Historiae

Agathias Scholasticus

Agathias Scholasticus. Agathiae Myrinaei historiarum libri quinque Corpus Scriptorum Historiae Byzantinae, Volume 1. Niebuhr, Barthold Georg, editor. Bonn: Weber, 1828.

1. Persarum instituta, vanaque ipsorum reipublicae immutatio, et quaecunque de Chosroe ciusque genere mihi dicenda visa sunt, ca uuiversa et quidcm longior oratione sum persccutus, et ad praecc-

138

denlta nou plane pertinent. Sed neque supervacanea fortasse videri possint neque inutilia, quin potius , meo quidem iudicio, utile dulci coniuuctum habentia. Cupio enim, si in me esset, maximique facio, Musis, quod aiunt, Gratias permiscere: in diversum vero me abripiunt curae, sequorque illibenti animo circumagentem me necessitatem. Historiae enim scriptio maximum cum sit augustissimumque opus, omnique occupatione praestantius, acccssorium quoddam, ut Boeotia lyra dixerit, viae simul et vitae occupatio eflicitur. Neque enim mihi licet in iis quae maxime vellem, suavissime vitam tratlucere. Nam cum oporteret veterum sapientum scriptis relegendis im morari, imitandi vidclicet causa, et quaecunque passim utiliter litleris prodita sunt, accurate expendere et perscrutari , animumque ab aliis curis solutum ac liberum iis impendere: ego vero sedens ad porticum regiam, libellos litibus forensibus et molestiis plenos a mane in vespernm usque tractandis et versandis sum occupatus: et molestae quidem mihi vehementer accidunt forenscs istae interpellationes et turbae, molestmn vero rursus milii hisce molestiis carere, cum videlicet absqne laboribua et molesliis necessaria milii nequaquam snppetantt Ceterum ne sic quidem conquiescam, quod ad me attinet, neque dc-

139

sinam quo me amor ducit sequi; etiamsi aliquis me cavilletur et reprehendat, ut maiora meis viribus tentantem, et in orca, quod aiunt, figulinam addiscentem. Tametsi enim scripta mea cuipiam spuria revera et subventanea videbuntur, et quodammodo animi in plurima distracti foetus: mihi tamen ipsi interea, quod imperitis cantoribus usu venire solet, fortasse non displicebunt. At vero ne longioribus digressionibus excursionibusque decorum excedam, ad Colchica certamina et ad priorem sermonen est redeundum.

2. Tum enim Chosroes, cum ipsi Mermerois obitus renuntiatus esset, dolorem, ut par est, ex illius iuteritu et moerorem concepit. Nevero copiae militares, quae in Lazico erant, duce carerent, protinus Nachoragan eis praefecit, virum inprimis celebrem, maximique nominis. Qui cum iam apparatis rebus omnibus itineri accinctus esset, mira quaedam et nefaria in Colchica regione acciderunt. Cum enim Romani, ut supra diximus, turpissima fuga arrepta, impedimentorum partem hostibus diripiendam reliquissent, Gubazes, Lazorum per id tempus rex, dedecus illud non ferendum censens, metuens etiam, ne quid gravius in posterum committeretur, confestim lustiniano singula nuntiavit, praefectos incusans, totiusque facti culpam in eorum vecordiam referens; et

140

quidem praccipue Bessam incusabat, post hunc Mavtinum et Rusticum. Erat vero Rusticus genere Graecogallas, ibique non praefectum aut tribunum agebat, nequc ullo militari munere fungebatur, sed tantum pecuniae regiae quaestor erat, non quidem cius, quac e tributis vecligalibus cogebatur, (alteri enim cuipiam illa commissa erat,) sed eius, quae e thesauris regiis mittebatur , ut ii, quorum in proeliis virtus et fortitudo emicuisset, meritis praemiis douarcntur. Quocirca minime obscurus erat hic vir, sed inter eos quorum auctoritas plurimum valerei, habitus; adeo ut etiam areana maxime ei commuuicarenur, principumque mandata tum demum firma fidelioraque viderentur, cum huic placuissent. Iustiniaaus vero etiam antea Besaae erat infensus; quod Petrae propugnaculo capto, aute Memerois adventurm, cum oportuisset eum omnes ex Iberia aditus fortissime obstruere, iuvante ipsum natura locorum, efficereque ut ea ex parte Lazicos montes barbaris inaccessibiles redderet: ipse vero id prae vecordia neglexerat, urbibus, quae ipsi credilae erant, obcundis, et pecuniae ez iis corrogandae intentus. Illa itaque in animum revo- Imperator, cum et haec de co adferrentur, facile est persuacans sus. Quocirca confestim Bessani exautoratuni , ac praeterea bonis suis exutum in Abascos relegavit, illic mansurum donec aliud quid de co statueretur. Martino vero, quautusivis graviter infcnsus, prae-

141

fecturae tamen primatum reliquit. Nam inter praetores sive principes militiae primum locum obtinebat, secundum vero Iustinus, post quem Buses, atque ita deinceps alii sigillatim. Atqui Martino et Rustico iam antea non bene cum Gubaze convenerat, sed simultas quaedam inter eos subardescebat gravis atrocissimaque, sed quae nondum in apertum incendium cruperat; nata quidem primum ex invidia, ac deinde flabello perpetuae temerariaeque suspicionis suscitata atque adaucta. Omnia enim ipsius facta saucio invidia animo explorantes iisque seipsos torquentes, simultatem fovebant et confirmabant. Gubazes itaque concepta de illorum in se odio suspicione, et ad mutuum odium exercendum provocatus, acribus et contumeliosis verbis eos frequenter perstringebat, tanquam parum viros et manus in lingua gerentes, nullamque rerum gerendarum curam habentes. Atque ita in conviviis conventibusque in sua erga eos indignatione persistebat: sed neque cum a finitimis gentibus legatio forte aliqua venisset, minus acriter in eos invehebatur. Hi vero nequaquam id ferendum rati, et criminationes ad regem delatas ad animum revocantes, atque ita secum statuentes, non desiturum eum ab ipsis criminandis, si qua in re iterum officio suo deessent, consilium dc tollendo e medio Gubaze inierunt, ut et acceptam iniuriam vindicarent, omnique in posterum ipsius metu sese liberarent

142

3. Variis itaque inter se consiliis agitatis, quorum summa haec fuit, non ante interficiendum quam Imperatoris animum tentassent; Ioannem, Rustici fratrem, Byzantium mittunt, qui Imperatori significaret, Gubazem Persarum partes foventem esse deprehensum. Ioannes itaque quam maxime fieri poterat clam ad Imperatoris colloquium cum pervenisset, criminatus est Gubazen, perinde ac si iam defectionem fecisset, et Persas introducturus esset, brevique provinciam totam eis traditurus, nisi confestim quocunque modo coerceretur. Imperator vero inopinato hoc nuntio perculsus, nondum tamen plenam ei fidem accommodans, sed mediam quandam opinionem tenens, age, inquit, curate ut ad nos huc mittatur. Metuens voro Ioannes, ne quando, si ille eo perveniret, fraus detegeretur, Sit ita, inquit, domine, quid vero faciendum nobis, si id sua sponte facere detrectarit? Cogendus erit, inquit rex, subditus cum sit, et quacunque ratione est ablegandus. Statim itaque sermonem regis excipiens Ioannes, Quid si, inquit, coactus resistat, quid tum fiet? Quid, inquit, aliud, quam quod tyrannis solet, ut pessime pereat. Nil ergo, inquit Ioannes, ei erit metuendum, qui eum interfecerit? Nihil, inquit rex, si resistens et obaudiens ut hostis perierit. Tali

143

itaque responso accepto, cum in eandem fere sententiam rex ad praefectos militiae scripsisset, nihil ultra est percunctatus; sed abunde petitioni suae satis factum esse censens, confestim ad Colchos revertitur, litteras regias perferens. Quas cum Martinus et Iustinus legissent, cum viderent actum hunc scite instructum, ad audendum facinus sese contulerunt. Convocatis itaque Iustino et Buse, id quod in animo suo agitabant celantes, significarunt ad Gubazem quam citissime esse contendendum et cum eo consultandum, quo pacto Persas Onogurim insidentes collatis viribus adorirentur. Hi vero hisce rationibus persuasi una profecti sunt, exigua quadam e legionibus manu comitati. Gubazes ubi adventare ad se praefectos exercitus cognovit, nihil plane sinistri suspicatus, circa Chobum amnem miser eis obviam procedit, securus plane et nihil metuens, paucis admodum e suis comitatus, atque iis quidem inermibus, neque ad pugnam instructis. Quidni enim ita veniret ad amicos et familiares et custodes provinciae et nequaquam hostes, immo potius etiam exterarum gentium propulsatores?

144

4. Ita vero equis insidentes omnes, disserebant inter sese de praesenti rerum statu componendo. Tum Rusticus, Age, inquit, o Gubaze, coniunge te nostrae in Persas expeditioni, et communem nobiscum laborum partem subi, in illos Onogurim insidentes. Turpe enim fuerit si diutius eos in media nostra regione secure residere patiamur, praecipue cum et paucissimi sint, neque pares qui nobiscum proelio decernant. Tum Gubazes, At vos, inquit, boni viri, solos necesse est in hoc elaborare, penes quos solos eorum quae acciderunt omnis culpa consistit. Nisi enim supina quadam ignavia vecordiaque in rebus gerendis praepediti fuissetis, neque propugnaculum illud muro cinctum esset, neque adeo ignobilem turpemque fugam arripuissetis, neque quicquam eorum, quae haud par erat, factum fuisset. Nunc vero, viri optimi, si vos gloriae cupidos esse dicitis et si animos in pectore praefectis militaribus dignos geritis, intermissio ista officii vobis est resarcoenda. Neque enim unquam vos sequar,, neque bellum adibo, donec omnia, quae a vobis peccata sunt, correcta fuerint. His dictis confestim, perinde ac si contradictio ipsius evidens satis esset argumentum defectionis ad Persas et tyrannidis affectatae ac praemeditatae, Ioannes ille, qui malorum nuncium attulerat, stricto clam pugione Gubazi pectus ferit, nondum tamen letaliter. Hic vero

145

(habebat enim utrumque pedem complicatum super equi cervicem) confestim procidit in terram, non tam, ut arbitror, manus ictu quam inopinato deiectus. Volutantem vero ipsum humi, et adhuc assurgere nitentem, astans Rustici satelles, prout ei mandatum erat, ensemque capiti infligens, plane interficit. Hoc itaque modo Gubazem talibusque de causis interfectum dicunt, qui id optime nosse creduntur. Iustinus vero et Buzes dolebant quidem molesteque ferebant, et atrox facinus esse censebant; quieti tamen manebant, existimantes Iustinianum haec aperte per litteras mandasse. Lazorum vero exercitum universum ingens perturbatio et moeror invasit, adeo ut nec permisceri deinceps cum Romanis, neque cum ipsis militare vellent: sed posteaquam mortuum ex ipsorum more atque instituto tumulassent, secessione facta a bello deinceps abstinuerunt, utpote atroci iniuria affecti, et patria gloria amissa.

5. Maxima enim est et ferox natio Colchorum, maximisque aliis imperant: et veteri Colchorum appellatione gloriantes, supra modum sese ipsos extollunt et iactant, et fortasse non admodum temere. Inter nationes enim, quae sub alieno imperio sunt constitutae, nullam equidem aliam vidi ita celebrem atque felicem tam opum excellentia quam multitudine subditorum, locorum etiam opportunitate,

146

abumdanliaque rerum necessariarnm, et morum elegantia ac dexterilale. Ac veteres quidem habitatores bonorum, quae adfert mare, prorsns erant ignari, quippe quibus ne nomen qnidem navis erat auditam, donec eo Argo illa appulisset. Huius vero temporis Colchi et navigant, cum ita usu venit, et ex mercatura quaeslum faciunt : suntque de reliquo nequaquam barbari , neque ita vivunt, sed ad civile ac legale vivendi genus ex consuetudine cum Romanis sunt traducti: adeo ut si quis acripedes tauros hominumque e terra pullulantium segetem aliaque portentosa et incredibilia, quae scite de Aeeta finguntur a poetis, demat, praesentia veteribus longe meliora comperiat. Tales itaque cum essent Lazi , merito se intolerabili iniuriae affecots censebant, utpote rege suo atroeiter privati. Statim vero Romani, ineitante Martino, omnibus viribus adoriri parabant Persas Onogurim insidentes. Accepit vero iam inde ab antiqno hic locus eam appellationem, quod cum Hunni fortassc , Onoguri vocati, supcrioribus temporibus illo ipso in loco cum Colehis proelio decertassent victique fuissent, veluti monumenti et tropliaei causa id nomen ei ab indigenis inditum fuerit; nunc vero temporis non ita a plerisque appellatur; sed cum ibi templura esset sacrum divino illi Stephano, quem qui-

147

dem primum olim aiunt pro Christianis optime sentientibus voluntarium certamen adeuntem, lapidibus ab adversariis obrutum fuisse, statutum est ut ex illius nomine locus appellationem acciperet. Nos vero nihil, arbitror, vetat, quo minus vetustissima appellatione notitiae causa utamur, cum etiam historiae magis conveniat. Romanorum itaque exercitus expeditionem Onogurim versus apparabat; caedis enim auctores hoc urgebant, sperantes facile se propugnaculum hoc in potestatem suam redacturos; eoque Imperatorem, etiam intellecta fraude, non magnopere ipsis infensum fore, sed postremi huius facti opportunitate facile omnem criminationem abs sese remoturos. Omnes itaque et praefecti et copiae, castris in Archaeopolis campo positis, testudines ita dictas apparabant et machinas iaciendis ingentibus saxis aliaque id genus instrumenta, tanquam, si opus, murum Est autem testudo textum quoddam e viminibus ad tecti instar confectum, impenetrabile quidem prae densitate et circumquaque obtectum, ut utrinque lateribus deorsum porrectis subeuntes circumdet: pellibus vero desuper et coriis omni ex parte iniectis machinam obtegunt, ut munitior sit telaque repellat. Viri autem intus in tuto delitescentes cam clanculum attollunt, et quo volunt transferunt; ubi vero turri vel muro admota fuerit, tum qui in ea

148

sunt, adiacentem terram suffodiunt, bumoque egesta fundamenta nudant, eaque vectibus et malleis assidue ferientes, structuram succutiunt et labefactant. In hunc itaque modum Romani se ad obsidionem comparabant.

6. Dum haec aguntur. vir quidam Persa ad propugnaculum obambulans a Iustini satellitibus capitur; is in castra delatus, flagris caesus cogitur suorum consilia ex veritate prodere; atque haec quidem indicavit: Nachoragam videlicet iam in Iberiam pervenisse; se autem ab illo missum, ut copias, quae hic essent, animaret, tanquam praefecto propediem adfuturo: qui vero, inquiebat, Muchirisim et Ïsim insident Persae, brevi et ipsi sunt venturi, popularibus suis suppetias allaturi; quippe qui iam certiores facti sunt de vestra in eos expeditione. His ita dictis, confestim Romanorum praefecti deliberationem de rebus praesentibus instituerunt; ac Buzes quidem censuit cum universo exercitu adventanti hosti obviam eundum; hisee enim, uti verisimile, ob paucitatem victis, consentaneum esse eos, qui in propugnaculo essent, quamprimum sesc dedituros, utpote subsidio destitutos; quod si vero restitissent, nullo negotio subverti posse. Placuit id consilii etiam Uligango Herulici exercitus duci: unde ille

149

frequenter proverbiale qnoddam dictum, barbaricum quidem illud et leve, efficax tamen atque utile, in ore habebat: arcendas primum esse apes, et deinde mel commodius legendum. Rusticus vero (coufidenlior enim iam violentiorque erat factus, scelere suo, ut opinor, et unanimi conspiratione cum Martino animos ipsi addente,) Buzen apertia scommatibus et contumeliis verborum petebat, veluti nunquam quac ex re esscnt porpendonlem; consultissimum autcm esse dicebat, exercitum quidem supervacaneo labore nequaquam affligere, sed copiis omnibus propugnaculo admotis id ipsum facile in potestatem redigere, et auxilium advrntans praevertere; paucos vero, si ita videretur, in illos mittere,qui eos, qυο minus celeriter in se impetum faciant, morentur. Et certe Buzae consilium longe erat melius et rerum naturae accomniodatum, optimaeque belligeraudi arti consentaneum, strenuitatem cum securitate coniunctam habens. Ceterum cum, uti verisimile est, universa multitudo sceleris parpetrati particeps esset facta, quod sanguinariis illis se adiunxisset eosque sequuta esset; deterius quodque minus ex re commmuni erat consilium vicit, ut scilieet quamprimum poeuas luerent. Mittuutur euiin in ilios, qui ex Mu-

150

chirisidc adventabant, viri equites non plures sexcentis; horum ductores erant Dabragczas et Usigardus, ambo quidem natione barbari, Romanorum tamen cohortium duces. Reliqui vero omnes una cum praefectis propugnaculum adorti, statim opus aggressi suut, machinisque que admotis portas tentarunt, copiis muro circumfusis omni ex parte in hostem iaculabantur. Persae autem et ipsi per pinnas discurrentes, omnibus viribus cos, prout res postulabat, propulsabant, partim sagittis assidue Romanos pelcntes, partim exteriorem murum tuentes. Lintea enim quaedam stragulaque e sublimi suspendcntes, ea ratione telorum ictus infringebant, quippe quae hisce prius inflicta intricabantur. Magno itaque studio summaque alacritate utrinque pugnabatur, adeo ut proelium potius res ea, quam obsidio videri posset; tantus erat utrinque animorum ardor et militarium facinorum ostentatio; hisce quidem pro salute sua decertantibus, utpote non mediocri diserimine cos circumstante; his vero etiam turpte admodum esse censentibus, si, cum semel eos adorti essent, infecta re recederent, neque propugnaculum illud caperent , et Archaeopolim hostili vicinia liberarent.

7. Alii vero Persae ad tria bellicosorum equitum millia ex Cotaesio et Muchisiride Onogurim veraut movorunt; in quos negligen-

151

tius incautiusque procedentes nihilque hostile verentes, repente Dabragezas et Usigardus cum suis copiis irruunt; et repentina illa impressione perculsos statim in fugam vertunt. Quod ubi Romanis obsidentibus est nuntiatum, coufestim ferociore in propugnaculum impetu facto, vela illa, quibus murus obductus erat, detraxerunt, et citra ullum ordinem compluribus in locis per muros diffusi erant, tanquam facile deinceps omnia direpturi, utpote hostibus qui foris erant fugatis, et nemis ipsos ultra infestaturo. At illi cum citissime cognovissent, non universum Romanorum exercitum in ipsos impetum fecisse, sed paucos admodum, quique speculatores potius, quam iusti bellatores censeri possent, subito ingenti clamore edito in cos convertuntur; qui cum illam inversionem ferre non possent, fugatis terga vertentes, concitatissiman ipsimet fugam arripuerunt: urgebant vero eos Persae quam proxime iusectantes, adeo ut fere acciderit, ut, dum hi capere, hi effugere nitunlur, utrique simul tam ii qui fugiebant, quam qui fugabant tergisque imminebant, ad reliquas Romanorum copias mixtim pervenerint. Tumultu vero ingenti, uti par est, excilato,

152

neglecta obsidione quaeque iamiam futura sperabatur propugnaculi expugnatione, una cum ipsis praefectis aufugerunt; ne tantula quidem mora facta, dura resciscerent quid ageretur, aut quis fugientium, quis fugantium esset numerus; sed ita praecipiti turbulentoque cursu ferebantur, perinde ac si eos panicus pavor invasisset. Persae vero eo ipso multo audentiores facti, acrius insequebantur. Praesidiarii enim, qui in propugnaculo erant (spectabant enim quae agebantur) repente erumpentes reliquis Persis se coniunxerant, simulque deinceps Romanos insequentes, manifestiorem eorum fugam fecerunt; atque equitatus quidem Romanorum universus facile concitatissimo cursu extra telorum iactum est delatus; ex peditatu vero multi caesi sunt, ponte fluminis Cathari dicti eos retardante, per quem omnino eis transeundum erat. Illic enim cum ob angustiam multi simul eum transmittere nequirent, trudebant sese mutuo, contraque trudebantur: et nonnulli quidem eorum in amnem proruebant, nonnulli retrorsum pulsi et qua venerant redeuntes, in hostium manus incidebant; erantque omni ex parte pessima pessimis mixta; fortassis autem universi tum temporis ad internecionem periissent, nisi Buzes praefectus, clamoribus eiulationibusque ipsorum exauditis cognitaque periculi magnitudine, conversus cum suis copiis et barbaris. se opponens,

153

sensim insectationem intercidisset, donec illi pontem transgressi aegre tandem in tuto, ubi et reliqui omnes, constitissent. Nam ex anterioribus castris, quae prope Archaeopolim posita erant, nemo plane ipsis rediit , sed praetercurrentes ea prae metu, omnique commeatu et aliis rebus necessariis maiorisque pretii ibi relictis, et ad interiora loca fuga evadentes, non solum illustrem ac gloriosam, verum etiam quaestuosam hostibus victoriam praebuerunt.

8. Hi euim cum illic campos hominibus vacuos invenissent, soluto dirutoque vallo , omnia quae in eo erant depraedati , laeti ad sua redierunt, prioraque iterum loca occuparunt. Atqui quo pacto non cuivis valde perspicuum fuerit, divinam quandam iram iniustae caedis causa Romanorum copias circumvenisse , cum pessima consilia sequutae fuerint, et qninquaginta non minus virorum bellatorum millia a tribus Persarum millibus adeo turpiter fugata, quam plurimis desideratis? Porro ipsi etiam caedis auctores non multo post extremam poenam luerunt, ut in progressu narrabimus. Tum vero ingruente hieme per oppida et propugnacula universus exercitua est distributus, prout cuique ad hiberuandum locus est designatus. Interea Colchorum rum res dubiac admodum turbataeque erant, cum et universi pri-

154

cipes inter eos viri haererent animi, quid agerent quove se verlerent. Cum itaque ad quandam Caucasi montis convallem maximam gentis suae partem clam convocassent, ne inaudiri a Romanis quae tractabantur possent, proposuerunt ad deliberandum, utrum ad Persas transcundum esset, an vero apud Romanos adhuc manendum. Statim vero multi spargebantur sermones, aliis hoc, aliis illud urgentibus. Confusaneus vero et turbulentus clamor excitabatur, adeo ut neque quis diceret, neque quid diceret, aperte discerni posset. Tum principes indicto multitudini silentio, iubent ut qui quid facto opus videretur composite proponere vellet, accederet, quicunque tandem is vel qualiscunque esset. Vir autem quidam spectabilis, Aeetes nomine, qui prae aliis omnibus factum hoc moleste indigneque ferebat, et alioqui Romani nominis osor Persicisque rebus semper studens, tunc et quidem magis specioso causae praetextu abutens factum ipsum supra quam par erat exaggerare nitebatur; asserens res praesentes deliberatione non egere, sed confestim apertissime ad Persas transeundum esse. Aliis vero contra dicentibus, non oportere ita repente totam vitam immutare, priusquam lentiore deliberatione hubita, quod maxime e re foret compertum exploratumque esset; tum ille ira concitatus cum

155

assurrexisset et in medios prosiliisset, concionem habuit veluti in senatu populari. Erat enini eloquentior, quam solent esse barbari, quique senteutiis ipsis oratorem agere poterat, naturae dexteritate adiutus. In hunc itaque modum verba fecit:

9. „Si verbis nos aut cousiliis laesissent Romani, recte profeete etiam nos similibus rebus iniuriam vindicaremus. Nunc vero quonam pacto hoc sit tolerandum, illos quidem atrocissimis malis nos affecisse, nobis vero compensandae iniuriae occasionem cunctamdo et deliberando eftluere? Neque enim dici potest, quod nondum quidem hostes rebus ipsis factisque sint deprebensi, sed tantum verisimile sit, eos hoc molitos esse atque iu animo habuisse; neque necesse est, argumcuta quaedam commemorare ad latentes scilicet et tectas ipsorum insidias probandas; sed Gubazes quidem vir tantus adeo misere e medio sublatus est veluti aliquis e multis et neglectioribus. Evanuit iam vetus illa Colcborum dignitas, neque deinceps nobis danda est opera, ut aliis imperemus, sed eo contenti simus, si liceat ab iis, qui olim nobis subditi fuerunt, non pessime tractari. Quo pacto vero non sit valde absurdum, si de iis, qui haec perpctrarunt, sedeamus deliberantes, utrum eos inimicissimos, an vero amicos declarcmus? Atqui ita statuamus oportet, non intra hosce termious eorum audaciam substituram, sed nobis crimen hoc negligen-

156

tibus illos non destituros, sed quietos nos minore cum metu maioribus malis affecturos. Sunt enim ut plurimum ferocissimi in subditos, et clientes suos despectui habere consueverunt. Habent vero etiam regem versutissimum quique praesentium semper rerum mutatione delectatur; unde et factum est, ut haec caedes confestim fuerit perpetrata, ipso quidem acriter incitante, his vero prompte ministrantibus. Et devastati tantum non ab ipsis sumus, cum nulla eos iniuria provocaverimus, neque ulla simultas cum eis intercesserit; sed eadem qua antehac nobiscum consuetudine utentes, atrocissima iniquissimaque in nos commiserunt, tauquam repente unoque temporis momento crudelitate, insania, odio, omnibusque aliis id genus malis ropleti. At Persarum non instiusmodi sunt mores; plurimum profecto interest. Quos enim semel amicos fuerint nacti, eos firmissima amicitia complecti pergunt; in hostem vero, quamdiu est hostis, infensos infestosque animos gerunt. Optarim equidem Colchorum rem publicam pristina vigere potentia, ita ut externis ac peregrinis auxiliis non indigeret, sed ipsa sibi rebus omnibus pace belloque sufficeret. Cum vero sive temporis varietate, sive fortunae adversitatibus, sive etiam utroque compulsi, co impotentiae venerimus, ut aliis subditi simus, consultissimum duxerim illis subesse,

157

qui mocleratiores aequabiliorcsque sunt, quique benevolentiam in suos et in focdcratos sartam tectam conservant. Ita vero superiorcs evademus iis, qui vere nobis sunt hostcs, si ncque omnino commissum facinus impune abcat , simulque in posterum sccuritati rerum nostrarum consulucrimus. Nam subdoli corum et blandi moies, quos prac sc ferentes dolosa quadam lenitate fictitiaque familiaritate crcdulos fallont iniuriisque afficiunt irriti plane et inu- tilcs erunt; neque ipsis facultas suppelet adversus nos iis utendi, cum nulla nobis ob bostilitatcm consuetudo cum eis sit interces- sura , scd apcrte disiuncti simus futuri. Quod si vero etiam bello nos aggredi tentarint; si adversus Lazos simul et Persas congrediendum iucrit ct quidem in hostili regione, , ne primum quidem eorum impetum sustinore possint, qui modo cum univcrso oxercitu ab exigna quadam Medorum manu confcstim in turpissimam fugam vcrsi, et adhuc tantum non prae cursu anbclantes spiritnm traliunt; ct omuibus quidem, ut ita dicam, aliis victi, sola vero celeritate insequentes Pcrsas viccruut.

10. Huius vero rei apertissima expeditissimaquc causa ignavia merito dicatur et consiliorum pravitas. Adhaerescunt enim ipsis revera tanquam propria atcpie innata hacc probra; ad quae a natura insita

158

vitia cum accesserit voluntarium scelus, duplicavit eis malum, quippe qui a divina numinis cura ob piaculare facinus admissum exciderunt. Victoria enim non tam armis quam pietate stabilitur; neque unquam summae illius bonitatis auxilium seeleratos et piaculares homines consecuturos existimaverim. His itaque, si sapimus, nequaquam est adhaerendum, quibus neque meus est optimc constituta, et is a cuius manu omnium salus dependet, est infensus. Ostensum ergo est aperte rebus ipsis potius quam verbis, nostrum ad Persas transitum facilem maximeque conducibilem nobis, et Deo imprimis gratum fore. Sed neque inique fecisse aut infidi fuisse videbimur. Nam et antea saepenumero a Romanis contumeliis lacessiti, tamen vel ita in eodem statu permanendum duxiinus; vanissimum esse iudicantes facile immutari causis aliquot oblatis, quae ut sint gravissimae, ferri tamen possint, neque sunt prorsus intolerabiles. At vero cum extremis atque irremediabilibus malis afficiamur, facile id semper minimeque moleste ferre , neque ullis iniquis atrocissimisque factis offendi, dixerim non esse hominum moderatorum, sed titnidorum et miserorum, suamque circa publicum vaecordiam curiositatis fugam falsa appellatione vocantium Hoc autem caedis scelere neque atrocius ullum apud alios per-

159

petrari queat, neque perpetratum negligatur. Quocirca neque nobis negligeindum est, ad quorum ignoininiam pertinehit, si quando visi fuerimus obliti regis , interfectoribus adblandientes. Si enim fieri posset, ut ipse nunc coram sisteretur, acriter profecto vos increparet, et negligentiae contemptusque sui insimularet, quod scelcraii isti suis adhuc in terris degant, neque multo ante sint eiecti. Quoniam veio neque adfuturus est ipse deinceps, neque vos compellaturus, vos virum illum cum animis vestris reputate, et tanquam in medio huius concionis stans mentibus vestris repraesentetur, ostendens quidem vulnus et pectus et cervicem, gentique suae supplicans, ut vel nunc vindictam de hostibus sumant. Proinde quis vestrum eos admiserit, qui in dubium vocant et consultant, an aequum sit Colchos Gubazae commiseratione tangi? Verendum enim nobis est, ne cum metuimus ut parum honestus nostcr ad Persas transitus videri possit, piaculi participes simus, deserentes eum mortuique vindictam negligenles; magisque ex eo perfidi censeamur, si vita tantum illius stndium amoremque nostrum erga ipsum metientes, una cum ipso etiam memoriam abiiciamus. Rebus enim prospere succedentibus, magna dementia fuerit priora instituta immutare: cum vero contrario modo res ferun-

160

tur, inconsultum putarim non statim eventibus accommodari. De constantia enim ex rebus rationi consentaneis fit iudicium. Praesentium vero rerum statum constanter tolerare, non semper est laudabile, sed quando una adest prudentia. Ubi autem contingit quae curae esse oportebat negligere, et quae non decet amplecti; ibi magis culpandus venit, qui prioribus adhaerescit atque insistit, quam qui ad alia se transfert. Haec itaque cum e nabis audierint intellexerintque Persae, amore suo merito nos complectentur et propugnabunt, cum sint humani pariter et magnanimi, quique finitimorum animos optime explorare norunt; et quod amplius est, regio adeo opportuna, adeoque insignis exercitus, quem illi multis pecuniis opibusque potiorem duxerint, spontanea denuntiatione in belli societatem ab ipsis fuerit admissa. Ne quid igitur aliud praeter haec cogitetis, sed statim rem ipsam aggredimini, et quod animo agitastis detegite. Ita enim et summam laudem consequemini aequa iustaque facientes, et ad vestram rem utilitatemque pertinentia.

11. Haec cum dixisset Aeetes, universa statim multitudo concitata est, et acclamavit, eoque ipso die ad Persas transire desiderabat, cum nec illi certiores essent facti, neque ipsi ita comparati, ut vel latere Romanos vel eos propulsare, si prohiberent, pos-

161

scnt ; scd nihil planc eorum, quae cventura essent , cum animis suis pcrpcndentcs , neque quem cxitum ipsorum conatus esset habitnrus ; tamiliare alioquin hoc est insitumque multitudini vitium, ut novitati studeat ct mutationibus rcrum delectetur. Hi vero etiam acrius irritati concitatique erant , non solum , ut barbari, scd etiam quod acquam causam esse censcbaut, ct Acetae orationem summoperc essent admirati ; quod quidem etiam vehemcntius ipsos commovit atque turbavit. Ita vero ipsis tumultuantibus , vir quidem Phartazcs nomine , praecipuae cuiusdam inter Colchos auctoritatis , prudens etiam ac modcratus et valde popularis, compescuit eorum impetum, ardoremque restrinxit , precatus ne hoc ncgotium aggredcrentur, anteaquam etiam se aliquid dicentem audissent. Aegre autem ipsis reverentia illius viri pcrsuasis , suoque loco uianentibus , progressus ctiam ipse in mcdium , in hunc inodum vcrba fecit. „Nihil novi vobis accidit , o Colchi, quod vi vcrborum valde speciosorum animis sitis perturbatis. Invicta enim rcs est eloquentia, quaeque omnes homines percellit, praecipue vero eos, qui nunquam antea eius periculum fecerunt; non ita tamen, quin ei resisti possit prudenti consideratione quaeque ex rcrum dclectu pendeat. Ne igitur quae di-

162

cta sunt, a vobis approbentur, considerantibus, quod repentino tantum et insueto, non autem honesto et utili probabilia sint visa. Intelligite vero potius, quod tametsi haec valde vobis grata videantur, meliora tamen his amplecti licet: evidensque vobis fraudis argumentum sit facile persuaderi. Nam ei qui falsa velit suadere, maiore ornatu varietateque verborum est opus; quocirca multo orationis lenocinio utens, simpliciores citius attrahit. Ita vero etiam vos, cum Aeetes illecebrosas quasdam fallacesque argutias adhibucrit, nescitis ipsi, quomodo decepti sitis. Et quidem ut nihil aliud, illud certe apertissime cuivis constare potest, quod aliam quandam statim initio quaestionem iniecerit, ab iis, quorum causa convenimus, alienissimam. Perinde enim atque vobis omnibus, non esse atrocia quae acciderunt, dicentibus, et turpem hanc caedem nequaquam accusantibus, atque hoc solum considerantibus, an revera deliquerint, qui Gubazem interfecerunt, illorum accusationem praeteriit, multaque verba de iis quae iam cognita sunt, consumsit. Ego vero execrabiles esse dico Deoque invisos, quosque libentissime viderim nece omnium atrocissima periisse, non tantum percussores, quique suis ipsorum manibus caedem perpetrarunt, verum etiam omnes eos, qui cum prohibere possent, permiserunt, et eos insuper qui ganisi sunt et qui non magnopere indoluerunt. Neque per qui gavisi sunt, et qui nou maguopcre iudolucrunt. Ncquc

163

tamen , quamquam ita sum affectus , ad Persas transire expcdit; ncquc quisquam hoc ita accipiat tanquam consectancum rationi et anuexum , quod , quia illi lcges proculcarunt , oporteat etiam nos patriis institutis valedicerc , nequc ipsis quidem ut perfidis in- fensos esse, eandem vero quam ipsi opinionem tenere. Neque enim nunc id , quod praeteritum pcractumque est infectumquc reddi non potest, reputare oportet , ne videlicet animo ira iudignationeque succenso deliberantea , imprudeutes iudicium nostrum obfuscemus, sanioris potiorisque cousilii inventionem nobis praeripientes ; sed ita hoc nutlo afhci , ut non neglexisse id videamur, prospicere vero , ut reliquae res quam optime constituantur. Dementium enim est , ob practcrita mala pcrpetuo angi atque discruciari; sapientium vero, inordinata fortunae momenta cognosccre, et mutatione vicissitudineque rerum non commoveri, neque, prioribus privatos , futurorum etiam spem omnem abiicere.

12. Sed hic quidem consultor cum iamdudum Persarum sifc studiosus, nosque ad illos transire peroptet, perterrefacere nos ut pueros conatur; quod Romani iis, quae iam in nos ausi sunt, contcuti non sint futuri , sed atrocioribus malis affecturi ; quodque rex ipsis sit novarum rcrum studiosissimus, ipseque auctor impulsorque fuerit caedis multo antea tempore delibcratae et procuratae ; atque

164

haec diccns, Persas miris laudihus extollit, pcrsuasurum sc nobis hac ratione credens, ut suppliccs spontaneique transfugae fiamus iis, qui nobis natura sunt infeslissimi hostes. Nam ad hunc unicum scopum collimat , hoc iam ab initio parturit et enititur, ut quae studiose procuravit, perficiantur ; et incousulte suadens consultationis ordincm confundit ac turbat, inutilisque ut sit efficit Consultatio cnim sempcr praecederc consucvit , res non plane manifestas examinationi subiicicns. Ubi vero tandem quid facto sit opus, est periognitum, tum sane necesse est ut adsit voluntas ct desiderium consequendi ea, quae sunt placita atque dccrcta. Ilic autem ex fine principium facit, dcccruens iam, priusquani aliqnid perpenderit. Quisnam igitur fucrit consultatiouis fructus, si iudicio est poslerior? Vos autem, o Colchi, animis uullo praeiudicio occupatis, et ad unum aliquem pracstitutum fiuem vos dirigentes , ita ad consultationes accedite. Qui enim possunt rcrum vicissitudines vi arcessi et ad animi voluntatem traduci? Contrarium cnim his ordinem sequi oportet, intellcctumquc purum ac libcrum suique iuris adferre, ut rebus accurate perpensis , quod consultissimum maximcque ex re est, exsequauiur. Sic itaque consultautibus nobis statini apparebit

165

quod nequc a Romanis legionibus , ncque a praefectis universis, multo vero miuus ab ipso eorum Impcratore insidiae Gubazi fuerint structae. Pervulgatum enim iam apud ipsos et in confesso est, quod Rusticus et Marlinus prosperae illius fortunae invidcntcs in ultroneam animi fcritatcm sint abrepti , reliquis ducibus non solum uon adiuvantibus , verum etiam acerbe ferentibus. Iniquum itaque et praeterea inutile fuerit, ob unius fortassis atque alterius culpam publicas leges, quas observare constituimus, proterve violare, universumque vitae nostrae institutum , cui amice assuevimus, adeo levitcr immutarc, eorum vero, qui in praesidiis provinciae pro nobis, nt tranquille iucundeque vivamus, excubant, proditores ac desertores declarari; et quod omnium est maxime impium , rectam de religione et sacrorum mysteriorum dignitate opiuionem atque doctrinam aspernari. Quo pacto enim non id facere videbimur , si ad infensissimos divini numinis hostes concesserimus? Si enim illi prohibuerint, ne nostram deinceps rcligionem colamus , sed ad suam uos adcgeriut , quid gravius nobis accidcre possit, superstitibus pariter et mortuis? Quid enim lucri fecerimus, si universam (facianius its

166

esse) Persiam nobis adiunxerimus, animarum vero iacturam fecerimus? Quod si vero permiserint et concesserint , lirma tamen benevolentia nos nequaquam prosequentur, infida vero et dubia, quamque sola utilitate metiantur. Neque enim inter eos, qui diversis opinionibus sunt imbuti, societas constare potest; et neque incidente metu, aut beneficio nullo interveniente, fides ipsis constans et firma permanet, nisi etiam opinionum consensus accedat. Quin et cognati, affines et contribules, si hac animorum opinionumque convenientia destituantur, nomine solo amicitiam prae se ferunt, re vero ipsa sunt alienissimi. Cuius itaque boni spe, o Colchi, ad Persas desciscemus, si etiam ita nobis futuri sunt hostes, neque aliquid amplius in praesentiarum inde nobis accedet, quam quod tanto facilius ab illis laedi poterimus, quanto difficilius ab occulto quam aperto hoste nobis cavere possumus? Atqui, si videtur, demus ita esse, factum ipsum neque cum aequitate neque cum honesto pugnare, et statuamus Persarum mores constantes esse ac fidos, quodque perpetuo pacta conventaque sint observaturi. Ut enim etiam haec dentur nihilque aliud nobis impedimenti sit reliquum, at vires nostrae non sufficient. Quo pacto enim ad alios transeamus, cum nobis Romani immineant, et quidem adeo multi ac fortissimi, quique praestantissimos nacti sunt duces? Quo pacto vero etiam fieri possit, ut non atrocissimam

167

vindictam incurramus, iis quidem, quos auxilio nobis venire oportet, procul hinc in Iberia cunctantibus leutcque procedentibus; iis vero qui ultionem exigent , uuirersam rcgionem occupantibus et in nostris urbibus habitantibus?

13. „Alqui, ut insignis istc vir ait, nc primum quidem nostrum impctum sustinebunt, aigumento ex iis, quac paulo antc acciderunt, sumpto. At quis iguoraverit bellorum vicissitudines nequaquain certa neccssitate accidere ; nec cos qui nunc forte male rem gesserunl, perinde advcrsam semper fortuuam habituros. Nam e contrario victoria frcquenter ad victos trausit, et fortunae adversilatcm emendat. Nou oportet igitur nos, perinde ac si pro suo more et consuetudine in oninibus deineeps pioeliis cssent succubituri, supra moclum csse confideutcs. Si cnim eo solo fueruut victi, quod non satis, quid facto opus esset, perpeudisscut, nobis quidem hoc exemplum in nostrum usum cst convertcndum , ct praccavcnda, cpiae temeritatem cousiliique praccipitantiam consequuutur, pericula. Neque enim ex practerito casu ccrtam uobis de ipsis victoriam possumus pollceri. Verisimile enim est, eos qui autca crrarunt, experieutia ipsa quid fugicadum sit. cdoctos, id quod omissum ueglectumque fuit, maiore deinceps in rcbus gerendii cura compensaturos. Si vcro Deus ipsu

168

est infensus ob nefariam caeclem commissam , ideoque hisce malis atficiuntur; quid opus est etiom nos ei adesse, nostramque operam confcrre , perinde atque si ille per se iustitiae exercendae non sufficeret, sed nostro auxilio indigeret? Qualis vero impietatis excessus aliis relinquetur, si summani hanc bonitatcm uostra defectione contemnamus, quae etiam nobis quiescentibus nos uti par est propugnat? Nemo itaque nobis mortuum Gubazem verbis in medium auducat parum viriliter eiulantem, et populares suos suppliciter orantcra, ut sui misereantur., plagas corpori suo inflictas ostentando. Ilaec enim vitiosis effoeminatisqtic animis fortassis conveniant , nequaquam vero adscribenda sunt regi et quidem Lazorum , atque adeo Gubazae. Si enim ille coram adesset , graviter certe, utpote pius et cordatus vir , nos eiusccmodi consilia agitantes insimularet, iuberetqtie non ita animis cadere atque elangucscerc , et servilem in modum aufugere: quin potius aniino Colchico et liberali resumpto acrumnam fortiter sustincre , et nihil turpe patriiscpie moribus indignum committere ; sed praesenti rerum statui insistere, certam fiduciam concipicntes divinuin auxilium Colchicac gonti nequaquam dcfuturum. Proindc quo pacto non vehementer absurdum fuerit, ipsi quidem violenter interfecto verisimiliter hacc probari, nobis

169

vero, benevolentiam erga ipsum praetexentibus, contraria deliberari? Sed vereor, ne vel ea sola de causa, quod haec animo cogitationeque agitaverimus, maximas poenas simus subituri. Si enim incerta spe dubioque eventu et variis in utramvis partem momentis obnoxio defectionem moliti essemus, erat profecto etiam hoc grave, in tantarum rerum motu a sola fortuna pendere; licuisset tamen fortasse iis, qui hoc consilii ceperant, liberius impudentiusque id aggredi. Si vero pravitas huius consilii et mala inde exspectanda omni ex parte sunt conspicua et manifesta, quo pacto non sint digni odio, qui vos in hanc cogitationem induxerunt? Quomodo igitur abstinendum nobis ab illis sit, et quidem moderate dictum est. Ego vero ita sentio, factum ipsum ita ut accidit Imperatori esse nuntiandum, ut nimirum iustissime animadvertat in praecipuos caedis auctores. Quod quidem si fecerit, nostra cum Romanis simultas consopietur, et laborum expeditionumque societatem pristinamque cum ipsis cousuetudinem redintegrabimus. Si vero repulsam patiamur, petitionemque nostram reiiciat, tum demum deliberandum erit, an aliam viam ingredi expediat. Ita enim facientes, neque mortui Gubazae obliti esse videbimur, neque temeritate potius quam consilio res nostras instituere.

14. His dictis Colchi palinodiam , ut est in proverbio, cecinc-

170

runt , sententiamque mutarunt ; praecipue vero ipsos eo adduxit , quod metucrent ne si quando ad Pcrsas desciscerent , recta etiam de Deo opiuione religioneque sua privarentur. Postquam igitur Phartazis scntentia vicit, statim optimi quidam nobilissimiquc Colchicae gentis viri dclecti sunt, qui Iustiniano Imperatori, quac in Gubazem perpetrata essent nuntiarent , omnemque ei fraudem detegerent; quodque ille quidem Persarum partibus nunquam studuisset, neque advcrsus Romanos aliquid esset molitus ; Martinus vero ct Rusticus, quod illos prae ignavia vecordiaque frequenter errantes merito incerparet eisque succenseret, hanc ipsi calumniam struxissent, et innocentem trucidassent. Supplices itaque Impcratorcm orarunt, ut dcfuncti mauibus hoc gratilicarctur ; nihil vcro aliud dixerunt, quam ut facinus illud impunitum ne relinqucrct, rcgemque sibi designaret non alicnigenam aliquem, ueque peregrinum, sed Tzathem iuniorem Gubazae fratrem , qui tum tcmporis Byzantii degebat, utque ita ipsis denuo patria lex couscrvarctur, ct rcgii gencris iam inde ab antiquo continuata sibique constaus ct inviolata suecessio. Dn pcrator itaquc (acquum enim id ipsi vidcbatur et iustum) quam citissime corum pctitioni salisfecit, et AthanasiiHii, unum cx primariis scnatoribus , qui accurate in factum iuquircret , et de eo ex

171

praescripto Romanarum legum sententiam ferret. Qui cum advenisset, Rusticum quidem statim Apsarunten misit, atque in illius urbis carcere custodiri iussit. Ioanni vero, qui regem fefellerat, et tum temporis admodum clam se inde surripuerat, et fuga salutem parere nitebatur; huic, inquam, loanni, qui bac de causa se in iter dederat, forte fortuna obvius est factus Metrianus, unus e regiis satelitibus, quos Scribonas vocant, missus autem erat illuc, ut Athanasium ministraret, et quae ille iudicasset exsequeretur. Metrianus itaque eum apprehensum ad iudicem Athanasium duxit, qui etiam hunc Apsarunten misit, ut ibi in carcere et cippo haereret tantisper dum disceptatio iudicialis, quae iam apparabatur, esset absoluta.

15. Statim enim ineuute vere Nachoragan Muchirisim venit, et confestim copias cocgit, quantaque poterat diligentia se ad bellum couiparabat. Nihilo secius vero etiam Romani circum Insulam congrcgati, sese summa vi apparabant; et iudicium merito protrahebatur. Quid enim ipsis eo rerum statu maiori curae esse debebat, quam res ad bellum necesaarias quam optime constituere?

172

Iam vero etiam Tzathcs una cum Sotericho Ryzantio advenerat, paterno regno eiusque insignibus a Romanorum Imperatore vetcri more ac ritu acceptis. Sunt autem haec corona aurea pretiosis distincta Iapidibus, et palla ad talos demissa, auro intertexta, calcei murice tiucti, et mitra similiter auro et lapidibus variata. Chlamydem vero purpuream Lazorum rcgibus gestare fas non est, sed tantum albam, nou tamen omnibus communem et consuetam. Circa mcdium enim illius aurcum quoddam textum utrinque resplcndct; regia etiam fibula chlamydis, lapidibus aureis inde pendulis alioque apparatu insiguis. Ingredientcm itaque iam suam ditionem Tzathem et regio habitu ornatum, confestim praefecti et universus exercitus Romanus salutantes debitisque honoribus afficieutes, ei pracibant, splendidissimis armis induti, et equis plerique vecti. Lazi vero ad laetitiam conversi, acgre tandem deposito moerore, seriatim ipsum deducebaut, tubis omni ex partc clangentibus, et signis in altum sublatis; eratque pompa splendida admodum atque maguilica, et magis quam Lazorum regnum fert fastuosa. Tzathes itaque iam rcgno inauguralus, administrabat deinceps omnia gcntemque suam regebat, prout sibi visum, erat et patrius mos siudebat. Soteriehus

173

autem praefectus statim iter, ad quod missus erat, arripuit. Adferebat enim pecuuiam a rege, quam finitimis barbaris bellicae societatis causa distribueret; quod quidem et a multo tempore est usitatum et quotanuis fit. Comitabantur vero ipsum ex filiis duo maiores natu, Philagrius et Romulus; ut statim domo egressi moderatis laboribus adsucscereut, siquidem ambo iarn ex cphcbis excesseraut, et labori ferendo pares erant. Tertius enim illorum, Eustratius, Byzantii relictus erat, quod et adhuc admodum esset iuvenis, et corpore insuper ncquaquam valido. Posteaquam autem ad Misimianorum ditionem pervcnit Soterichus, (qui quiclcm Colchorum regi parent, ut et Apsilii, diversa tamen utuutur lingua aliisque legibus; sunt vero hi Apsiliorum gente borealiores et ad orientem solem nonnihil vergentes,) ad hos, inquam, cum venisset, cogitatio quaedam ipsis incidit, quod utique unum quoddam ex ipsorum propugnaculis circa ipsos Lazorum fines situm, Ruchloum vocatum, Alanis prodere vellet, u t gentium, quae remotius habitarent, lcgati ibi congregati stipendia defcrrent, necpie amplius nccessitas ulla essct, ut, qui pecunias adferret, Caucasi montis radices circumirct, ipseque ad illos iret.

174

16. Haec cum Misimiani sive cognovissent sive suspicati essent, duos ex suis insignes viros, Chadum nomine et Thuanem, mittunt, qui cum ipsum reperissent iuxta illud propugnaculum stationem habentem, suspicione validius confirmata : „Iniuria, inquiebant, nos afficere cogitas, praefecte. Oportet enim te neque alteri cuiquam permittere, ut nostra nobis adimant, nedum ipsum hoc velle. Si vero hoc tibi propositum non est, fac age ut quam citissime hinc discedens alio in loco commorcris. Neque tibi defutura sunt necessaria, sed nos omnia deferemus. Hic enim nullo modo tibi est manendum, neque feremus te hic moras trahentem et tergiversantem.“ Ipsis vero ita procaciter loquentibus, Soterichus nequaquam tolerandum ratus, si Colchorum subditis ita advcrsus Romanos, quibus parent, liceret ferocire, stipatoribus suis mandat ut baculis, quos gestabant, eos caederent. Qui atrociter in ipsos invecti, semineces remiserunt. Qoibus peractis, Soterichus quidem nihil hostile eventurum ratus, et perinde fere ac si servos suos delinquentes plagis excepisset, nihil inde sibi verendum existimans, eo loci mansit; et deinde oborta nocte valde intrepide absque ullis excubiis ibi dormivit: similiter vero et

175

filii et satcllites , et quotquot eum domestici famuli et servi sequebantur, etiam bi omnes securius , quam in hostili terra conveuiebat, dormiebant. Iutcrea vcro Misimiani, iniuriam acccptam non ferentes, validissime arinati in eos irruunt, statimque in domunculam, in qua cubabat praefectus, irruinpentcs , proximc accubantes famulos obtruncant. Tumultu itaque, uti par est, strepituque ingenti excitato, scnsus mali acl Sotcriclium reliquosque qui ipsi aderant omnes pervenit Quocirca cum prac metu lectis excussi, somno tamen adhuc pracgravati et languidi esseut, non admodum sese tueri poterant; alii enim cum pedes pellibus involutos haberent, incessu prohibebantur; alii vero cum iam ad enscs arripiendos promerent, et tumultuarium conflictum tentarcnt , errabundi miserrime ferebantur, utpote in tenebris et summa consilii inopia, in parietcs impingentes, et ubinam arma deposuisscnt obliti. Nonnulli vero ipsorum eo quod iam oppressi essent despcrantes , nihil plane attentabant, clamabant tantum alius alibi atque eiulabant , ignari quid agerent. Sic itaqun percnlsis ipsis, barbari irrucntc3 et Soterichum ipsum obtruncant

176

et filios et reliquos omncs, aisi quis forte per editiorem aliquam ianuam aut alio aliquo moclo clam evasisset. Haec cum scclcrati perpetrassent, mortuos spoliaruut, rcliquaque omnia eorum bona, et praeterea etiam regiam pccuniam diripucrunt, cum eos tanquam hostes quosdam revera, nou autem ut amicos et duces suos, interfecissent.

17. Posteaquam vero peracta iam atroci hac strage excandcsccntia illa animorum atque ira vidcbatur dcfcrbuisse scdataque esse, expleto nimirum pravo ipsorum desiderio; tum nudum in se factum considerantes, secum reputarunt atque intellexerunt, qualis alea ipsis esset iacta; quodque non multo post Romani essent venturi idque ulturi; neque ipsi illorum vim sustinere possent. Quocirca aperta defectione facta , Persas adierunt et oratores miscrunt, postulantcs ut ipsos tuendos suscipcrent, et tanquam subdilis deinceps opitularentur. Haec vero omnia poslcaquam Romanorum pracfcctis sunt renuntiata, indigne quidem ca molestissimeque tulcrunt, ulcisci tamen e vestigio nou satis potcrant, occupatione circa maioris momenti rem pracpediti. Iam euim Nachoragan sexaginta bellatorum millia ad Insulam ductabat, quam Martinus ct Iustinus Gcnnani

177

filius eorumque copiae insidcbant; milites autem merccnarii natione Hunni, qui Sabiri vocantur, (atlerat enim Romauis militum gravioris armaturac portio chionun circitor millium; quos ductabant Ralmach et Coutilsis et Iliger, cclebratissimi apucl illos viri,) hi itaque Sabiri circa Archaeopolim et circumiacentcs campos, prout ipsis Martinus mandarat, castra posuerant; ut hostes (vidcbantur enim illac transituri) quoacl possent infestarent, et difficiliorem magispue periculosum ipsis trausitum redderent. Nachoragan vero post- quam Sabiros ea loca insedisse cognovit, delecta ex auxiliariis Dilimnitarum copiis virorum tria millia confestim in eos misit, cum mandatis (erat enim arrogans et iactabundus) ut omucs pcnitus interficerent, ne sibi adproelium eunti illi a tergo insidiantes relinquerentur. Dilimnitae autem, maxima natio earum, quae intra Tigrim fluvium Peisiam accolunt, bellicosissimi in primis sunt, neque admodum sagittarii, aut eminus ferientes, quemadmodum fere plerique Medorum; hastas enim gcstant et sarissas et ensem ex humero dependentem; pugionem praeterea sinistro brachio alligantes, scuta et peltas praeteuduut; dixeris sanc eos neque omnino levioris armatu-

178

rae esse, neque prorsus gravioris, et statarios milites; nam et eminus, si ita res postulet, tela iaciunt, et cominus manu rem gerunt; exercitati etiam ad infesta acie proeliantlum, sumraaque vi densa agmina perrumpcntlum; expctliti quoquc et faciles in mutanda aeici forma, ct ad quemvis eventum scse accommodandi; facile etiam ardous colles cursu superantes, editiora loca praeoccupant, celerrimeque cum opus est refugiunt, rursusque conversi acerrime insectantur atque urgcnt, atque in oinni fcre belli specie versati exercitatissimique gravissime hostes laedunt; ianidudum enim bello assuerunt, iauipridem sub Persis militantcs, non tamcn coacti tanquam subditi. Liberi enim sunt suique iuris, ncquc ad alicuius arbitrium per vim tiabi consueverunt.

18. Horum itaque Dilimnitarum portio quaedam, cum iam nox esset, in Sabiros ivit; consultius enim ipsis videbatur, si eos atlluic dormicntes invaderent, atque ita facillime omnes trucidarent; ncque, opinor, frustrati fuisscnt sua spe, nisi quaedam ipsos fortuna fefellissct. Nam ipsis ad boc euntibus vir quidam Colchus in tenebris et solitudine forte fortuna fit obvius, quem illi statim avidissime apprehensum, ut itincris ad Sabiros ducem se

179

praebeat, cogunt, quod quidem mandatum cum ipse libentissime subiisset, et iara eis praeiret; posteaquam densam quandam silvain fuit nactus, paulatim se ab eis rcccpit atque subduxit, ac tandcm. elFugiens sequcntes atque antevertens, citato cursu ad Sabiros pervenit; quos cum universos supine dormientes stertcntcsque reperisset, O miscri, iuquit, iamiain pcriistis, alta claraque voce inclamans. Aegreque ipsis ita expergefactis, nuntiat bostem e vestigio adfuturum. Hi vero tumultuarie cum surrexissent seque armassent, vallo excesserunt, et bifariam divisi insidias locarunt, aditum in vallum castrorum incustoditum relinquentes, similiterque etiam tuguria passim ex palis et pcllibus confecta. At Dilimnitae quamplurimas ambages viarum prae locorum imperitia emensi, nibilominus taracn ante diluculum cum ad castra Hunnorum pervenissent, confidenter suo ipsorum malo in ea irrumpuut, simulque oinnes intro se recipiunt, atque ita tacite citraque ullum strepitura progressi, ne videlicct illi id perscntiscerent atque expergeflerent, bastas in eorum latibula et tuguriola torquent, tanquam interfecturi dormientes; et iam putabant rem totam ipsis esse confectam. Sabiri interea utrimque ex insidiis prosilientes, repente in eos irruunt; at illi subito illo atque inexspectato impetu consternati, et spe plane in

180

contrarium versa, in summa consllii inopia et perturbatione rerum versabantur. Neque enim facile ipsis crat fugam capessere , in arctum coactis, ncque satis hostes internosse potcraut, ulpote cum nocte et metu conflictautes. Passim itaque a Sabiris trucidabantur, ne tentata quidem sui defensionc; atque octingenti quidcm viri intra castra perierunt, reliqui difhculter elapsi sparsim errabant, nescii plane quo se confcrrcnt; cumque iam procul aufugisse viderentur, circumacti rursus et eodein relapsi, in hostes incidcbant. Hoc pacto tota illa nox est transacta. Mane vero cnm iam illuxisset, confcstim qui supercrant Dilimnitae rccognitis viis recta ad Persarum castra cucurrerunt, pcrsequcntibus ipsos nihilominus tergaque premcntibus Sabiris. Babas interea praefcctus, qui iam inde a multo tempore Romanorum, qui Colchicam rcgionem insidcut, dux fuerat, cum per id temporis Archaeopoli pernoctasset, et tumultus ac clamor ipsum omni ex parte circumsonuisset; quamdiu tcncbrae erant, et quid agcictur incertus esset, quietus tacitusque ibi subsistens, intus se continebat. Simulatque vcro sol montium iugis affulsit, verc quid ageretur prospexit, Dilimnitas nimirum a Sabiris fugari. Tum itaque etiam ipse nrbe effusus cum agmine, qitod ad manum erat,

181

non exiguam in iis stragem edidit, adeo ut vix in universum mille ad Nachoragam sint reversi.

19. Qui cum conatus hic non ex sententia successisset, ad Iusulam sc recepit; castrisque iuxta Romanos locatis, Martinum ad se, in colloquium ut veuiret, excivit ; qui cum advenisset, nisset, Tu, inquit, praefecte, cum ita sis industrius ac prudens, unusque sis ex iis, qui praecipuae sunt inter Romanos poteutiae, an non vis utrumque nostrum regem labore simul atque hostilitate mutua liberare ? Patierisne ipsos quam diutissime mutuis sese damnis afficere ? Quin potius si tibi placuerit pacta et focdera inire, age Trapezuntem Pouticam urbem cura exercitu te transfer; nos vero Persac hic manebiraus; ita , ut de induciis aut pace stabilienda per otiura agamus, fitlis utentes internuntiis; nisi vero volcns ac Jibens excrcitum hinc abduxeris, scito, o bone, quod pcr vim profligaberis. Certissimam enim habeo victoriam, eamque nihilo difficilius mihi comparavi quam hanc possessionem; simulque haec dicens, anuluni, quem gestabat, ostcndebat. Ad haec subiicicns Martinus, Et mihi, inquit, pax in votis summoque in pretio est, teque eam proponentem et constituentem iuvabo; melius vero haec nos perfecturos putarim, si tu qnam citissime in Iheriam te traustuleris,

182

ego vero Muchirisim mc recepero, atque ita de rcbus nostris dispiciemus. De victoria vero liceat tibi iactabunde arroganterque loqui, eamque inter venales et nostro arbitrio subiectas ac parabiles res collocare. Ego vero victorias Dei unius voluntate librari ccnseo eamque non ad fastuosos valdeque elatos vcrgcre, sed ad eos, quibus ille omnium productor atque moderator anuuerit. Haec cum Martinus pcrstrenue honestissimeque respondisset, barbari arrogantia oireusus, pace infecta, a mutuo colloquio discesserunt; atque hic quidcm ad castra, Martinus vero in Insulam se recepit. Nachoragan autcin nequaquam ibi commorancluin censeus, ad Phasidem nrbem sc confcrrc statuit, eoque potius Romanos evocare. Facillimum enim expugnatu illic esse propugnaculum audierat, quippe quod totum e lignis exstructum. esset, et circumiectos campos patcntcs et castris lnetandis accommodatos haberet. Atqui urbcm Phasidcm a fluvio ei cognomine ita vocatam csse, omnibus, arbitror, est notissimum; qui quidem fluvius Phasis non procul ab ea fluit, et oirca ipsam in Euxinum pontum fertur. Ad littus enim et ostia urbs sita est ; distat autem ab Insula sex summum parasaugis occasura versus.

183

20. Confestim itaque Nachoragan intempesta |nocte scaphis, quotquot secum plaustris advexerat, in flumen immissis atque inter se iuuctis , insciis Romanis pontem stravit, et exercitum universum in oppositam ripam transmisit. Cupicbat enim in eam oppidi partem, quac Austrum spectat , pervenire; e qua parte Phasidis fluenta nequaquam sibi impedimento fore videbantur muro appropinquanti; nam is in borealcm delabitur et protenditur partem. Nachoragan itaque sub primum diluculum movens e ripa iter suum contiuuavit , Iusulaquc quam remotissime praetcrita ad ulteriora processit. Romaui vero cum vix tandem hora diei sexta plcno iain erant, cognovissent Persas flumen traiecisse , vehementer perturbati erant , summaque vi aduitebantur hostes circa oppidum praevenire. Quocirca triremibus omuibus et actuariiis triginta remorum navibus, quotquot in portu stationem habobaiit, milite completis, celerrime secundo flumine ferebantur. At Nachoragan eos autcverterat, iamque ad mcdium intcr Insulam et utbem locum perveuerat , totamque flumiuis latitudinem lignis lembisque inter se iunctis iutersepserat; elephautorum caterva retro opposita, quautum et quousque illi progredi potueraut. Romauorum vero classis emiuus id conspi-

184

cata, puppim rcflexit, validoque retrorsum rcmigio utens et magna vi ac difficultate contra adversum rapidi fluminis impctuni nitens, sese recepit; duas niliilominus naves vectoribus vacuas Persae ceperunt; viri euim, cum etiam sese captum iri vidercnt, undis se ipsos audactcr commiseruut, pro maiore, uti arbitror, et pracsenti periculo minus eligentes, et fortunae incertitudinein pcriclitari malentes. Ouocirca et levissime in undas desilicbant, et in immo maxima ex. parte gurgite natantcs aegre ad suos evaserunt. Tuni itaque Romani Buzem quidcm apud Insulam reliqucrunt, cum suis copiis rcs illicomues curaturum et si opus esset opitidaturum; rcliqui vero omnes transversim traiecto flumine, aliaque per contincntcm incedentes via, nc in cadem, quae hostes insidebant, loca venirent, in urbem Phasidi fluvio cognominem perveniunt; portisque recepti praefecti pracsidia pcr muros suo quaeque ordinc disponunt; ncque cniin putabant scse viribus parcs forc, si stataria pugna procliandum esset. Primus igitur Iustinus Germani filius cum suo agminc in cditissima urbis parte ad mare vergentc locatur: exiguo vcro abhinc spatio praefectus stabat ct Martini copiac. Sub ipsum autem medium Angilas, Mauros penes se habeus pcltatos et hastigeros, Theodorus vero Tzannos

185

gravioris armaturae , et Philomathius Isauros funditores et iaculatorcs habens ; nequc procul ab his stationem habebat Langobardorum et Herulorum manus , ductante utrosque Gibro ; reliqua muri pars in subsolauum desincns oricntalibus agminibus sub Valeriano praefecto coustitutis curac erat. Hunc itaque in modum Romanus excrcitus in muri praesidio erat dispositus.