum barbescens, sed animo duce digno praestans et rerum aetate longe grandiorum conatu. Patria huic erat urbs Illyrica, Bederiana olim dicta, postea vero Prima iustiniana appellata. Iustinianus enim Imperator, utpote in ea primum in lucem editus, variis operibus ac fabricis merito patriam suam ornavit, et ex obscura opulentam illustremque effecit, suamque illi impartitus est appellationem. Ex hac vero genus ducens hic Germanus, vehementer illi carus erat. Quocirca cum octavum ab ortu annum exegisset, ductus est ab ipso in urbem regiam, summaque cura habitus. Nam et grammaticorum scholas adibat, et philosophica collegia frequentans, Latinorum etiam disciplina imbuebatur. Posteaquam vero ex ephebis excessit, statim eum in chersonesum ablegavit, et exercitui, qui ibi erat, praefecit; ut ipsi statim iuventutis fervor et flexibilitas et gloriae appetentia con-

325

venientibus ac conclucibilibus rebus expleretur, neque abripcretur ac prosiliret ad motus rationi parum consentaneos, populariaque studia et equestria certamina coloribus distincta, ad quae iuventus plerumque, nisi potiore aliqua in re occupetur, facile vergit et deturbatur. Per illud itaque tempus Hunnis Chersouesum insidentins atque infestantibus, non desistcbat hic iuvenis et eorum iusultus infringere, omneque consilium propulsando hosti excogitare. Nam et ipse ex se naturali industria quid maxime consultum et ex re esset, optime collimabat, et senioribus, qui ipsi aderant mulitisque antea bellicis laboribus erant exercitati, facillime obtemperabat, quae facienda essent suggerentibus. Barbari itaque, cum nihil ipsis reliqui esset, quod exsequi possent, quippe qui neque, ut in obsidione, vallo insidebant, murorum oppugnationi intenti erant, statuerunt alium modum audaci et temerario periculique pleno facinore tentare, eaqie ratione vel cilius oppidum capere, vel deserere atque desistere et ad sua reverti. Arundinibus itaque quamplurimis collectis, quae et longae et quam maxime firmae crassaeque essent, iisque inter se coaptatis,

326

et restibus lanaque carpta colligatis, crates complures confecerunt; vero perticis in longum porrectis, tanquam iugi ac transtris transversim superiniectis, non perpetua serie, sed tantum circa extrema ipsaque media cratium, maioribusque vinculis eas circumligatas inter se committebant et coaptabaut, valde arcte compressas, ita ut tres forte aut quatuor unam naviculam efficerent, latitudine satis ampla ad quatuor vectores excipiendum, eaque profunditate, ut ponderibus impositis tuto vehendis par esset, et prae tenuitate non demergeretur. Istiusmodi itaque naviculas minimum centum quinquaginta construxerunt. Ut vero navigationi aptiores essent, anteriores earum partes in prorae speciem leniter circumducentes atque recurvantes, et veluti acroteria ac pluteos navales imitantes, scalmos ex utroque latere et veluti spontaneas quasdam adremigationes sunt commenti.

22. Cum itaque in hunc modum tuto omnia ipsis, quoad fieri poterat, essent comparata, universas naviculas latenter mari immittunt, circa occidentale sinus littus, qui Aenum urbem versus cirumagitur. Ingressi itaque eas viri sexcenti, et paleas quamplurixnas ia arundinum commissuras immittentes, ac imperitius quodamniodo ex parte remigantes, longissime a terra provecti sunt, optime aremati et ad opus parati. Putabant enim se ita sensim in mare evectors.

327

facile superatnros et circumnavigaturos flexum muri in altum usque porrecti; ac deinceps citra periculum ad penitiora loca perventuros, utpote neutiquam vallis cincta, praeterquam solo Hellesponto. Quae cum Germanus per speculatores rescivisset, intellexissetque classem illam arundineam non diu tardaturam, quin appelleret, irrisit quidem hoslium temeritatem, maxime vero de ea gavisus est, tanquam in rem suam futura. Confestim enim actuarias viginti multiplici remigio naves easque bipuppes viris complens loricatis clypeosque et arcus gestantibus atqueharpagines, remigesque iis impouens et naucleros, sub interiorem mari proteusum angulum veluti in insidiis applicans occultavit, ne eminus prospici possent. Posteaquam vero barbari, superata transmissaque iam prominentiore atque extiema et trans littus exstante muri parte, ad interiora deflectebant magnaque animorum confidentia ferebantur : tum vero actuariae Romanorum solverunt , contraque in eas sunt delatae, et quidem secundo aestu adiuvante, adveisis proris descendentes, violentius in arundineas naviculas irrunnt, atque hae quidem impetus vi in contrarium pulsae, volutabantur circumagebanturque in salo, ita ut vectores subsistere in iis tuto non possent, sed alii in fluctus excussi perirent,

328

alii in iis necessario considerent, quid consilii caperent nescientes: quique adhuc erecti stabant, aestus marini vi conturbabantur, moderato quidem illo atque exiguo ad navium lemborumque quassalionem, arundinibus autem propter levitatem summopere noxio: quocirca frequenter intumescentibua in convexum undis, sublimes tollebantur, iisdemque residentibus, una in imum deferebantur. Viri itaque coafligere ne tentarunt quidem, nihil vero magis vel optabant vel allaborabant, quam ut subsistere tantum possent et obfiremari. Barbaris vero in hac perturbatione et perplexitate constitutis, Romani excursiones navales, data opportunitate, facientes, impulsionibus perinde atque in pedestri certamine utebantur, eaque ratone multos ex hostibus deturbabant, quippe qui firmissime in suis actuariis stabiliti subsistebant ; nonnullos autem enisbus cominus ferientes obtruncant. Cum vero longius ab ipsis remoti essent, neque propiores fierent, tum oblongis hastis cos adoricbantur, falcatasque harpagines restibus illis, quibus arundines erant colligate, immittentes, dissecuerunt ex ordine universas et compagem dissolverunt. Tum demum dissectis ab invicem calamis, sparsimque mari innatntibus;

329

alius alio disiectus est. Hunni vero, cum basis naviculae eos deficeret, confestim in profundum demersi sunt, insueta potioue ingurgitati. Atque ita universi perierunt, neque quisquam omnino eorum ad continentem rediit.

23. Romani vero, abreptis confestim hostium armis, quotquot adhuc aequori innatabant, et ad priora loca reversi, summa voluptate et gaudio universum exercitum implcrunt, felici successu ovantem. Quocirca omnes in unum collecti utendum esse etiam in posterum occasione reique bene gestae opportunitate censebant. Paucis itaque postea diebus sumtis armis, eruptonem confestime e muro fecerunt, reliquamque barbarorum multitudinem invaserunt, recenti adhuc clade moerentem atque perculsam. Tum vero Germanus, utpote admodum iuvenis, quique nondum perfecte impetus naturae frenare compescereque poterat, sed gloriae cupiditati audaciaeque magis, quam prudentiae securitatique ultra modum addictus, intrtepide hostes adortus est, conflictusque discrimen adiit, non praefecti in morem urgens incitansque et mandans, sed ipse instar militis manus conserens ; unde

330

et sagitta femur icuts est ita ut parum abfuerit, quin ei pugna excedendum esset: praesentis tamen status necessitas et rei, quam aggresus erat, magnitudo dolorem vicit: neque prius destitit et ipse pugnare et aliis auimos addere, quam ingenti damno hostes affecisset, plurimique ex iis essent caesi. Tum itaque soluta est pugna, et Romani se in suas muntitiones receperunt, neque tutum neque consultum rati, si, cum longe esseut copiis inferiores, stalaria semper pugna cum hoste confligerent. Barbari nihilominus eo consternationis sunt redacti, partim ex naufragis tabulis, quae per mare reptabantur, partim quod Romani subitam iu ipsos eruptiouem fecissent, ut eo ipso die campis Chersoueso circumiacentibus excesserint, et ad Zabergan eiusque copias, victi ad victos, pervenerint. Qui vero in Graeciam antea missi erant, nihil plane memoratu gignum nullo in Isthmum impetu facto, sed ne Thermopylas quidem initio transgressi, quod illas Roinanorum praesidia insedissent. Quocirca etiam hi discedentes, iter Thraciam versus sunt ingressi, ut in ea suae gentis hominibus coniuncti, simul deinceps ad sua reverterentur. Zabergan vero eiusque copiae non antea se disccssuros iactabant, quam ingentem auri vim a Romanis abstulissent, quemadmodum

331

Utiguri; et captivos, nisi ab eorum propinquis quamprimum redimerentur, confestim iugulaturos sese minabantur. Imperator vero tantum auri eis misit, quantum redimendis captivis suffecturum censebat, et ut pacifici deinceps regione excederent. Barbari itaque cum aliow multos restituerunt, tum vero etiam Sergium Bacchi filium praefectum; captus enim fuerat etiam ipse paulo ante, infausta quadam usus fortuna, et inter mancipia censebatur. Atque ita aegre tandem a praedando abstinuerunt, et domum versus iter instituerunt, assumtis secum non multo post etiam iis, qui e Graecia advenerant.

24. Civibus itaque urbis regiae haec pacta parum honesta esse videbantur, immo turpia atque illiberalia; perinde ac si intolerabile esset, quod hostes, qui quam proxime ad urbem venerant, eique per ludibrium insultarant, non ipsi ad internecionem caesi essent, sed insuper etiam aurum donativum abstulissent, quasi nos in ipsos deliquissemus. Imperatoris vero mens atque consilium ad aliud quiddam maius respiciebat, quemadmodum eventus non multo post sub-

332

secutus effecit, ut qui antea ipsum incusarant, tum ut valde prudentem summeque industiium maxima admiratione ludibusque prosequerentur. Statuerat enim omni arte allaborandum esse, ut inter se committerentur et colliderentur hostes, atque ita debellarentur. Qnod quidem ut statim eventiret, interea dum Zabergan cum suis copiia lentius facit, litteras misit ad Sandilchum alterum Hunnorum ducem, foederatum sibi et mercenarium: litterarum huiusmodi erat argumentum : „Si quidem non ignarus eorum, quae Cotriguri in nos tentarunt, tua interim sponte quiescis, merito certe mirer tuam quidem perfidiam, tum vero nos ipsos, qui animum tuum non satis exploraverimus, sed circa iudicium et delectum erraverimus. Si vero ignarus adhuc eorum exisistis, condonandum id quidem est, nulla tamen ratione praeteritarurn rerum ignorantiam nobis probaveris, quam hac sola, si eas posthac non neglexeris. Advenerunt enim huc, non eo animo et studio, (nisi fortassis accessorium hoc viao sit,) ut meas ditiones vastent, sed rebus ipsis declaraturi, quod ipsis ut praestantioribus fortioribusque contemtis decepti simus, cum tibi confidere malueriinus; neque enim hoc tolerandum esse censent, si quis eos et pares et dubiae cum Utiguris praestantiae vocet , neque si modica aliqua re superent, nedum valde magna. Quocirca non

333

antca per Thraciam vagari destierunt, quam aurum omne, quantum tibi quotannis mercedis causa lagiri consuevimus, ipsi abstulissent. Atqui facile nobis erat, vel omes funditus delere, vel minimum ipsos voti nequaquam compotesdimittere. Utrumque tamen omisimus, tuae voluntalis periculumfacturi. Si enim revera fortior es et sapis, neque concedis tua urpantibus, ne nunc quidem tibi dissimilis aut te ipso minor eris Opportunitas enim sese offert hostes vindicandi, utque parta vicoria merccdem tuam recipias, veluti per ipsos tibi delatam. Si vero teli contumelia ab iis affectus, quiescere malueris, metuens, ut arbiror, turpissimaeque inertiae te dedens, tu quidem, bonc vir , meredis expers eris, illis vero haec per nos donabitur; et deinceps aniros, si videtur, depone et fortioribus disce cedere. Scito enim, no foedera etiam nostra ad cos esse translaturos, quae tecum et cm gente tua inieramns. Dementiae enim fuerit etiam aliber, una cum victis in societatem ignominiae venire, cum liceat victoribus adingi."

25. Haec cum Samlichlo er interpretes essent recitala, statim exacerbatus furebat, impotente ra percitus, eoque ipso die ad vindicandam Cotrigurorum in se cotumeliam prorupit. Qtio pacto enim non facile eiusccmodi verbis cocitarctur animus liarbarus et arro-

334

gans, semperque quaestui inhians ? Motis itaque suis copiis, primum quidem repente hostilia oppida invdit, et hahitatorihus inopinato insultu perculsis, magnam mulierun et puerorum vim captivam abduxit, deinde etiam in eos, qui Thracia redierant et recenter Istrum fluvium traieceraut, ex improve so irruit, et quamplurimis caesis, pecuniam omnem ceteramque pradam iis eripit. Qui vero ex his evasere, cum aegre se ad suos recepssent reliquisque copiis coniunxissent, aciem adversus hostes istruxerunt , atque ita deinceps multo tempore in mutuas caedes enversi, inimicitias corrohorarunt. Modo enim iusultus faciebant praeapque agebant, modo aperta acie decertabant, donec fractis collapsique utrimque viribus , penitus subversi deletique fuerunt , adeo it patriam etiam appellationem amiserint : eoque calamitatis Hunncae istae nationes sunt redactae, ut si aliqua adhuc eorum pars reliqa sit, sparsim aliis inserviat, et ab illis appellationem acceperit: ado utique atroces poenas praeteritae suae impietatis luerunt. Absbilissima vero harum nationum eversio atque internecio postmodo acidit; singulaque mihi conveni-

335

enter servato, quoad eius fieri poterit, temporum consensu dicentur. Vigente vero adhuc seditione, et Byzantium renuntiata, tum demum. cognita fuit manifesteque declarata Imperatoris prudcntia et consilii rectitudo, quod nimirum barbaris se invicem conficientibus, ipse arma non movens, vicit omnino consilio in utraque belli inclinatione, et potitus est sua spe. Cum euim laborarent, quotidie domesticis malis occupati, haudquaquam deinceps Komanoriun ditionem infestare in animum suum inducebant; sed et ubi terrarum essent, a pluriuiis fuit ignoratum.