Alexias

Anna Comnena

Anna Comnena. Annae Comnenae Alexiadis, Volume 1. (Corpus Scriptorum Historiae Byzantinae, Volume 38). Schopen, Ludwig, translator; Niebuhur, B.G., editor. Bonn: Weber, 1839.

[*](3. ἐξερτύεται C; corr. m. 2. ἐβουλεύετο C, ἐβούλετο P.)

His qaas rettalimas circa Philippopolin Manichaeosqae rebus gestis alia imperatori maloram potio a barbaris paratur.

308
[*](Β)[*](C)[*](2. Χορασᾶ P, correxi. 4. βουλὴν C; corr. m. 2. 7. Κλιτζιαθλᾶν P. 8. μειεκαλεῖτο C, μετακαλεῖται P. 15. μόνον scripsi: μόνου CP. 16. τὴν add. m. 2 in C. 19. Κλιτζιασθλᾶν P, κλιτζισθλὰν C.) Solymas enim sultanus iterum Asiam depraedaturus copias e Chorosane Chalepque convocabat, si forte prospere in imperatorem pugnare posset; quo toto sultani consilio delato ipse ad Iconium usque, ubi Clitziasthlanis sultanicii fines erant, castra movere et acorrime cum eo congredi constituit; ideoque copiis ex alienigenis coUectis multisque militibus mercede conductis proprium quoque exercitum undique coegit. sed dum ambo duces certatim bellum meditantur, consuetus pedum dolor imperatori accidit ; et conveniebant quidem copiae, sed sensim guttatimque quasi, non una omnes, cumpatria eorum longe abesset. dolor autem impediebat eum non solum, quominus propositum exequeretur, sed etiam, ne incederet omnino ; lectoque affixus dolebat non tam ob pedum dolorem, quam quod expeditio in barbaros differebatur. nec fugit id Clitziasthlanem barbarum, qui septem in Christianos excursionibus factis totam Asiam eo ipso tempore securus vastabat; neque alias umquam tantus dolor impe-
309
[*](D) [*](Ρ. 461)[*](B)[*](V. 365)[*](4. Κλιτζιασθλᾶν P, κλιτζασθλᾶν C. 5. ὄκνος P, ὄγγος C. 11. ὑπεκρίνοντο scripsi: ὑποκρίνοιτο CP. 12. ἀναθέμενοι] ι in ras. m. 2 C. 13. παιδιαῖς Ρ, πεδιαῖς C. 16. τὰ τοῦ θυμοῦ scripsi: παμφλάζοντα θυμοῦ CP. 18. Κιβωτοῦ καὶ Αἰγιαλῶν scripsi: Κιβωτῷ αἰγιαλῷ CP; cf. 279, 4. 19. διαπλωϊσάμενος scripsi: διαπλωϊέμενος CP. πορθμὸν] μ eras. C. 20. Λοπάδιον P, λοπάδιν C.) ratorem ceperat, cum morbus, quo magnis ante intervallis aegrotabat, tunc continuo et sine ulla intermissione saeviens eum nrgeret. quod malum siniulari credebant, qui cum Clitziasthlane erant, nec morbum, sed cunctationem ignaviamque dicebant, quae podagrae speciem prae se ferret; indeque multa inter patinas calicesque ut extemporales rhetores iocabantur ac de podagra imperatoris declamationum vel mimorum argumenta sumebant: sic pedum dolorem in comoediam vertebant. nam personae producebantur medicorum atque imperatoris famulorum eumque ipsum lecto impositum et in medium prolatum illudere sibi videbantur, iisque iocis summus inter barbaros risus oriebatur. quo imperator nuntiato magis etiam ira excandescens ad pugnandum in eos incendebatur ac vixdum dolore levatus itineris exequendi consilium cepit. itaque Damalin profectus cum fretum inter Cibotum et Aegialos pemavigasset Cibotumque venisset. Lopadium abit Romanas copias mercennariosque
310
[*](C)[*](D)[*](1. συνεληλύθεισαν C, συνεληλύθησαν Ρ. 2. κύρου Ρ, correxi. 3. παρακειμένῃ λίμνῃ P, correxi. 4. κακεῖθεν C, κᾳκεῖθα P. διὰ om. C, add. P. 15. παμπόλλους Ρ, παμπόλλας C 16. παρέχοντες Ρ. παρέσχοντες C. 21. ἐκεῖσε] ῥηθεῖσαν ἐκείνην? cf. e. c. 330, 10. 16.) expectans; congregatisque tandem omnibus toto exercitu inde movet et domini Georgii arcem ad Nicaeensem lacum occupat. hinc intrat Nicaeam ac triduo deinde retrocedens castra communivit citra pontem Lopadii ad condimentarii quem dicunt fontem. ita enim ei visum est, ut et priorem partem exercitns ponte traductam apto loco coUocaret et ipse dein reliquo agmine eundem pontem transgressus praetorium poneret. callidissirai autem Turcae, qui planitiem ad radices Lentianorum montium Cotoeraciaeque patentem depraedabantur, ubi imperatoris in se iter compereunt, perterriti statim rogos iucendunt plurimos, ut ingentis multitudinis speciem intuentibus offerrent. quibus iguibus aer flagrabat multique eorum, qui parum experti eraut, metu commovebantur: imperatorem nihil eorum terruit. sed illi praedam omnem captivosque secum ferentes abscesserunt, cumque ipse diluculo in planitiem illam proficisceretur, quamquam festinabat, ut ibi eos assequeretur, tamen pracda frustratus
311
[*](Ρ. 462)[*](Β)[*](C)[*](V. 366) [*](1. πολλοὺς C, πολὺς P. 2. πολλοῖς] ι in ras. m. 2 C. σώμασιν P, σώμασι C. 3. εἰκὸς] ὁ in ras. m. 2 C. 7. βαρβάρων] ν add. m. 2 C. 9. τούτους P, τούτως C. 16. παραγενομένου CP, correxit Wilkenus. 17. τοι CP, correxi. 21. ὁπλητικὸν C; corr. m. 2.) est; et Romanorum potius multis, qui spirabant etiamtum, multisque etiam eorum cadaveribus inventis fieri non potuit, quin ira accenderetur: sed in summo persequendi studio, ne omnem praedam amitteret, quia universus exercitus fugientibus instare non poterat. castris circa Poemanenum positis statim delectos levis armaturae milites persequi barbaros iubet indicato scelestorum itinere. hi assecuti eos loco, quem Cellia appellant incolae. cum praeda omni captivisque flammae instar aorgrediuntur plurimisque trucidatis, nonnullis captis atque omni praeda recepta victores ad imperatorem revertuntur; qui exceptis iis iam de plena hostium internecione certior factus Lopadium recedit ibique totos tres menses raoratur partim propter ariditatem locorum, per quos proficiscendum ei erat (aestatis enim tempus aderat nec ferri poterat calor), partim quod partem mercennariorum, quae uondum venerat. expectabat. iam collectis omnibus castra movit, cumque gravem armaturam universam circa Olympi
312
[*](D)

[*](P. 463)[*](1. Mαλαγίνων? αὐτὸς ? 1. 4. ἀέρα P, correxi. 5. βασιληκοῦ C; corr. m. 2. μεταπέμπεται αὐτὴν C (ται αὐτὴν fere evanida), μεταπέμπεται τῆν Αὐγοῦσταν P. 6. τῶν evanuit in C. 8. αὐτὸν ἐπιμέλειαν] ὸν ἐπι in ras. m. 2 C. 10. παρὰ CP, correxi. 13. ἀπαγγέλλειν P, ἀπαγγελειν C. 19. τούτων? 21. αὐτοκρατόρισσα Ρ αὐτοκρατόρησα C1, αὸτοκρατόρισα C2: sic etiara infra.) iuga disposuisset et Malagnorum, quae dicunt, ipse Aerem tenuit, imperatrice interim ad Principum morante, unde facilius de imperatore Lopadium reverso certior fieret. is ubi Aerem tenuit, monere regia missa ad se Augustam invitat, quia et pedum dolorom semper respiciebat et a comitibus metuebat, quos sibi inimicos quasi fovebat sinu, propter uxoris summam sui curam maximamque vigilantiam.

Necdum biduo praeterito repente imperatorii cubiculi praefectus mane ingressus prope imperatorium lectum adstitit, tum somno excitata imperatrix, ubi conspexit eum, Turcarum dixit adventum nobis eum nuntiare. cumque iam ad Gregorii arcem eos pervenisse narrasset, ne imperatorem e somno excitaret, manu eum tacere iussit. is vero, quamquam audierat illa verba, se nuntio moveri dissimulabat atque oriente sole ad consuetas occupationes conversus animo tameu nihil nisi illa volvebat. necdum tertia hora effluxerat, cum alius accurreus appropinquare iam barbaros retulit. erat cum im-

313
[*](Β)cpn- [*](C)[*](D) [*](5. ἐπώμνητο C; corr. m. 2. ἐπικαταλαμβανόντων C, καταλαμβανόντων Ρ. 10. ἡ παρὰ τοῦ scripsi: ἡ παρὰ Ρ. περὶ τοῦ C. 11. ἐνδείξατο Ρ, eorrexi. 12. ἐπειδὰν** C. 15. βασιλῆς C; corr. m. 2. 17. πάθοι C; corr. m. ***ἄτοπον C.) peratore etiam tum imperatrix et licet pavens illius arbitrium sequebatur; cumque pransuri essent, alius cruore madidus ad imperatoris pedes procumbens periculum imminere iuratus affirmat; barbaros enim iamiam supervenisse. tum statim imperator Augustam Byzantium misit, quae quamvis metueret, tamen intimo pectore timorem continuit eumque nec voce nec gestu ostendit. fortis enim atque constantis animi, ut illa in Solomonis proverbiis laudata femina. fuit nec quidquam muliebre timidumve prae se tulit, ut pleraeque mulieres de periculo audientes; quarum facies ipsa insimulat animi timorem, gemuntque saepe flebiliter, ac si prope pericula adsint. sed imperatrix, cnm metuebat, imperatori metuebat, ne quid ei accideret; secundo loco et ipsi sibi timebat. nec tamen qaidquam tunc sua virtute indignum passa erat, sed invita ab imperatore recessit saepe se retro vertens illumque saepe respiciens; attamen cum ipsa se cogeret obfirmaretque, aegre abiit. ac postquam ad mare
314
[*](V. 367)[*](P. 464)[*](Β)[*](4. Ἑλενουπόλεως] ω m. 2 ex corr. C. ναῦν P, ναῦ C. 16. οὗτοι seclusi. 20. post καλουμένας lacuna sex litterarum in C, quattuor litterarum iu P.) descendit et in monerem imperatricum propriam intravit, Bithynorum oram praeternavigavit, donec tempestate depreheusa Helenopoli navem appulit ibique mansit. hactenus de Augusta. imperator autem cum militibus suis cognatisque statim in armis erat equisque conscensis omnes Nicaeam tendunt, dum barbari capto Alano quodam ab eodem iniperatoris adversus ipsos expeditioue cognita quibus veuerant viis fugientes recedunt. at Strabobasilius et Michael Stypeota — Stypeotam ne semibarbarum illum intellegas, qui emptus pecunia huius servus cum fuisset, postea imperatori dono datus erat, sed e numero nobilium ille fuit — hi, inquam, fortissimi viri et fama olim celebres in Germiorum iugis morabantur transitusque custodiebant, num forte ijisorum cassibus ut ferae incideutes barbari caperentur; compertoque eorum adventu in Planitiem, quam * vocant, descendunt ac pugna commissa eos fundunt fugantque. verum imperator Gregorii illo, quod saepe commemoravimus, castello ac pago,
315
[*](C)[*](D)[*](Ρ. 465)[*](4. καὶ τοῦ C, τοῦ om. P. 5. Στραβοβασίλει CP, correxi. αὐτῆς scripsi: αὐτοῦ CP. 6. αὐτὸς] αὐτοκράτωρ? 7. τουτουῒ τοῦ καστελλίου P. τουτοῒ τὸ καστέλλιον C. 9. βασιλίδη C; corr. m. 2. ἐντυχήκει CP, correxi. 10. ἄπλωτον Lobeckius: ἄπλετον CP. 11. συμφορᾷ προσεπέλασαν C, συμφορὰ προσεπέλασεν P. 21. ἅπαν C, πᾶν Ρ. 22. παρὰ scripsi: περὶ CP.) quem Sagudaos incolae vocant, occupato, cum nusquam Turcas videret et eorum fata a fortibus illis viris, Stypeota et Strabobasilio, audivisset audaciamque impetus Romanorum et victoriam laudasset, ibi ipse extra illam arcem vallum figit; postero vero die Helenopolin profectus imperatricem convenit, quae ob maris procellas ibi adhuc commorabatur. cui, quid accidisset Turcis. narravit, et ut victoriam appetentes calamitas eos oppressisset, iique qui se victores iam putarant victi eorum quae speraverant contraria adepti essent. sic magno ea timore liberata Nicaeam ipse se confert ibique certior factus de aliorum Turcarum incursione venit Lopadium; paulo post, cum audiisset magnum Turcarum exercitum ad Xicaeam appropinquare. collectis copiis ad Cium pergit cognitoque tota eos nocte adversus Nicaeam iter facere castris motis per Nicaeam ad Miscuram usque procedit. ibi comperit certiora, scilicet nondum totum Turcarum exercitum
316
[*](V. 368)[*](Β) [*](C)[*](12. έν διαφόροις τόποις? ἑ. δ. καιροῖς? 13. προσέβαλλον C, προσέβαλον P. 15. ἀπῴχοντο C, ἀπώλοντο P. ἔλευσιν (in mg. m. 1 γρ. ἐπέλευσιν) C, ἐπέλευσιν Ρ. 17. κενόσπουδος Ρ, κενόσπουδον C 21. σχεδασθεῖεν CP, correxi.) advenisse, sed paucos tantum a Monolyco praemissos esse circa Dolylum Mcaeamque, qui ipsius adventum specularentur et continua de eo indicia Monolyco mitterent; quapropter Leonem Niceritam cum copiis suis Lopadium dimittit, quem vigilare aditusque custodire et quae de Turcis comperisset, per litteras sibi nuntiare iussit. reliquum exercitum ubi in locis opportunis collocavit, satius habuit non amplius in sultanum educere, suspicans barbaros superstites cladis suae famam omnibus per Asiam Turcis nuntiaturos esse: variis sese locis cum Roraanis conflixisse ac restitisse fortiter, victos vero alios captos, alios interfectos esse, paucos vero eosque vulneratos aufugisse; sic cognito ipsius adventu barbaros trans Iconium recessuros esse operamque suam irritam fore. itaque mutato itinere per Bithyniam Nicodemiam se contulit, ut nulkim amplius impetum timentes barbari omnes. ubi antea fuissent, eo redirent; sin vero receptis animis Turcae suo more dispersi ad praedas se vertissent ad inceptumque antea opus sultanus rediisset, ipse militibus nostris paulum refcctis
317
[*](D) [*](Ρ. 466)

[*](Β)[*](4. ἀνθέξεται CP, correxi. 9. πολὺν] ὒ in ras. m. 2 C. δὲ CP, correxi. 14, θήραν] ἡ in ras. m. 2 C. 17. ἐκεῖνος C, ἐκείνοις P.) atque equis iumentisque curatis bellum statim in eos inciperet fortiterque pugnam capesseret. quocirca Nicomediam, ut dixi, petiit omnesque, quos secum habuit, milites in vicinis pagis disposuit, ut et equi iumentaque sufficiens pabulum haberent (Bithynorum enim regio feni feracissima est) et milites ipsi a Byzantio et adiacentibus locis per maris sinum, ad quem Nicomedia sita est, rerum ad victum commodarum copiam nanciscerentur; iussique sunt maximam equorum iumentorumque curam habere neque in venatione aut ad ludos equis uti, ut pingues essent suo tempore et equites bene ferrent neve ad hostes adoriendos non apti forent.

His mandatis ipse velut speculator ex longinquo per omnes vias custodes collocavit; quod vero dies aliquot ibi manere voluit, Augustam arcessivit ob eas quas saepe iam dixi causas, ut secum esset. dum barbarorum excursionibus nuntiatis castra inde moveret. quae cum Nicomediam celeriter pervenisset, adversariorum aliquot

318
[*](V. 369)[*](C)[*](D)[*](P. 467)[*](1. ἐπιγανυμένους C, ἐπιγαυνυμένους P. 6. ἀναισχυντότερον C. ἀναισχυντώτερον P. 7. ἤσχαλλεν C, ἤσχαλεν P. 10. ωεμέσεις] ε secundum in ras. m. 2 C. 18. θράσους CP, correxi. 20. post ἀπὸ (sic C) aliquid intercidisse suspicor: ἀποκαταπρόσωπον P. 21. lacunam signavi.) laetos quasi de imperatoris segnitia vidit et ubique deridentes eum murmurantesque, quod in tauto contra barbaros apparatu multis copiis collectis nulla tamen magna re gesta Nicomediam devertisset. neque in angulis tantum, sed etiam in plateis et in biviis triviisque impudentius haec iactabantur, id quod et dolebat et irascebatur. verumtamen imperator prosperum adversus hostes successnm fore sperans pro sua in eiusmodi rebus constantia nihili eorum obtrectationes vituperiaque faciebat tamquam puerorum nenias ea contemnens ac stolida eorum dicta irridens. Augustam autem melioribus argumentis erexit hoc idem, quod illi vituperarent, maioris victoriae causam fore affirmans. equidem virtutem eam existimo, si quis consilio usus victoria potiatur; animi enim vehementia et agendi cupiditas sine consilio iure vituperatur nec fortes ii sunt sed audaces. etenim fortes sumus in bello contra eos quos superare possumus, audaces coutra eos quos non possumus, ita ut imminente periculo * sine metu temere aggrediamur: ** tum alio modo bellum tractantes sine
319
[*](Β)[*](C)[*](1. ἡ scripsi: ἢ CP. 3. παροιμία] οι m. 2 ex corr. C. τρόποις? του scripsi: τῆς CP. 12. πάλαι] αι m. 2 ex corr. C. 13. lacunam signavi. 16. ἐκράτη C, corr. m. 2. 21. ἤπερ CP, correxi. ἄλλος] ς add. m. 2 C.) pugna hostes vincere properamus. ac prima virtus ducum sapientia est, qua sine periculo victoriam reportant; scilicet arte, ut ait Homerus, auriga aurigam superat. periculosam euim victoriam iam Cadmeum illud proverbium vituperat, optimnmque mihi videtur, in ipsa quoque pugna facere astuti aliquid ex arte militari, quandoquidem hostium multitudini exercitus non par est, veluti ex historia licet cuique colligere, non eadem ratione victoriam comparari, sed ab omni inde tempore variis laboribus, ut una quidem victoria sit, ratio autem, qua eveniat ducibus, natura varia ac diversa. nonnullos enim clarorum olim ducura aperta vi * hac ratione adversarios superasse constat, alios alio modo vicisse. iam pater meus et imperator modo vi modo dolo usus hostes vincebat; factumque est haud raro, ut in pugnis ipsis, cum astuti aliquid excogitasset essetque ausos, victoriam statim nancisceretur. atque alias strategemate, alias etiam consertis manibus multa saepe nec opinata erexit tropaea, nam periculorum ut qui maxime appetens fuit, et continna licuit pericula
320
[*](V. 370)[*](D)[*](P. 468)[*](Β)[*](1. τότε P, correxi. 9. περιαυτολογοῦσα scripsi: αὐτολογοῦσα C, ταυτολογοῦσα Ρ. 11. τούτους C, τούτου Ρ. 14. τὸν αὐτὸν C, om. P. 22. σχήματι scripsi: χρήματι CP.) conspicere ei miuantia, sed modo vel nudo capite iis se obiciebat manumque cum barbaris conserebat, modo declinare videbatur ac, si tempus postulabat et res ferebant, timere se simulabat; sed, ut brevi complectar, fugiens superior erat vincebatque persequens, et cadens stabat et deiciens manebat erectus muricum tricuspidum instar, qui utut proiciuntur recti semper stant. rursus hic, ne reprehendar, verendum est, quod mea praedicare convincor; verum, quod saepe iam dixi, non mihi patris amor, sed rerum natura suggerit talia. quid enim per ipsam veritatem impedit, quominus aliquis et patris et veritatis amans appareat? nam equidem proposui mihi vera conscribere eaque de viro bono. qui si contigit ut pater scribentis sit, patris nomen mittamus atque pro supervacaneo habemus, in veritatis autem natura scripta posita sint, praesertim cum alias meum erga patrem osteuderim amorem eoque factum sit, ut malevolorum in me mucroues gladiosque acuerim; quod sciunt, quicumque res nostras noverunt. at sub historiae specie veritatem minime relinquam: aliud enim fuit amoris in patrem tempus, quo
321
[*](C)[*](D)[*](Ρ. 469)[*](V. 371) [*](3. εἶπον] ὂν ex ι m. 2 C. 4. παρὰ τοῦ] παραιτοῦμαι περὶ τοῦ? 7. ἔργου P, correxi. 15. φθινοπωρινὴν C, φθινοπωρικήν P.) fortes nos praestitiicus, aliud est veritatis, quod contigisse mihi haud parvi faciam: sin autem, quod dixi, nos etiam patris amantes esse hoc tempus ostendit, minime hominum obtrectationem deprecor, ut veritatem obumbratam excusent. sed redeat oratio ad propositum. non fuit igitur alia cura imperatori, dum tabernacuhim ibi habet, quam ut novis delectibus augeret exercitum; tironesque arcum tendere et hastam quatere et equos regere et divisa formare agmina novo illo, quem invenerat, modo docuit: interdura et ipse cum iis equitabat vel phalanges obibat et necessaria quaeque prospiciebat. sole autem a maioribus redeunte circulis ac praeterito autumni aequinoctio iam ad australes orbes inclinante, cum tempus ad expeditiones idoneum videretur, cunctis copiis recta Iconium proficiscitur ex consilio iam diu capto; tum Nicaeam accessit expeditosque milites cum peritis ducibus ante reliquum exercitum praemisit, ut divisi huc illuc in Turcas excurrentes praedarentur, sed, etiamsi divina gratia
322
[*](B)[*](C)[*](1. καταροπώσαιντο C, corr. m. 2. 2. ἀρκουμένους] οὑς ex corr. m. 2 C. 5. lacunam signavi. 7. πιθηκᾶν G, Πιθικᾶν P. 12. παντὸς CP, correxi. 13. διφθέραις] ἑ ex corr. m. 2 C. συνεγράψαντο PC, correxi. 16. γὰρ] ἂρ ex corr. m. 2 C. 19. δ’ ἄρ’ C, δ’ P. ἀσπίδ’] ίδ ex corr. m. 2 C.) adiuti vincerent fugarentque hostes, ut ne tum quidem longius excurrerent, sed data fortuna contenti ordine se statim reciperent. occupato igitur una cum imperatore loco quodam * sito, qui Gaita ab indigenis vocatur. extemplo illi abierunt, ipse autem cum omnibus inde copiis profectus pontem ad Pithecam situm ocoupat ac triduo per Armenocastrum Leucasque quae vocantur Dorylei campos petiit. quos cum aptos videret ad aciem explicandam, quia omnes lustrare voluit armatamque vim plane cognoscere, ex iis quae olim animo agitarat et saepe in membranis descripserat ordines et aciem conformaturus (non erat enim rudis Aeliani tactices), illam igitur contormationem revera tunc secutus in ista planitie castra posuit. uam cum didicisset longo usu, Turcarum aciem non cum ceteris populis congruere, neque apud eos, ut Homerus ait, scutum haerere scuto, galeam galeae, viro virum, sed et dextrum et sinistrum cornu et mediam aciem Turcis disiungi segregatasque esse phalanges alias ab aliis; et si quis dextrum
323
[*](D)[*](Ρ. 470)[*](Β)[*](6. παντοχόθεν P, correxi. 7. τούτων] τοῦ Τούρκου? 9. πετόμενον C, πετώμενον P. ἱππότην] ἱπ ex coFr. m. 2 C. 13. αὐτὸς scripsi: αἰτῶ C, αὐτὰ P. 22. κατανοῶν] inde a νοῶν codicis Coisliniani versus distinxi, ut paulo certius postea de evanidarum litterarum numero iudicetur.) vel sinistrum cornu invadit, invehitur in eum media quoque acies et omnes reliqui, qui post eam positi sunt, ac procellae instar opposita quaeque disiciunt; sin ad arma eorum spectas, non tam, ut Galli, utuntur hastis quam in hostes undique circumventos sagittas emittunt pugnantque eminus; et si quem persequuntur, arcu eum capiunt et insequentem telis superant, volansque telum vel equum vel equitem vulnerat et gravissima vi emissum totum penetrat corpus: tanta est eorum sagittandi ars. quo perspecto peritissimus ille imperator aciem phalangesque ita instituit, ut nostri, si a dextra illi iaculabantur, et scutis tegerentnr et ipsi a sinistra iacerent, quia corpora hostium ibi nuda erant; cumque ipse animadverteret, vinci non posse hanc aciem, admiratione affectus veluti a deo ipso angelisque profectam eam habuit; gaudebantque ac mirabantur omnes imperatoris invento alacriores. is autem, cum et copias suas reputaret et campos per quos profecturus erat aciemque firmam suam
324

[*](V. 372)[*](C)[*](D)[*](1. στεῤῥὸν P, στερὸν C. 5. litterae aliquot hic et in sequentibus evanuerunt. κατέλαβε . . . . . . . P. τοιαύτης . . . . P. 6. πολὺ . . . . . P. 7. τοῦτο . . P, sed in codice nulla lacuna. 8. πουχήα (Πουχέα scripsi) καλουμένου C, . . . . . . . . P. στυπ|πειώτη C. κατὰ τῶν C, . . . . . . . P. ἀπελθεῖν . . . . . . . . 10. αἰσθόμενοι C, θόμενοι Ρ. in δύο desinit fol. 227b codicis. 16, τοῦρκον C, Τούρκων P. 19. ἐν χεροῖν C, εὐχερὴν P.) quaeque non facile disiceretur, consideraret, magnam spem concepit, quae ut rata fieret, deum precabatur.

Ita instructo exercitu Santabarin pervenit * duces omnes huius * dispertiens Camytzen contra oppidum Cedri emisit; fuit vero hoc munitissimum, cui satrapa quidam, qui Pucheas dicebatur, praeerat; Stypeotam autem iussit contra barbaros in Amorio proficisci. quo consilio cognito duo quidam Scythae ad Pucheam transfugerunt et Camytzae et imperatoris adventum nuntiarunt. is metu statim correptus media nocte cum suis abiit, ac prima luce nec Pucheam nec alium omnino e Turcis Camytzes invenit, cumque spoliis confertam Cedream urbem reperisset. nihil eorum appetiit, sed taedebat eum ut venatores, quibus praeda e manibus elapsa est; no- luit igitur ibi morari mutatoque itinere statim Polybotum profectus ex improviso barbaros deprehendit et innumerabilem eorum copiam

325
[*](Ρ. 471)[*](B) [*](C) [*](2. Στυπειώτης P, στυπιώτης C. 4. Κέδρην CP, correxi. 11. Πιτικὰν σκυθικῶς C, . . . . . . . P. 12. εἰς seclusi. 13. προ*νομεῖς C. 14. κωμοπόλεων] ε add. m. 2 C. 18. καταλαβεῖν] βεῖν in ras. m. 2 C. 20. ἐπεὶ scripsi: ἐπὶ CP. Σολυμᾶν] ν add. m. 2 C. 21. ἐμπρῆσαί τε CP, τε delevi.) interficit ac tota praeda captivisque omnibus receptis manet illic imperatoris expectans adventum. simili fortuna apud Poemanenum usus Stypcota ad iraperatorem se retulit. ac vespere imperator quoque Cedream pervenit, ubi statim conveniunt eum milites quidam indicantes immensam barbarorum copiam prope in oppidis clari olim Burtzae versari. quo igitur nuntio ille accepto statim aggressus opus unum ex Burtzae illius posteris. quem Bardam vocabant, una cum Georgio Lebune ac Scytha, qui Pitican a suis dicebatur, arcessivit eosque cum militibus suis addito insigni copiarum uumero contra illos emisit imperans, eo ubi pervenissent, ut praedatores dimitterent in vicinos vicos omnibusque vastatis incolas ad se abducerent. quocirca, dum mandatum illi iter ingrediuntur, ipse imperator tenax prioris propositi se parat, ut Polybotum perveniret et Iconium usque procurreret; idque cogitans secum cum iam in eo esset, ut rem capesseret, pro certo nunciatur, barbaros ipsumque Solymam sultanum cognito eius adventu omnes Asiae
326
[*](D) [*](V. 313)[*](P. 472)[*](1. ἁπάσας C, ἁπάσης P. 4. αὕτη P, ἀυτὴ C. 10. 17. Φιλομήλιν CP. 12. ταῦτα scripsi: ταύτης PC. 15. χαρτίων C, χαρτίον P. παρουσίᾳ scripsi: παρρησία CP. 18. ὁ Βούρτζης C, ὁ om. P.) segetes camposque incendisse, ut neque hominibus neque iumentis quidquam cibi inveniri posset. praeterea ex superioribus partibus nova imminere barbarorum incursio dicebatur, eaque fama totam Asiam percrebuit. metuit igitur ne in itinere Iconium usque omnis exercitus famis praeda fieret ob pabulorum inopiam; simul terrebant eum barbari, qui ibi expectabantur. quare consilium capit prudens illud quidem sed audax, ut dei sententiam exquireret, utrum Iconium versus proficisceretur an duceret exercitum contra barbaros, qui circa Philomelium versarentur. in duabus euim chartis hac de re percontatur iisque supra sacram mensam collocatis tota nocte hymnuni continuasque preces deo offert; ac diluculo ingressus sacerdos alteram depositarum chartarura cum sumpsisset, explicat coram omnibus legitque; quae ut Philomelium versus iter susciperet, imperatori suasit. hactenus de imperatore. interim Bardas Burtzes, dum eam, quam diximus, viam sequitur, magnum videt exercitum, qui per Zompi pontem Monolyco coniungere se studebat, statimque correptis armis
327
[*](B) [*](C) D[*](5. καὶ τὰς C, καὶ om. P. 6. ἐκεῖθεν seclusi. 7, ἐκεῖ CP, correxi. 10. χρὴ CP, correxi. 21. τούτῳ C, τῷ P.) adortus eos in Amorii planitie devicit. alii autem Turcae ab orientali parte ad Monolycum festinantes, cum inciderent in Burtzae castra, nondum eo reverso diripiunt quae iumenta repperere sarcinasque militum. Burtzes victor magna cum praeda redux, ut a quodam, qui inde venerat. comperit, castra sua Turcas diripuissc et cum praeda omni abiisse, quid facto opus esset, deliberat. cum igitur, quamvis veliet, celeriter proficiscentes barbaros insequi fessis equis non posset, sequi suos vetuit, et ne quid peius accideret, lento passu ordineque incedens mane in illa Burtzae oppida pervenit eaque incolis abductis exhausit. ibi et captivos recepit et totum barbarorum commeatum paulumque moratus, postquam opportuno loco se omnesque defatigatos recreavit, oriente sole ad imperatorem iter flexit. in quo alia ei Turcarum manus fit obvia; statimque magno proelio conserto barbari. ubi aliquantisper pugnam sustinuerunt, et captivos et spolia reposcunt polliciti, acccptis iis non amplius aggressuros se Romanos.
328
[*](P. 473)[*](V. 374)[*](B)[*](1. ὁ in ras. m. 2 C. 2.Βούρτζης]ς ex ν m.2 C. συνετίθετο C, συνετίθεντο P. 6. ἀμοιβαδὸν] ο posterius m. 2 ex corr. C. ἀντείχοντο] ε m. 2 ex corr. C. 7. ἀντεχομένων scripsi: ἀντεμαχομένων C2P. 10. τῶν C, τὸν P. 12. κομίσοντα scripsi: κομίσαντα CP. 16. βούρτζη C, corr. m. 2. περὶ scripsi : παρὰ P. 19. οὕτο C.) sed domum abituros esse. at nequaquam iis morem gerens Burtzes fortitcr proelio dimicans obstitit. cum vero pridie eius diei nihil omnino aquae in pugna gustassent, fluvii cuiusdam ripa occupata sitis acstum levabant pugnabantque illico alternis vicibus, defessis militibus, dum ceteri certant, sese reficientibus. Burtzes autem tautam barbarorum audaciam animadvertens tantaque multitudine perculsus nesciebat, quid consilii caperet, nec tamen quemquam e gregariis militibus, qui imperatori id nuntiaret, dimisit, sed, quem memoravimus, Georgium Lebunem; qui cum nullam cerneret viam, in qua non esset Turcarum multitudo, audacter ruens per medios hostes feliciter ad Augustum pervenit. is de Burtzae rebus certior factus, ubi et Turcarum numerum accuratius diiudicavit, et quantum opus esset Burtzae auxiliis copiisque, armat se ipse statim iubelque armari milites et instructa acie contra barbaros summo ordine proficiscitur. duxit primum cornu princeps Michael, dextrum Bryen-
329
[*](C)[*](D) [*](1. γαυρᾶς C. 7. ἐφωρμηκόσι C, ἐφορμηκόσι P. 10. τοῦτον ὢ, correxi. 12. τὸ C, τὲ P. 15. Μεσάνακτα C, Μεσόνακτα P, 16. Φιλομήλιν CP. 18. ἡγεμόνων] ν posterius in ras. C. 20. ἀφαρπάσας correxi. θηρατῆρές?) nius, laevum Gabras, postremum agmen Cecaumenus. quos dum procul Turcae expectant, Nicephorus imperatricis ex fratre nepos, iuvenis certaminum cupidus, acie procurrit cum aliis quibusdam Martis satellitibus et eos, qui primi occurrerunt, aggressus ipse statim in genu vulnus accepit, idem tamen adversarii pectus hasta percussit, qui equo deiectus mutus humi iacebat. quo conspecto dant illico terga insequentes barbari: imperator vero, postquam laetuo fortissimum iuvenem recepit ac magnis laudibus extulit, Philomelium pergit et circa triginta martyrum lacum postero die locum, quem Mesanacta vocabant, occupat: unde castris motis Philomelium primo impetu cepit. deinde a toto exercitu plures manus disiunxit, quas fortibus ducibus praepositis in vicos omnes Iconio vicinos dimisit, ut praedarentur captivosque eorum manibus eriperent; ferarumque ritu ubiaue dispersi gregatim ad imperatorem barbarorum captivos adducentes illis una cum eorum sarcinis captis omnibus reverterunt. sequebantur eos
330
[*](P. 474)

[*](Β)[*](V. 375)[*](1. δὲ τούτοις C, δὲ τοῖς P. 6. σὺν addidi. 10. πρεύεσθαι C, corr. m. 2. 11. καινουμένην scripsi: κινουμένην CP. 13. 20. μονόληκος C2 18. λοχήσαντες C, λοχήσαντος Ρ.) sua sponte Romani etiam indigenae horum locorum fugientes barbarorum servitutem ac mulieres cum parvulis et viri ipsi liberique ut in asylum quoddam ad imperatorem confugiebant. is nova illa acie iterum formata in eaque inclusis captivis omnibus cum mulieribus liberisque eandem, qua venerat, viam ingressus, quaecumque loca praeteriit, tutus omnino pergebat; crederesque vivam urbem munitam novaque, quam diximus, forma instructam cernere ambulantem.

Cum vero longius progrederetur, quamquam barbari non apparebant, utrimque tamen circuibat Monolycus exercitui idoneis cum copiis insidians. ut vero in planitiem ventum est, quae Polyboto illique, de qua diximus, lacui interiacet, manus quaedam barbarorum, expediti omnes et leviter armati, sed audaces homines, ex insidiis utrimque a superioribus locis subito apparent. sed Monolycus archisatrapa, iam senex longoque bellorum usu artis militaris peritissimus, nova illa acie conspecta admirans obstupuit, cumque

331
[*](C)[*](D)[*](Ρ. 475) [*](1. τὸν γοῦν? 2. ἐκείνης εὑρετὴν? 3. προσβαλεῖν] εἰν m. 2 ex corr. C. τὸ ἐνυάλιον C, τὸ om, Ρ. 16. ἕνεκα addidi.) exercitus ducem quaereret, Alexium imperatorem suspicabatur exercitui praeesse eundemque aciem illam invenisse, non alium quemquam ducum; nec, quamvis vellet, aggredi potuit. sed tamen signum pugnandi dari iubet, et quo maioris exercitus speciem praeberet Romanis, praecepit suis, ut acie non instructa passim ac sine ordine, eo quem supra descripsimus modo procurrerent: fore enim, ut necopinata specie atque equorum impetu terribilem excitantes strepitum Romanorum copias disturbarent. verum iraperator quasi alta turris vel ignis columna aciei praecurrens ac velut divina quaedam et caelestis species ordines corroborabat et aciem eandem servare fortique esse animo iubebat addens haec, minime se sua causa tantum laborem suscepisse, sed propter gloriam splendoremque Romanorum seque insuper paratissimum esse pro omnibus mortem obire. quare omnibus animi creverunt: pro se quisque locum suum obtinere et lentissimo gradu iter facere, ut ne moveri quidem barbaris viderentur. itaque toto die Romanum exercitum sine ullo successu aggressi, cum neque in universum neque ex parte eum
332
[*](B)[*](C) [*](V. 376)[*](4. Ῥωμαίους] ὁ m. 2 ex corr. C. 6. ἐπέττατε C. 9. ἀπέσκοψε C. 10. ἀνεβάλετο C1, ἀνεβάλλετο C2, αἰεβάλλετο Ρ. 12. ἀγχεόμαχον C. 13. θαρρῶν] ν add. m. 2 C. 14. αὐτός] ς del. m. 2 C. 15. προσέλαβεν C, corr. m. 2. ἑτέροις σατράπαις] ς finale bis add. m. 2 C. δὲ addidi. 19. ὁ ἐμὸς Καῖσαρ? 21. καίτοι CP, correxi.) dirumpere possent, re infecta in montium iuga se receperunt pluribusque ignibus incensis per noctem luporum instar ulularunt conviciantes interdum Romanis, cum nonnulli semibarbari inter eos essent graeci sermonis periti. albescente die cum eadem Monolycus quae antea Turcas facere iussisset, ipse interim Clitziastlilan sultanus adveniens, postquam conspexit aciem egregie instructam, licet miratus ut iuvenis tamen Monolycum senem irrisit, quod proelium cum imperatore distulisset. at ille “equidem” inquit “ut senex timidusve pugnam contra eura hucusque distuli; tibi si fiducia est, agedum ipse periclitare. rem probabit eventus.” itaque statim sultanus agmen adortus aliis satrapis in imperatorem ex adverso, aliis ab utroque latere impetum facere imperavit. sed Nicephorus Bryennius Caesar, qui dextrum cornu habuit, cognito extrerai agminis certamine, etiamsi huic opem ferre cuperet, tamen, cum imperitiam intemperiemve ostendere nollet, iram in barbaros cobibuit et com-
333
[*](D)[*](P. 476)

[*](B)[*](3. πορφυρογέννητος C, πορφυρογέννης P. 4. μετὰ κατὰ CP. 10. τὸ ἐπὶ C, τὸ om. P.) posito ordine, ut solebat, iter facere properavit. acriter vero barbaris pugnantibus Andronicus porphyrogenitus, fratrum meorum mihi carissimus, qui laevo cornu praeerat, mutato itinere cum suo agmine barbaros invadit ibique in summo flore aetatis, cum excelleret in bellis prudenti audacia et insigni dexteritate et sapientia, praemature obiit praeterque omnium spem nostrum decessit et occidit. ὁ iuventus, ὁ vigor corporis, o equitantis leves saltus, quo tandem abiistis! ut lamenta fundam, dolore quidem de eius casu perducor, sed arcet rursus inde me lex historiae. mirum tamen videtur, cur non etiara nunc ut olim, ut dicunt, in lapidem vel avem arboremve vel aliud quid inanimorum commutetur quis ob malorum magnitudinem induens illarum rerum naturam. nam sive fabula seu verum est, melius certe esset, commutare amisso sensu naturam, quam tale sentire malum; quod si fieri posset, facile me mala in lapidem mutassent.

Ceterum Nicephorus, ubi comminus rem agi videt, cladem veritus cunctis copiis suis conversis auxilii causa properavit, celeriterque

334
[*](C)[*](D)[*](6. οἰνοχοοῦντος P, ἡνιοχοῦντος C. 7. ἱδρυμέναν C, ἱδρυμένων P. 16. μικροῦ CP, correxi. 17. πε*παροιμιασμένον C. 19. ἀνελθόντες] λ m. 2 in ras. C. 21. περιυλάκτουν] ὒ prius m. 2 in ras. C. tis ex της m. 2 C.) barbari una cum Clitziasthlane sultano fugientes ad montiura cacumina contenderunt. ibi multis hostium caesis pluribus captis reliquis omnibus dispersis ipse sultanus salute desperata cum solo pocillatore confugit ad sacellum in summo monte extructum, quod circum altissimae cupressi per series cousitae erant; iterumque aufugit pressus a tribus Scythis Uzaeque filio paulumque declinans ad alteram partem, quoniara persequentibus ignotus erat, ipse quidem se servavit, sed pocillator a Scythis comprehensus atque ut magnum munus imperatori oblatus est. qua victoria licet valde laetaretur imperator, dolebat tamen, quod sultanus non comprehensus, verum aegre, ut in proverbio est, servatus esset; vesperequc facto ibi, ut locus tulit, tabernacula statuit, dum barbari qui supererant in montium cacumina regressi permultos ignes accendunt totamque noctem canum instar Roraanos allatrant. ibi Scytha quidam Romanorum exercitu deserto sultanum adiit et “noli” inquit “umquam cum imperatore de die confligere;
335
[*](V. 377)[*](P. 477)[*](Β)[*](14. προϋπαντῆσαι] ι ia ras. m. 2 C.) etenim bene tibi non eveniet. sed quoniam planitie non sufficiente artius tabernacula imperator collocavit, fac tota nocte expediti sagittarii assidua de montium radicibus in eos tela mittant. ita enim baud parvam cladem Romanis inferent.” .” eodem semibarbarus quidam clam Turcis imperatorem accessit et quae Scytha sultano suasisset omniaque in Romanos consilia accurate exposuit. quo imperator comperto bifariamque exercitu diviso alteram partem intra castra se tenere et pervigilare iubet, reliquos vero sumptis armis e castris exire manusque cum Turcis, si aggrederentur, conserere. ac barbari, qui tota nocte undique exercitum circumdederunt, saepe excurrentes circa montium radices assidua in exercitum tela mittebant, dum interim Romani ex imperatoris praecepto nusquam ordinibus direraptis sese tuentur. primo vero mane suum quisque locum tenebant ac praeda, impedimentis omnibus, captivis cum mulieribus liberisque in mediam aciem rursus receptis Ampum versus
336
[*](C)[*](D)[*](3. γυρόθεν C, γύρωθεν P. 7. καὶ addidi. 17. αὐτοκράτωρι C.) progrediebantur. ibi bellum. eos excepit grave et atrox, cum sultanus rursus collectis copiis undique circumvolans exercitum acriter instaret. nec tamen ulla ratione Romanorum contextum scutorum perrumpere potuit, sed, tamquam in adamantinos muros impegisset, infecta re abiit; totaque nocte sollicitus ac plane desperans cum Monolyco reliquisque satrapis consultavit, et ubi illuxit, quod omnibus barbaris placuit, pacis condiciones imperatorem rogavit. nec repudiat preces eius iraperator signoque confestim dato, omnes ut consistant ordinesque suos teneant, imperat, neu ab equis descendant vel iumenta sarcinis levent, sed ut, quales toto itiuere, protecti stent clipeis galeis hastis; quod quidem nulla alia causa curaverat, quara ne forte confusione exorta acies dirimeretur oranesque hostium praeda fierent, quippe quod Turcas ingeuti numero undique Romano exercitui circumfusos metuit. tum idoneo loco capto otnnibusque cognatis et sufficiente lectissimorum numero militum utrimque collocatis mediam temiit
337
[*](Ρ. 487)i [*](V. 378)[*](Β)[*](C)[*](1. εἱστείκει C. ἐξ εὐωνύμων C, ἐξ om. P. 7. ἀνδρία C, ἀνδρείᾳ P. 9. κατὰ scripsi: καὶ CP. 14. τὸν] v add. m. 2 C. 16. ἐπιβάντα δὲ τοῦτον CP, correxi. παρὰ scripsi: περὶ CP. 17. προσεγγίσαντα CP, correxi. 20. δημηγορήσας C, δημογορήσας P. 21. βούλεσθε] βούλεσθε] ia ras. m. 2 C.) ipse, dextram vero et sinistram partem consanguinei eius affinesque, quos lecta militum caterva excepit, cataphracti omnes; armorum vero splendor magis etiam quam solis radii aerem coliustrabat. ac processerat interim sultanus quoque cum satrapis suis duce Monolyco, qui omnibus in Asia Turcis aetate experientia virtute superior erat, et offendit iraperatorem in campo inter Augustopolin Acroniumque. ibi satrapae procul imperatore conspecto degressi equis consuetam imperatoribus salutationem fecerunt; sultano tamen saepe de equo descendere conanti imperator id non concedebat. sed celeriter is desiliens pedem Augusti osculatur, qui dextra iuncta unum ex delectis equis conscendere eum iussit. quo facto cum ad alterum imperatoris latus accessisset, subito is amiculum, quo indutus erat, solvit ac sultani humeris induit; silentioque brevi interiecto, quidquid videbatur, ita exposuit: “si Romanorum imperio cedentes excursiones contra Christianos omiseritis, beneficiis honoribusque augebimini ac liberam
338
[*](D)[*](P. 479)[*](12. παραγενόμεθα CP, correxi. 21. ὁ ἀδελφὸς CP, ὁ delevi. 22. μελετήκει P, correxi. 23. ὑπεισαγγελλόντων?) in posterum in terris, quae vobis assignatae sunt, vitam degetis, in illis scilicet, iu quibus versabamini, priusquam Romanus Diogenes imperii habenis susceptis cladem illam accepit infeliciterque cum sultano pugnans captus est. itaque pacem bello praeferatis oportet abstineatisque a Romanorum finibus contenti propriis; et si obsequemini verbis meis, quibus optima vobis consulo, numquam vos poenitebit, immo multorum munerum fietis participes; sin minus, perniciem me generis vestri fore scitote.” quibus libenter eiusque satrapae astipulantes “Sponte” aiunt “non venissemus huc, nisi cum tua maiestate pacem inire voluissemus.” his dictis eos in tabernacula, quae assignarat iis, insequenti die se pacis condiciones firmaturum pollicens. quas, ubi postero die sultanum, qui Saisan dicebatur, conspexit, ratas ut mos erat fecit et plurimam ei pecuniam largitus est; ac satrapas quoque multis donis laetos a se dimisit. interea imperator, cum nothum illius fratrem Masut regnum appetere deque Saisanis morte cogitare audiisset *, ut fieri
339
[*](Β)[*](V. 379) [*](C)ov κατήσθιεν ἄρτον [*](8. ᾐν ex οὖν m. 2 C, 9. δὲ ex δὴ m. 2 C. κατὰ τὸν δ. ὅ φ.π. [καὶ] καταφράκτους? 11. διασώσαντας CP, correxi. 20. προ|προμαντευόμενος C. μύας C, μυίας P. 21. ᾶ m. 2 ex corr. C. περιχυθείσας C2P.) solet, satrapis quibusdam, auctor illi fuit, ut paulum expectaret, donec de consiliis in eum captis certiora accepisset; ita enim abiturum eum, ut cognitis insidiis servare se posset. quod vero consilium nihili is pendens confidensque sibi ipsi cum in proposito perseveraret, imperator, ne profectum ad se ultro sultanum vi retinere videretur indeque calumniam sibi crearet, cessit barbari sententiae dicens: “melius erat, manere hic aliquantisper; sed quoniam illud tibi cordi est, altera, ut dicunt, navigatio necessaria est sumasque idoneum tecum cataphractorum uostrorum numerum, qui salvum te Iconium usque perducant”. at ne hoc quidem barbaro persuaderi potuit, sunt superbi animi istorum, qui nubes ipsas paene superare sibi videntur. quare, postquam salutavit imperatorem, largiter donatus domum rediit, sed nocte fit somnium ei neque id fallax nec a love missum neque barbarum incitans ad pugnas, quale dulcis celebrat Musa, Nelei filio simile, sed vera barbaro praesagiens. etenim prandens sibi murium catervis circumfusus videbatur. qui quem
340
[*](D)[*](P. 480)[*](1. C2P. 3. λέοντας C, λέοντα P. 4. συνοδοιποροῦντι C. συνοδοποροῦντι P. 6. τοὺς μῦας C, τἀς μυίας. P. 7. τοῦ ὀνείρου scripsi: τὸν ὄνειρον CP. 11. πολλῆς] λη in ras. m. 2 C. 17. Σαζὴς C, Γασής P.) ederet panem e manibus eripere temptarent; cumque contemnens abigere eos conaretur, subito in leones commutati viribus longe superiores erant. expergefactus autem narrat comitanti imperatoris militi somnium et, quid significaret, quaerit; cumque inimicos is mures leonesque somnii esse interpretaretur, nulla iide habita celeriter atquo. improvide viam urgebat, praemissis tamen exploratoribus, ut, num qui hostes ad praedandum egressi essent, observarent. ii ipsum Masutum cum magno exercitu olFendunt iuitaque cum eo contra Saisanem societate revertuntur, neminem se vidisse confirmantes. quare cum secure Saisan, quia dicto fidem addidit, progrederetur, Masuti barbaricae copiae ei occurrunt et Gazes quidam, Asan Catuch satrapae filius, quem sultanum antea Saisan occiderat, extra aciem procurrens hasta eum ferit; qui tamen strenue conversus Gazis manibus hastam extorquet addens verba: “nesciebam ego, mulieres quoque nunc in nos bastas gestare.” deinde fagientem, cnm ad
341
[*](B)M[*](C)[*](D)[*](V. 380) [*](4. lacunam signavi. 6. 9. Τυράγιον C, Τηάνιον P. 16. παύσεται CP. correxi. ἀνθίσταντο] στ add. m. 2 C. 22. ἀναπετάσας CP, correxi.) flecteret, arcebat Pucheas, qui eum comitabatur quique Masuti partibus iamdiu studens amicitiam Saisani simulabat consulendoque ei, ut videbatur, optima, re vera laqueos foveamque parabat suadens, ne ad imperatorem reverteretur, sed parvo deverticulo facto Tyragium oppidum haud procul a Philomelio situm intraret. itaque Saisan cum stolide credidisset Pucheao consiUis Tyragiumque profectus a Romanis ibi habitantibus benigne exceptus esset, utpote qui imperatoris erga eum benevolentiam cognovissent, barbari adveniunt cum ipso Masuto, qui cinctis muris ad oppugnationem se parant. iam ille de muris despiciens vehementer populares suos increpat denuntiatque, Romanas copias una cum imperatorc adfore ideoque, nisi pugna desisterent, extrema eos passuros esse. sed Roraanis, qui in urbe erant, fortiter obstantibus Pucheas larvam ponit latentemque sub pelle lupum ostentans descendit de muris, tamquam si, ut promiserat Saisani, incolas, quo fortius resisterent, firmaturus esset; re vera autem minas consiliaque miscuit, ut ce-
342
[*](P. 481)[*](Β)

[*](3. αὐτοῦ C, αὐτῷ P. Χορασάν CP. 3. 4, τοι CP, correxi. ἐκδειματούμενοι] εἰ in. 2 ex corr. C. 8. μανουήλιον C1, C2, μανουΐλην Ρ. 12. τιθῇ] 12, ex ἡ m. 2 C. 18. παραινέσεσιν C, παραινέσεσι P. 20. αὐτοῦ CP, correxi.) derent portasque Turcis aperirent, nisi praeda barbarorum fieri vellent; multas enim copias vel ex ipso Chorosane adventare. tum illi partim barbarorum multitudinem metuentes, partim Pucheae confisi Turcis aditum praebent. captum Saisanem sultanum oculis privant; quam ad rem cum idoneum instrumentum deesset, manualio abutuatur, quod dederat Saisani imperator; licuitque videre tunc lucis vas tenebris et caecitati inservire. radium etiamtum quendam lucis conspiciens, cum ad manum ductus Iconium venisset, id nutrici suae fatetur atque haec uxori ipsius; sic res ad Masuti aures pervenit barbarique animum veheraenter commovit. ira enim incensus Elegmo satrapae, uni e primoribus, ut nervo eum strangularet, mandavit. talem Saisan sultanus, quia imperatoris consilia imprudenter neglexerat, finem habuit. imperator autem eadem plane aciei forma servata ad regiam urbem proficiscebatur.

Sed si quis aciem et phalangas audierit, captivos quoque et spolia, imperatorem ducesque agminum, ne talia se audire credat,

343
J[*](C)[*](D)[*](2. ποιητὴς P, ποητὴς C. 4. πω οὔτε C, πώποτε P. ἐς ὕστερον] στερων sup. vers. add. m. 2 C. 5. συντεταγμένως] ως ex οι, ut videtur, m. 2 C. 6. εὔρρυθμον C. αὐλῷ scripsi: αὐτῷ CP. 8. ἀκοίμητον C, corr. m. 2. 11. μιᾶς P, μικρᾶς C. 15. δὴ P, δεῖ C. 21. ἐποίει] εἰ in ras.m. 2 C.) quae rerum scriptores poetaeque omnes memorant ; verum haec acies nova quaedam et inaudita omnibus erat, qualem nemo antea viderat umquam nec quisquam historicorum memoriae prodiderat. nam quoad Iconium usque exercitus progrediebatur instructaque acie ac numeroso quodam motu ad tibiam se promovebat, totam diceres phalangam, licet motam, immotam stare stantemque proficisci, quippe quae scutorum virorumque contextu montium immobilium instar esset, iter vero mu- tans veluti maximum animal uno animo a^itata se movere videretur. iam Philomelium ingressus ubique iis, qui in barbarorum potestate erant, liberatis ut supra dictum est, cum in medium agmen captivos ipsasque mulieres et infantes atque omnem praedam redegisset, revertens lente imperator formicarum modo se movebat; cumque multae e mulieribus illis gravidae essent, multi etiam morbis premerentur, quandocumque mulier parturiebat, nutu imperatoris factus est tubae sonitus, ut iter intermitterctur, totumque agmen substitit ; tum com-
344
[*](P. 482)[*](V. 381) [*](Β) [*](C)[*](7. οὐδὲ scclusi. 8. ἐνσοριασθεὶς C1, ἐνσωριασθεὶς C2P. 12. αὐτῷ CP, correxi. 15. ἑαυτὸν C, ἑαυτοὺς P. 17. εἰς P, ἐκ C. 20. αὐτὸς εὐθὺς?) perto, editum esse partum, alius haud usitatus sonus, qui siguum erat itineris continuandi, omnes ad progrediendum impulit. et si quis moriturus erat, rursus fiebat idem accedebatque imperator ad moribundum et sacerdotes advocabantur, qui hymnos ad tale tempus paratos morienti canerent eumque sacramentis instruerent. rebus igitur quae circa moribundos fieri solent rite peractis non prius inde exercitui vel passum procedere permisit, quam mortui arca conditi sepultique cssent. prandii tempore, quotquot mulieres virique morbis aut senectute premebantur, ad se convocabat, iisque maxima ciborum parte apposita convivas, ut idem facerent, monebat. eratque mensa divinum quoddam convivium: aberant vero organa, tibiae ac tympana nec ulli omnino musici modi resonabant. ita instructo itinere, cum Damalium sub vesperam pervenisset, noluit sibi splendidum parari introitum nec regiam pompam nec scaenicos apparatus permisit, sed distulit traiectionem, ut necesse fuit, in posterum diem; ipse statim monere conscensa prima face
345
[*](D) [*](P. 483) [*](5. παιδίας C, corr. m. 2. 16. ἑστῶσιν C.) palatium petiit et totas postridie captivis peregrinisque curandis vacabat. iam pueros, quotquot orbitatis miseria afflicti erant, consanguineis suis aut iis, quos sanctiorem vitam degere sciebat, et monasteriorum praefectis dispertivit mandavitque, ne eos ut servos, sed veluti liberos omni eruditione instituerent imbuerentque sacris litteris. complures etiam in orphanotrophium recepit, quod ipse extruxerat ac litterario ludo auxerat, eiusque praefectis omni eos doctrinae genere erudiendos tradidit. in illa enim urbis parte, quae arci proxima est, ubi maris os aperitur, cum templum maximum magno apostolo Paulo dedicatum invenisset, aliam urbem in ipsa regia urbe extrui iussit. nam cum in altissimo huius urbis loco tamquam arx templum emineret, nova urbs utrimque ad stadia, quorum numerum aliquis dicat, in longum latumque descripta est; atque in ea crebrae domus in orbem extant, pauperum domicilia et, quod humanitatem imperatoris magis commendat, debilium hominum receptacula. huc singulos eos accedentes videas, caecos, claudos, alios alio malo laborantes, putaresque Solomonis porticum te conspicere plenam hominum vel membris vel toto corpore male
346
[*](Β)[*](V. 382)[*](C)[*](D)[*](3. πρόσγειοι C, πρόσγεοι P. 5. συντελέσειε? 12. ἀκτήμονες] η ex ι m. 2. C. 16. εἴπερ ἢν scripsi: εἰπεῖν CP. 21. τὸ ante τῶν addidi.) affectorum. erat orbis duplex et bipartitus, quippe aliis ex mutilatis istis viris mulieribusque in alto habitantibus, aliis vero infra ad terram reptantibus; quem, quod ad magnitudinem spectat, cum mane hos visere coeperis, vespere absolves: talis haec civitas, tales urbis incolae, qui neque hortos neque vineas nec aliud eiusmodi possident, quo occupatam videmus vitam humanam, sed lobo similes in domo sua quisque habitant; quae vero ad victum tectumque pertinent, sponte iis regia manu praebentur. quod vero summum est, qui nihil possident, velut domini bonis instructi curatores ministrosque victus habent ipsum imperatorem impcratorisque procuratores. ubicumque enim praedium et bene situm et magni reditus erat, id fratribus his tribuit, unde vinum iis fluminum instar et panis quaeque ad panem homines edunt affluunt. ita nutritorum numerus immensus erat; adeo cum illo salvatoris mei miraculo, quo septem millia et quinque millia hominum nutrivit, audeam imperatoris opus conferre: illic quinque panibus hominum millia dei nempe miraculo saturata sunt, hic sane
347
[*](Ρ. 484)[*](Β)[*](C)[*](7. CP, correxi. ἄχερα C. 9. δουλευομένους] δο et λευο in ras. m. 2 C. 10. εὐρρώστων εὑ in ras, m. 2) C. 17. ὑπηρέται CP, correxi.) humanitas ex dei praecepto peudet, illic miraculum, hic largitio imperatoria, qua ad vitam necessaria fratribus praebentur. anum ego a puella curari vidi et virum caecum a vidente manu duci et hominem pedibus carentem pedes habere, non suos, sed aliorum et manibus destitutum suis alienis uti et infantes alienarum matrum ubferibus lactari et paralyticos a robustis curari; eratque duplex omnino genus eorum, qui ibi nutriebantur, unum ministratorum, alterum ministrantium. sane imperator non poterat praecipere paralytico ‘surge et ambula’, vel caeco, ut videret, vel, ut iret, pedibus quia id erat unigeniti, qui nostra causa homo factus in hoc mundo pro hominibus vitam peregit. quae autem poterat, ea fecit; dabat scilicet ministros cuivis mutilo aegrotisque pariter ac sanis providebat. itaque, si quis novam illam urbem, quam a fundamentis pater meus aedificavit, cognoscere velit, quadrifariam sciat eam divisam esse, immo plurifariam, ac constare et ex iis, qui in superiore inferioreque parte erant, et ex iis, qui utrisque serviebant. at quis eniimeret, quot ibi
348
[*](V. 383)[*](D) [*](P. 485)[*](4. τὰ CP, correxi. αὐτῆς CP, correxi. γὰρ scripsi: δὲ CP. 5. περιεποιήσατο C, περιποιήσατο δὲ scripsi: γὰρ CP. 6. ἐνδοξάτων C, corr. in mg. 9. φιλανθροπία ιposterius in ras. m. 2) C. lacunam signavi. 10. τὸ ἀπὸ τῆς scripsi: τῆς ἀπὸ CP. 11. γὰρ] δὲ ? 12. προνοουμένων C, προνουμένων Ρ κατὰ scripsi: καὶ CP. 13. ἀναφαίρετον] ν finale add. m. 2 C. 15. φώτων ex φῶτα corr. m. 2 C. 17. τῶν ἀποστόλων] cf. Ducang. ad h. 1. 18. γὰρ] δὲ ? 19. διακονισσῶν] κο add. m. 2 C.) quotidie vescantur, quantus sumptus circa singulos edatur, qua quisque cura colatur. ad illum enim refero etiam quae post eum durant; nam ipse iis assignavit ex terra et ex mari beneficia, ipse eorum, quantum poterat, miseriam levavit. praeest ei urbi, quae multa hominum millia continet, ex illustrissimis quidam vir eiusque res administrat; vocantque eam orphanotrophium, quod imperatoris humanitas erga orphanos eosque, qui non amplius militare poterant **. sic illud nomen quod ab orphanorum cura ductum est invahiit. praeterea tabularia instituta sunt de his omnibus rationesque reddant oportet, qui pauperum possessiones administrant, ac bullis aureis cautum est, ne quid iis, qui ibi nutriuntur, auferatur. magnus et numerosus clerus magni praedicatoris Pauli templo adscriptus est et largus luminum apparatus; quo in templo utrimque choros vicissim canentes conspicies, cum apostolorum aedi secundum Solomonem cantores cantricesque addixisset. ac magna sane cura etiam quae ad diaconissas spectant ordinavit et monachis providit, ’quae
349
[*](B)[*](C)[*](D) [*](1. Ἰβηρίδων] ἰβη in ras. m. 2 C. 3. ταύτιας P, ταύτας C. 8. Αἰθιόπην CP, correxi. 9. οὐκ ἂν addidi. οὑποσὶ CP, correxi. 19. Σκύθην] ἢν m. 2 ex corr. C. 20. σηράμματα C.) ex Iberia in Constantini urbem profectae antea ostiatim stipem colligebant; quibus maximum monasterium paterna munificentia extruxit quaeque ad victum vestitumque convenientem opus erant praestabat. ac iactet Alexander ille Macedo Alexandriam, Aegypti urbem, Bucephalem Mediae, Lysimacbiam Aethiopiae; sed Alexius imperator omnibus illis urbibus, quas ab eo ubique conditas scimus, vix tantum glorietur, quantum hac. illa igitur templa sacraque monasteria ingredienti ad laevam apparent: dextra autem ludus litterarius, ubi orphani ex omni genere collecti erudiuntur ; cui magister praeest, puerique circa eum alii in quaestiones grammaticas incumbunt, alii quas dicunt schedas conscribunt. videsque ibi Latinum discentem et Scytham graecae linguae studentem Komanumque Graecorum scripta tractantem et illitteratum Graecum graece recte loquentem. simile fuit Alexii studium circa lοὐὰm institutionem. at schedarum ars nova nostrae-
350
[*](P. 486)[*](V. 384)[*](B)

[*](3. τοὺς ante γεγονότας addidi. 5. οὐδ’ scripsi: οὐδὲν CP. 9. ἐγκυκλίου] κυκλ in ras. m. 2 C. 10. ἀναφέγει C, corr. m. 2. 13. ξυγγραφὰς CP, correxi. 15. τοῦ seclusi. 19. τοῦ add. m. 2 C. lacunam indicavit Possinus.) que aetatis est, ut omittam Stylianos quosdam et qui Longibardi vocantur quique in colligendis omnis generis vocabulis elaborarunt atque Atticos et qui ex sacro magnaeecclesiae nostrae catalogo fuerunt, quorum nomina praetereo. sed nunc ne secundo quidem loco ponuntur supervacanea scilicet illa poetarum scriptorumque opera et quae inde repeti possunt: calculorum vero lusus studium est et reliqua occupatio nefaria. haec dico, quia aegre fero liberales artes omnino neglectas uritque hoc animum meum, quod multum in his rebus versata sum. cum vero abiecta puerili eorum doctrina ad rhetoricam et philosophiam me contulissem atque inter tractandas eas ad poetarum opera et rerum scripta ferrer sermonisque velut verrucas levigarem, tum sane adiuvante rhetorica, quantum implicatissima schedographiae perplexitas contemnenda esset, intellexi. verum haec addita sunto, non quidem extrinsecus, sed quae sponte cum argumento cohaereant.

Post haec anuo regni eius * ingens haereticorum nubes sese extulit; eratque novum id haeresis genus, numquam ante ab ecclesia cognitum. duo enim pessima improbissimaque dogmata,

351
oμεν, καὶ MBoM[*](C) [*](D)[*](P. 487)[*](2. εἴποιμεν CP, correxi. 6. τὸ P, τῶν C. 9. ἐσκυθρώπακεν P, ἐσκυθρώπωκεν C. IL ἀκάθεκτος C, ἀνάθεκτος P. 12. ὂν C, ὃν P. 2Ο. πολυτροπώτατος μεταχειρίσασθαι τὴν Βογομίλων ἀσέβειαν C, ὠδύνων sic P.) quae priore iam aetate prodierant, commixta sunt: Manichaeorum (sic enim licet dicere) impietas, quam Paulicianorum quoque haeresin vocavimus, et Massalianorum impudentia: idque dogma Bogomilorum est, compositum illud quidem ex Massalianis et Manichaeis. quod iam ante patris mei tempora occulte sane extitisse videtur; ea enim secta virtutis simulandae peritissima est. nec comatos more saecular istis Bogomilis adhaerere vides, sed pallio cuculloque malum istud se abscondit; ac tristitiae speciem prae se fert Bogomilus et naso tenus opertus demisso capite subsusurrans incedit, intus autem indomitus ὦι lupus. hanc gentem perniciosissimam velut serpentem specu latentem secreta carminum vi pater meus elicuit et in lucem protulit, cum deposita plurima orientalium occidentaliumque rerum cura ad spiritales se res convertisset. etenim omnibus in rebus omnes superavit: in docendi facultate eos, qui operam dicendo navarant, ’ in pugnis bellicisque expeditionibus, quos ob militiae cognitionem admirabantur. sed iam Bogomilorum fama ubique diffundebatur. Basilius enim quidam monachus callidissimus in pro-
352
[*](V. 385) [*](Β)[*](C)[*](2. τινὰς C, τινὰ P. 5. τοῦτο scripsi: τῷ, τοι sic CP. 11. ἀνωμαλόγει C. 12. πολλοῖς C, πολλοὺς P. 14. κατεσκληκὼς ] ex ἁ m. 2 C. 15. πολυτροπότατος C, corr. m. 2. verba πολυτροπώτατος μ. τ. ἁ. seclusi. cf. 351, 20. 18. ὁσίου scripsi: οἳου CP. 19. ὑπεξανέστη C, ὑποξανέστη P. καδέδρας P, correxi. 20. ὁρμιὰν] ἰὰ in ras. m. 2 C.) paganda Bogomilorum impietate cum duodecim discipulis, quos et apostolos nominavit, discipulas quoque quasdam, mulierculas pravas nefariasque, secum trahens omnia impietate impleverat; multasque animas ignis velocitate malum istud incessit. nec tulit id imperator in haeresinque inquirens duci curavit nonnullos e Bogomilis in regiam, qui omnes Basilium praeceptorem ac sectae suae praesidem nominarunt. e quibus Diblatius quidam, cum in custodia habitus fateri nollet, tormentis subiectus, quinam esset Basilius quibusque apostolis uteretur confessus est. quem ut investigarent, multis imperator imperat: comprehenditurque Satanaelis archisatrapa Basilius vestitu monachus, facie torrida, sine barba, statura praelongus [ in propaganda impietate callidissimus] ibi iraperator, cum arcanum illud sinn vi elicere constituisset, statim virum licito praetextu usus ad se vocavit. venienti scilicet assurrexit eumque assidere cenareque secum iussit; atque omnem piscatoriam liniam mittens varias hamo
353
[*](D)[*](Ρ. 488)[*](Β)[*](1. δελέασι C, δελέεσσι P. 7, ὑπείκειν C, ὑπήκειν P. 12. σε seclusi. 13. μονονοὺ scripsi: μόνον P. 14. εἰς C, om. P. 18. ἄρα] ἅμ L. Allatius. 21. interrogationis signum posuit idem. 19. αὐτάδελφος?) escas infixit voracique illi ceto obiecit. atque ut omuis generis simulatione totum isti solitario multifariam perverso pharmacum inferret, discipulum eius se fieri velle simulat, nec ipsum solum, sed fratrem quoque Isaacium sebastocratorem, seque omnia eius verba tamquam e divino oraculo accipere eique omni in re obtemperare, modo animi sibi salutem improbus Basilius condat. “equidem,” inquit “pater ” (tali enim dulcedine calicem inunxit, ut daemoniacus iste bilem suam evomeret) “et admiror te ob virtutem tuam et, quia paene futilis nostrorum doctrina est nec omnino ad virtutem ducit, cupio doceri me aliqua ex iis, quae reverentia tua novavit.” cumque tergiversans initio leoniua pelle asinus iste, quem vere dixeris, involveret sese deflecteretque, laudes tamen, nempe adeo cenae erat consors, ad superbiam eum inflarunt adiuvante in omnibus rebus imperatorem fratre sebastocratore. tandem evomuit haeresis dogmata, et ita quidem, ut aulaeo mulierum habitatione a prin-
354
[*](C)[*](V. 385)[*](D)[*](P. 489)[*](1. ὅπως] ω in ras. m. 2 C. 6. ἐπισυνῆρεν CP, correxi. 8. ἡμῖν CP, correxi. 9. ἠφάνισε? 14. τὸ παραπέτασμα τοῦτο? 18. γραμματικὸς add. in lacuna m. 2 C. κύρις P. 20. ἔξαρνος P, ἔξαρχος C.) cipibus, qui aderant, seclusa omnia nefarius iste, sicut in animo erant, expueret aperteque proferret, scriba autem ab interiore aulaei parte, quidquid dicebatur, notaret. ac nugator iste illorum sibi magister videbatur, discipulumque imperator se esse simulavit, doctrinam vero eius scriba litteris mandabat ; conexuitque omnia fanda nefandaque vir ille malo spiritu captus nec ulli scelerato dogmati pepercit, immo theologiam nostram contempsit et totam divinam oeconomiam evertit et sacra templa heul daemonum aedes appellavit; quin et pravam refutandamque ducebat consecrationem nostram corporis sanguinisque eius, qui et primus pontifex et victima prima est. ibi vero imperator larvam ponit velumque reducit: eratque congregatus et totus patrum consessus et ordo militaris et ecclesiae senatus. praesidebat tunc in iraperatoriae civitatis throno beatissimus patriarcha dorainus Nicolaus grammaticus. ac recitatis execrabilibus dogmatis non potuit refutari criminatio; sed ne adversa quidem pars infitias ivit: immo statim ille adversa fronte ad defensionem conversus ignem et flagella et innumerabilia mortis genera se subi-
355
[*](Β)[*](C)[*](3. πολλῶν δὲ πάντων αὐτῶν] ἀπειλούντων δὲ πάντων αὐτῷ? 6. καίτοι] καὶ γὰρ? 8. γενόμενος καὶ πολλάκις scripsi: πολλάκις γενόμενος καὶ CP. 11. τέρας scripsi: πέρας CP. 12. βασιλέα C1P. βασιλέων 16. 16. δ’ C, δὲ P. 17. τὴν addidit L. Allatius. 21. δαιμωνιώδη C, δημωνιώδη P.) turum esse praedicavit. credunt enim errantes hi Bogomili omnes se poenas sine sensu laturos, nimirum quod angeli vel ex rogo se erepturi sint. omnibus igitur ei minantibus maledicentibusque eius impietati, quod tot homines in communem perniciem secum traxisset, Basilius manebat immotus, verus profecto Bogomilus: qui, quamvis rogum aliasque ei poenas ostentarent, daemonem Satanaelemque suum amplexus mordicus tenuit. atque in vincula coniectus et saepe ab imperatore arcessitus monitusque, ut nefariam illam fidem eiuraret, eundem seraper se praebuit adversus imperatoris adhortationes. sed ne, quod ei accidit, miraculum omittam, priusquam severius in eum imperator animadvertit, is post nefariae fidei confessionem iuterim se contulit in domum nuper in eius usum extructam haud procul ab mperatoriis aedificiis. erat forte vespertinum tempus stellis puro caelo nitentibus et luna post synodum cum sole noctem illam illuminante; cum vero cella monachum recepisset, lapides in eam grandinis instar media fere nocte repente iactabantur, quamquam nec manus ulla, quae quae lapides iaceret, nec homo, qui istum daemoniaoum abbatem
356
[*](D)[*](P. 490) [*](V. 387)

[*](1. ἀββᾶν L. Allatius: ἄβαν CP. 2. lacunam signavi: interciderunt fere haec αὐτῶν μυστήρια. 4. Παρασκευιώτης] ὢ in ras. m. 2 et ἡ ex ι m. 2 C. τις addidi. 5. ἀφορισθεὶς C, ἀφωρισθεὶς P. 6. προσομιλεῖν P, προσομιλεῖν C. 7. ἰδεῖν τε καὶ seclusi. 8. λίθους C, correxi. 9. κρότον CP, correxi. 11. γὰρ] δὲ? 13. ἐτετρύγεσαν] ὒ ex corr. m. 2 C. 16. αἱρεσιαρχικὸν] ἑ ex ἡ m. 2 C. 17. lacunam signavi: intercidit μένειν vel simile quid, 19. ἐχέτω C, ἐχέθω P.) lapidaret, conspiciebatur. causa autem visa est Satanaelis ira eiusque daemonum, qui succensebant isti, quod ipsorum mysteria apud imperatorem effudisset gravemque in haeresin persecutionem excitasset; idque Parasceuiotes, qui vocabatur, custos daemoniaci illius senis, ne conversando cum aliis doctrinam suam communicaret, constitutus, horrendo iure iurando affirmavit; audisse se lapidum fragorem et in solum et in tegulas cellae iactorum et vidisse lapides crebro acervatimque cadentes; at qui iaceret, conspexisse se prorsus neminem. quem lapidum imbrem terrae motus excepit vehemens tremebatque solum et domuum fastigia stridorem edebant. initio narrabat Parasceuiotes, antequam diabolicam esse vim animadvertisset, intrepidum se fuisse; cum vero lapides desuper quodammodo pluisse vidisset, et seniculus ille haeresiarcha intus abditus et inclusus esset, tum denique daemonibus rem se attribuisse nec ibi manere potuisse nec omnino curasse, quod fieret.

Hactenus de miraculo: verum quod constitueram, totam

357
[*](B)[*](C)[*](11. Ζαγαβηνὸν L. Allatius: Ζηαδηνὸν (η ex ι m. 2) CP. 17. ἑκάστῃ L. Allatius: ἑκάστῳ CP. 20. ὠνόμασε] ω ex ο m. 2 C. 22. Βασιλείου] είου ex ιωε m. 2. C.) Bogomilorum doctrinam exponere, id pudor me, ut alicubi pulchra Sappho ait, vetat, quia, etsi historiam scribo, tamen eadem et mulier et princeps sum e porphyrogenitarura numero Alexiique prima proles, et quae fama divulgantur, silentio digna sunt. ea chartae quidem tradere non recuso, ut plena de Bogomilorum doctrina historia extet, sed omitto ne linguam meam polluam. nam qui totam Bogomilorum haeresin cognoscere volunt, librum adeant, qui inscribitur dogmatica panoplia, iussu patris mei confectum. etenim monachum quendam Zygabenum, notum dominae meae, aviae maternae atque omnibus sacerdotibus, qui et grammaticae peritissimus nec rhetoricae rudis fuit dogmatisque scientia omnes anteivit, imperator arcessivit eumque cum omnes haereses singulas ordine explanare sanctorumque patrum refutationes iis opponere iussit. tum etiam Bogomilorum haeresin, prout eam impius ille Basilius exposuerat; quem librum dogmaticam panopliam imperator appellavit idque etiam nunc nomen is obtinet. sed ut redeat oratio ad Basilii interitum, iraperator, ubi discipulos ac sym-
358
[*](D) [*](P. 491)[*](Β)[*](V. 388)[*](3. ἀποστόλους? 5. ἐνεβόθυνε CP, correxi. οἰκίας P, οἰκείας C. 6. πλήθους P, πλήθου C. 13. Βογόμιλος P, βογόμιλον C. 14. ἀναμίγνυται CP, correxi. Βογόμιλον CP, correxi. 15. ἀποφρανθήσονται C, corr. m. rec.) mystas eius undique coavocavit inprimisque duodecim illos qui vocabantur apostolos, horum quoque opinionem expertus est. erantque plane Basilii sectatores; penetraverat autem malum et in summas familias et magnam multitudinem affecerat. itaque omnes haeretici, et coryphaeus et chorus, flammis addicti sunt: congregatisque Bogomilis, qui erant deprehensi, cum alii amplecterentur haeresin, alii denegarent strenueque falsam criminationem deprecarentur et Bogomilicam respuerent haeresin, certam imperator fidem non habuit, et, ne quis forte Christianus Bogomilis ut Bogomilus interesset neve Bogomilus ut Christianus aufugeret, novum quoddam consilium excogitavit, quo veri Christiani agnoscerentur. quare postero die in imperiali solio considens, cum multi et e senatorio ordine et e sancta synodo Naziraeorumque quicumque doctrina insignes erant assisterent, omnibus, qui Bogomilicae haeresis insimulati erant, in medium coactis rursus perquiri unumquemque iussit; et dum alii Bogomilos se profitentur et suam sibi haeresin obstinate vindicant, alii id negant
359
[*](C)D [*](Ρ. 492)[*](4. θατέρᾳ] ῥα ex corr. m. 2 C. 6. ἐναποθανεῖν? cf. 364, 14. 9. πρὸς θατέραν scripsi: πρὸς θατέρων C, προσθατέρων Ρ. 12. καὶ ἡμεῖς (add. sup. vers. m. 2) C, καὶ ὑμεῖς P: ego καὶ ἡμεῖς seclusi. 18. Τζυκανιστήριν C, Τζυκανιστήρον P. ἀνῄει C, ἀνήκει P.) Christianosque se veros esse contendunt accusatique ab aliis neutiquam concedunt, minaci eos vultu intuens “Volo” inquit “hoc ipso die duos incendi rogos, quorum in altero crux terrae infixa erigatur; dein optionem fieri omnibus, ut, qui in Christiana fide hodie mori cupiant, seiuncti a ceteris ad illum rogum accedant, iu quo crux erecta est; qui vero pertinaciter in Bogomilica haeresi perseverant, coniciantur in alterum. melius enim esse statuo, ipsos ut veros Christianos mori, quam vivos ut Bogomilos vexari animosque multitudinis offendere. agitedum vos, accedite quo quisque accedere vultis.” sic in speciem definito iudicio imperator Bogoinilos statimque abducti discesserunt multitudine magna undique concurrentium adstante. hinc septem fornaces iuxta sacrum vatem succensae usque in eum locum, qui Tzycanisterium vocatur; flammisque in caelum ascendentibus, dum in altero rogo crux erat erecta, reis omnibus igne perituris quocumque vellent vertendi se potestas datur. itaque cum nullum iam refugium viderent, quotquot orthodoxam
360
[*](Β)[*](C)[*](V. 389) ἔχοντες.

[*](3. τοῖς CP, correxi. 7. ἐκείνων? 9. συ*κοφαντουμένους C. 11. διακρίνας seclusi. 17. βωγομιλικῆς ex γνωμικῆς m. 2. C. 19. τῆ ex τῆς m. 2 C. ἐναπέθανον? cf. 359, 6. 364, 14.)

fidem tenebant, ad fornacem accesserunt eam, quae crucem habebat, martyrium revera passuri; improbissimi vero, qui perseverabant in impura haeresi, in alteram se converterunt. iam cum in eo esset, ut una omnes in flammas conicerentur, circumstantes omnes Christianos iam comburendos commiserabantur succensebantque valde imperatori, cuius nondum consilium perspexerant. at celeriter imperatorium mandatum editum ost, quo carnifices ab incepto prohibebantur; cognitisque veris Bogomilis imperator Christianos, qui falso insimulati erant, multum admonitos dimisit; istos autem iterum in carcerem coniecit, cumque a ceteris impii Basilii apostolos seiunxisset, alios ipse cotidie arcessitos multis admonitionibus ab impura superstitione revocare studuit, ad alios raisit viros ex sacro ecclesiae ordine electos, ut cotidie visitando eos ad rectam fidem adhortarentur et ad respuendam Bogomilicam sectam impellerent. ac fuerunt quidam illorum, qui in melius mutati e viuculis demittereutur; alii contra, qui haeresin retinebaut, in carceribus vitam finierunt, ita tamen ut abunde iis victus vestitusque esset.

361
[*](3. δὲ CP, correxi. 7. ὑπόδρομον, sed υ in ras. m. 2 C. 13. ἐδίδο*το C. 14. μεταβαλὼν P, μεταβῶν C. 15. ἵνα addidi. 22. διαναστὰν scripsi: διανιστᾶν C, διανιστᾷν P.)

Basilum vero ut principem sectae obstinatissimumque cum tota sancta synodus Naziraeorumque delecti tum et ipse Nicolaus patriarcha igne dignum censuere. quibus imperator quoque assentitiir; etenim frustra eum verbis saepe temptarat atque, ubi sinistrum eius ingenium cognovit quodque ab haeresi non desisteret, tum demum maximum in hippodromo rogum accendi iussit. effossa erat ingens illic fovea et immensa lignorum strues ex altis arboribus composita, ita ut montis instar esset. rogo deinde accenso magnaque multitudine et in solum hippodromi et circa gradus confluente et omnibus eventura expectantibus, iam crux figitur ex adverso daturque optio viro impio, num forte igne conterritus mutata sententia ad crucem accedat, incendii ut poena liberetur. aderat etiam omnis haereticorum turba intuens principem suum Basilium, qui tamen poena minisque contemptis cum procul rogum adspiceret, derisit vaticinansque insane angelos adfore dixit, qui ex medio eum igne eriperent, et submurmuravit Davidicum illud “ad te autem non verumtamen oculis tuis considerabis”. ut vero discedens

362
[*](C)[*](D)[*](V. 390)[*](P. 494)[*](4. CP, correxi. 8. τοῖς ὅλοις] τολ C, corr. m. 2. ἐξαπορουμένην C, corr. m. 2. 9. καὶ ὅμως C1, ὅμως καὶ C2. 11. αἱ τοῦ ex αὐτοῦ C 14. οὐδοπωσοῦν C, οὐδεπωσοῦν P. 19. ἐκεχήνει] ἡ in ras. m. 2 C. 21. μεμηνὼς] ν add. m. 2 C.) eum liberius illud horridum rogi spectaculum intueri passa est, (nam e longinquo sensit ignem surgentemque flammam conspexit fulminantem quasi et scintillas ardentes vibrantem in summam pyramidem lapideam, quae in medio stat hippodromo) tum saue audax iste igne conterritus et perturbatus in speciem plane desperantis oculos saepe avertere, complodere manus, femora tundere: attamen, quamvis solo fiammarum adspectu ita esset affectus, adamantis instar erat immotus, cum neque flamma molliret ferreum eius animum nec missae ab imperatore admonitiones movere eum possent: sive sumraa eum insania corripuit imminente dira necessitate interituque ac destitutus ratione, quid ipsi saluti esset, non iutellexit, sive, quod verisimilius videtur, diabolus menti eius densissimas tenebras offudit. ac constitit ad minas metumque omnem invictus detestabilis iste Basilius nunc quidem in rogum inhians, nunc in eos, qui aderant. omnibusque revera videbatur insanire, cui neque ad accedendum rogum neque ad retrocedendum animus esset, sed torpuit et immobilis
363
[*](B)[*](C)[*](6. τοῦ add. m. 2 C. 8. χείρων C, χεῖρον Ρ 11. 15. μανδύαν ex μάνδιν m. 2 C, 13. τοσοῦτον] τὸ et ν add. m. 2 C. ἐ*γάννυτο C. 22. Ss C, ora. P.) constitit eo loco, quem forte primum occupaverat. at cum multi sermones differrentur et praestigiae illius per omnium ora celebrarentur, veriti carnifices, ne forte diaboli, qui Basilio faverent, permittente deo horrendum prodigium ederent, quo ex medio tanto igne servatus iste in locum aliquem publicum prodiret et esset novissima haeresis peior priore, eius rei experimentum facere decernunt. etenim iactante illo mirificeque gloriante, vel ex medio igne intactum se conspectum iri, arrepto eius pallio “Videamus,” aiunt “utrum vestes tuas ignis tangat necne”, statimque id in rogum coniciunt. autem glorians adeo, quippe daemonis fraude perversus, “Videtisne” inquit “pallium meum in aerem evolare?” illi vero, e limbo cum cognovissent, comprehensum eum cum vestibus calceisque in medium rogum protrudunt, in eumque modum velut irata flamma impium devoravit, ut ne nidor quidem oreretur nec fumi mutatio existeret, nisi quod tenuis vaporis linia in mediis flammis apparebat. nam et ipsa elementa impiis adversari videntur, parcunt certe, ut
364
[*](D)[*](P. 495) [*](B)[*](V. 391)[*](10. C, τοῖς P. 11. παραδρόμοις CP, correxi. 13 ἣν C, τὴν P. 16. καινοπραγία Ρ, κανοπραγία C. 21 ἀναρρήσεως] ἡ ex corr. m. 2 C. 22. ἐξορμήσαντος scripsi: ἐξορμήσαντες CP.) rem non dubiam proferam, hominibus sanctis, sicuti olim a dilectis deo Babyloniis illis iuvenibus recesserunt, quos ut aureus quidam thalamus ignis circumdedit. at scelestus hic Basilius nondum in rogum sublatus erat, cum flamma iam, ut arriperet eum, procurrere videbatur. cum vero reliqui quoque, qui impietatis eius participes erant, adstans populus in ignem ut conicerentur posceret, imperator id non permisit, verum in maximi palatii porticibus peridromisque eos claudi iussit, spectatores dimitti. tum excepit improbos istos alia tutissima custodia, ubi diu retenti in impietate sua obierunt. id ultimum erat imperatoris factum certamenque post magnos illos labores et successus, in quo mira felicitate audendique fortuna usus erat. ac puto eos, qui praesentes fuerunt vel etiam eius consuetudine usi sunt, mirari etiamnunc res tum temporis gestas omniaque non veritatem sed somnium imaginemque iis videri. ex quo enim barbari post Diogenis non feliciter inde a primis, ut aiunt, carceribus contra eos profecti renuntiationem Romani imperii fines invaserunt.
365
[*](C)

[*](D)

[*](2. συνέσταλται] ὢ ex ι m. 2 C. 8. τρόμος scripsi: δρόμος CP. 9. εἰσπιπτόντων C, εἰπιπτόντων P. 16. ὀλίγον C, corr. m, 2. 17. Τζιμισκήν P, τζιμισχῆν C. 20. ἐμαυτῆς] εμ in ras. m. 2 C.) numquam usque ad patris mei regnum raanus eorum cessavit, sed et gladii et hastae in Christianos exacuebantur ac bella pugnaeque et caedea durabant: urbes solo aequatae, agri devastati, omnis Roanorum terra Christianorum cruore polluta. nam alii telis hastisque misere cadebant, alii e bonis suis eiecti in Persidis urbes captivi deducebantur. occupavit omnes pavor in antra lucos montes saltus a metuendis illis malis se abdere properantes. quorum alii lamentantes deum invocabant propter mala, quae in Persidem abducti patiebantur; alii. si qui salvi etiamtum erant in Romanis finibus, altis suspiriis lugebant hic filium, ille filiam, hic fratrem, ille fratris filium deplorabat praematura morte ereptos et mulierum instar lacrimas stillabant calidas; nec ulla tunc vitae condicio expers lacrimarum gemituumque erat. sed nemo imperatorum praeter paucos exceptis scilicet Tzimisce et Basilio exinde usque ad patrem meum vel summis pedibus Asiam attingere ausus est.

Verum quid haec? sentio enim de via regia declinasse me, siquidem duplicem dicendi laborem haec mea historia mihi imponit, ut

366
[*](P. 496)[*](B)[*](V. 392)[*](C)[*](2. μονῳδίαν] ι ex εἰ m. 2 C. 8. ἀνακόπτοντος] τος add. m. 2 C. 9. τοῖς ex τῆς m. 2 C. 11. κλαίειν κελεύοντος? 14. ἐπήνεγκε C2, ἐπήνεγκεν C1P. 18. ὑπερεκπί*πτειν C. 22. κατειλήφει] εἰ ante λ ex corr. m. 2 C.) et enarrem et deplorem, quae imperatori acciderunt, enarrem res gestas, deplorem autem, quae animum perederunt. iani cum coniungenda his videatur etiam mors eius omnisque sortis terrenae interitus, tamen dicta quaedam patris mei memini, quae, lacrimas luctumque dum excitant, ab historiae scriptione prohibent: etenim saepe ab eo matrem imperatricemque reprehensam audivi, quod viris doctis mandasset, ut historicis libris illius et labores et multa illa certamina ac pericula posteris traderent: lugerent potius se ac deplorarent, quae ipsi accidissent, mala. nondum sesquianno praeterito, ex quo redierat imperator ex expeditione illa, gravis ei morbus letalem laqueum innexuit, vel, si verum dicere oportet, totius mundi exitium perniciemque attulit. sed cum propositi magnitudo urgeat, quia et patris et matris inde a cunis amantissima eram, historiae leges transgrediar narrans, quod minime cupio, imperatoris finem. equestri enim ludo instituto, ubi vehementior eum ventus afflavit, humor se quasi resorbens extremis artubus relictis alterum humerum corripuerat,
367
hVhκh́λch[*](D) hίους [*](P. 497) καὶ fia?.?J3vhvvvhιόνων [*](B)[*](1. συ1ῃεσειν] ᾖε ex ἡ m. 2 C. 5. διαπορευόμενον τὸ ῥεῦμα? 6. ἴχοͅμεν CP,’ correxi. 7. Καλλικλέος CP, correxi. 11. σῳι- χωρουμενος scripsi : συγχρώμενος CP. 16. μωρίων P, correxi. 19. ἤκουον P, ηνκουσον C. 20. to??P, tijsC. σωπιθέμην C.) plurimique medicorum ne suapicabantur quidem quod inde pericu- lum nobis instabat. at Callicles Nicolaus (ita enim cognominatus fuit) vates nobis fuit abominandorum malorum seque metuere dixit, ne artubus extremis relictis aliam viam humor intraret peri- culumque insanabile aegroto afferret. sed credere non poteramus, quod noluimus. nec quisquam Callicle excepto purgantibus phar- macis corpus eius evacuandum censuit, quod minime hic eiusmodi medicamen sumere consuerat, sed prorsus abhorrebat a pharmacis bibendis; qua in re cum alii tum etiam Pantechnes ille Michael ei obsecuti purgationem arcebant. at futura prospiciens gravi voce iis Callicles obiecit, materiam ab externis articulis retractam ad hume- rum coUumque esse fluxuram; deinde, cum purgantibus pharmacis non exhausta primarias partes ac vel ipsum cor arripuisset, m- sauabilem morbum fore. adfui enim ipsa dominae meae iussu, ut medicorum disputationibus praeessem, eorumque sententias audivi. equidem Calliclls consilio assensa sum, sed plurimorum suffragium vicit. ac licet tum humor, ubi consuetos per dies imperatoris corpus te-
368
[*](C)[*](D)[*](V. 393)[*](4. ὑπὸ τῶν? 6. ἐπαγγέλλοντος? 12. ἐπίκειταί] αι ex ε m, 2 C. 15. ἐγγίνεταί] αι ex ι m. 2 C. προσαναγγέλλω C, προσαναγγέλω P. 17. καὶ] κ in ras. m. 2 C. 22. ὑπὸ addidi.) nuit, sese remisisset, convaluissetque aegrotus, nondum tamen sex menses effluxerant, cum periculosus morbus ex cotidianorum negotiorum nimiis sollicitudinibus publicarumque curarum concursu ei accidit. et audiebam saepenumero eum apud Augustam loquentem de malo idque quasi denuntiantem : "qui tandem accidit mihi morbus respirationis? cupio enim respirare profunde copioseque ac cordis sollicitudine levari; at saepe conando ne semel quidem ponderis quo premor particula me liberare possum, gravissimumque quasi saxum cordi meo impositum restat abrumpitque inceptum suspirium. nec causam invenio, unde tale mihi acciderit malum. et ut aliud tibi dicam, caput carissimum, particeps sensuum consiliorumque meorum, oscitatione saepe laboro, et spiritus inter trahendum prohibitus maximam mihi creat molestiam. qui sit alius hic morbus, qui me affecerit, si scias, indica." quibus auditis Augusta iisdem sibi malis laborare videbatur et ita imperatoris verbis afficiebatur, ut ipsa quodammodo spiritus angustia laboraret. itaque crebro peritissimos medicorum adhibuit in morbi-
369
[*](Ρ. 498)[*](Β)[*](C)[*](4. ἀνωμαλίας C, ἀνομαλίας P. 6. ὅπη] ἡ ex ι m. 2 C. lacunam signavi. 7, δίαιταν ***** C. 8. ἀπαγορεύσαντος τὰ scripsi: ἀπαγορεύσαντα CP.) que genus curiosissime inquirere coacta et proximas et remotas causas explorabat; sed arteriis manu tactis illi cum in omne arteriae pulsu multiplicis perturbationis indicium se invenire affirmarent, causam tamen perspicere non poterant. neque enim imperatoris vivendi rationem * fuisse, sed moderatissimam et parcam, qualis athletarum militumque est, ita ut superfluorum ciborum uutrimenta aversaretur, sciebant. itaque ad aliam causam respirandi difficultatem retulerunt morbique originem primariam nullam aliam dixerunt, nisi nimiam curarum contentionem et continuas sollicitudines, quibus excalfactum cor quidquid esset reliquum in toto corpore attraxisset. dein dirus morbus imperatorem adiit ac sine ullis induciis laquei instar urgebat crescebatque ita cotidie, ut iam non ex intervallis, sed continenter ac sine intermissione imperator vexaretur neque in alterutram latus cnbare posset neque omnino sine vi magna aerem spirando ducere. itaque medici omues arcessiti deliberandi causa morbo proposito sententiis differebant et alius aliam morbi naturam existi-
370
[*](D) [*](P. 499) [*](B)[*](4. ἂν ἀκαρῆ Ρ, ἀνακαρεὶ C. 6. ὕπτιος C, ὓττιος P. 9. τε C, om. P. 20. τρίτην C, . . . Ρ. 21. αὐταὶ C, . . . P. ἀχχόναι. P.) mans aliam proinde curationem praescripsit. sed utut erat, imperator se male habuit, quia ne ad breve quidem momentum libere spirare potuit rectusque semper residens ducere spiritum cogebatur; cum vero aut supinus nut in alterum latus recumberet, eheu strangulabatur; neque enim licuit ei quidquam aurae vel introrsum trahere vel emittere per reciprocandi spiritus vices. et quando miserans. eum somnus invadebat, item spirandi difficultate laborabat, ita ut omni tempore et vigilanti et dormienti ei perinde strangulationis periculum adesset. tum medici, quod purgantia non dabantur, ad sanguinis missionem se converterunt; sed incisa ad cubitum vena nihil levabatur eodemque statu manens vix respirabat, eratque metuendum, ne anhelans inter manus nostras expiraret. tandem, ubi levata est eius condicio antidoto ex pipere data, qui gaudium nostrum ostenderemus, prae laetitia nesciebamus; etiam deo sacrificia offerebamus. sed omnia vana, quia tertio quartove die statim eaedem praefocationes pulmonisque angustiae redierunt, ita ut verear, ne aegrior
371
[*](V. 394)[*](C) [*](D)[*](5. ἀπακμαζούσης CP, correxi. 9. συνδιανυκτερεύουσάν P, διανυκτερεύουσαν C. 11. χερσὶ C. 17. μηχανωμένης CP, correxi. καὶ ante στρωμάτων addidi. 19. μᾶλον C. 20. δὲ C, om. P.) factus sit illa potione, quae movere quidem humores, non autem superare potuit, immo mittendo eos in arteriarum cavitates valetudinem deteriorem reddidit. ac nulla iam recumbendi ratio crescente morbo inveniri facile potuit, totaque nocte a vespere usque ad mane imperator insomnis erat nec alimenti reive ad salutem utilis qaidquam sumebat. interim saepe vidi matrem continenter cum imperatore vigilantem et ad caput aegri in lecto eum manibus sublevantem spiritumque quodammodo procurantem. lacrimas vero fudit Niliacas copias snperantes. quantam vero curam eius die nocteque habuerit et quanto cum labore eum coluerit versando omni modo stragulorum statum, id dici non potest; at nulla positione levaminis aliquid capere poterat. nam sequebatur quasi et comitabatur adeo imperatorem morbus et continuo strangulabat; cumque de remediis desperaret, it in partem palatii meridiem versus sitam talique motione laxamentum oppressus
372
[*](P. 500)[*](Β)[*](C)[*](2. κεφαλὴν C, πρὸς om. P, 4. ἀλλήλως ? τὸν . . . πόνον scripsi: τῶν . . πόνων CP. περὶ C, om. P. 21, σῶμα] hic incipit fol. 243 b C.) invenit, quam eo Augusta perpetuam fecit, quod additis ad caput pedesque regii lectuli contis idoneis, ut viri eum circumferrent seque in eo munere exciperent, imperavit; eo modo e magno palatio ad Mangana delatus est. sed ne sic quidem imperator quidquam ad salutera profecit; ideoque Augusta, ubi morbum augeri vidit, humana ope desperata pro eo ardeutius deo supplicabat et crebris luminibus quovis in templo succensis perpetuaque carminum sacrorum decantatione praescripta egenos, ubicumque erant, terra marique donis ditabat. tum et monachos omnes, qui in montibus spehincisque habitabant vel aliter solitariam vitam agebant, ad intentas preces excitat et aegrotantes quique vincti compedibus et attriti erant, donationibus auctos ad precandum pro imperatore hortatur. sed cum imperatoris viscera in prominentem molem crevissent et pedes intumuissent ac febris eius corpus ureret, medicorum quidam febri contempta ad cauteria refugiebant, quae tamen tota curatio inutilis et
373
[*](v. 395)[*](D)[*](P. 501) [*](5. ἐπιλαβομένης CP, correxi. φλεγμηνάντων (ε in ras. ; γ ex corr.) C, φλεγμανάντων P. 6. ἀπαγχθείσης? 9. ἀσιτία seclusi. 12. ... P. . . . P. 13. . . . P. τῇ add. m. 2 C. 14...Ρ. καὶ τὰ C, κατὰ P. 16 P. . . . P. τὰ τε C, τατε P. . . . P. 17. ... P. ἐπαπειλοῦντος C, ἀπαπειλοῦντος P. 18. . . . πέρας Ρ. δίαῤῥοια. οὕπως sine lacuna P. 19... P. 20. ..P. 21...P. 22. . . P.) vana fuit; nihil enim cauterium iuvabat, sed eadem mala condicione et viscera et respirandi facultas manebant. postquam vero quasi ex alio fonte humor in gurgulionem influxit et palatum, quod Asclepiadae caelum appellant, corripuit, gingiva ipsa ardente ac faucibus strangulatis linguaque tumefacta obstructi sunt meatus in fine coeuntes, per quos cibi transmitti debebant, indeque horrendum mahim nutrimcnti exchisi imminebat. ac magnam sane, testis sit Deus, curam habui nutriendi eum cibosquc cotidie aflferebam ei manibus meis sorbiles eos facere cogens. verum omnia in curando tumore adhibita * apparebat toturaque studium et nostrum et medicorum * undecim vero dies praeterierant, postquam morbo captus est * perniciem minante * diarrhoea supervenit. ita aliud super aliud malum contra nos tum. volvebatur neque erat, cui * neque medicos neque nos circa imperatorem laborantes neque * sed cuncta ad perniciem inclinabant. ab-
374
[*](B)I[*](C)[*](1. . . P. σάλλω C. 2.. .P. ...P. 3. ... P. 4....P, στα om. P. 6. τις om. P. 7, κατατιτρώσκετο CP, corroxi. incipit fol. 244 C. 12. καίτοι] τοι ex corr. m. 2 C. 16. ἡμῶν om. P. 18. δῶν ἅτ et 19. ἐχώρησαν nuuc in C non compareut. 20. ὑπογύου C, ὑπογυίου P.) hinc res nostrae fluctibus et tempestate iactabantur, turbabatur rerum praesens status et metus et * contra uos extiterunt. habcbat quidem illa virilem semper animum imminentibus periculis resistens, sed maxime tum virilem animum ostendit et contra dolorem ac tristitiam strenue renitens stabat quasi quidam olympiouices adversus acerrimas illas aegritudiues pugnaus. saucia quidem erat aninio menteque turbata, cum videret imperatorem ita laborautem ; sed coutiuebat se et patiens erat malorum, et quamvis accipcret gravissima vuluera dolorque in medullam usquc peuetraret, tamen obstabat. nec tameu stillatim fluebaut lacrimae eius, tabequc vultus pulchritudinem afficientc naribus suspensa videbatur auima. quiutus decimus erat Augusti mensis dies, feria quinta hebdomadis illius, qua immaculatae dominae et dei genitricis dormitio celebratur : eius diei mane Asclepiadarum quidam, prout ipsis visum est, eius caput inunxerunt tumque domos abierunt non temere nec uecessitate quadam coacti, sed quod cognoverant periculum imperatori ilico immi-
375
m[*](D) [*](V. 396)[*](P. 502)[*](1. παν...P. 2. καὶ ...P. 3. μέντοι .. P. κυκλώσαντες CP, correxi. 4. ...P. ...P. 5. μεταλαβοῦσαν C, μεταλαβοῦσα F. ὕπνον. P. 6.δια...P. 7. βασιλέως ..P. λειποθυμίσας (λειποθυμίσας C1 λειποθυμίας C2)P. 8...P. ..P. 9. ...P. 10 P. 11. ..P. 12. ...P. 13. θανα...P, 14. ..P. γενόμενος..P. 15...P. τοιουτην ἀδημυνίαν με . . P. 17. αὕτην καταγενν . . P. πορφυρογέννητος] incipit fol. 224b C. 21. διεκπώμωος P, correxi.) ueus : crant enim tres medicorum principes, egregius Nicolaus Callicles et alius quidam Michael Pantechnes ex genere cognomen nauctus et * Michael eunuchus. Augusta vero * circumdante eam undi- que * cogente cibum capere * cum non cepisset omnino somnum * continuas totasque noctes impendisse curando imperatori * parebat. sed cum imperatorem extrema animi defectione esse ** animadverteret, expectans * vitam deiecit sese in * lamentabatur continuo et plangebat * in tali malorum incursione et * statim vitam profundere * imperator autemetsi morte * et opprimente eum * mortem tamen vincens * curam habebat Augustae et ** talem maestitiam * filiarum autem tertia haec erat secundum * porphyrogenita Eudocia. neque enim Maria, quae idem nomen ut alia Maria habuit, tunc, ut olira illa, ad domini mei pedes sedebat, ὢ ad caput eius occupata aquam ei dedit ex cypello, quod vocant, uon π poculo, ue molestiam ei saepe sorbendo crearet, palato tume-
376
[*](C)[*](D)[*](P. 503)[*](6. κάτα in κατατρυχομένη et ναγκά in καναναγκάζεις nunc in C non comparent. 10. πόντῳ scripsi: πόνῳ PC. λύπης . . Ρ : in C milla lacuna. εἶπε] Ρ. ’ δὲ oni. P. 11, . . μα P. 12. . . P. 13. . . . P. 14. . . P. . . P. . . P. 15. . . P. 16. . . . P. ἐπενούμην P. 17. . . . P. 18. . . . ἀναπνοῆς P. . . P. 19. ανεστρ . . ἀνεκτώμην Ρ. 20. ἀλ. . . . τὰ P. 21. . . . .P. 22 . . . . . P.) facto et lingua et faucibus, eum seilicet recreatura. is autem firma ac virilia tum, heu ultima consilia dedit: “quid ” inquit “te” ob instantem fiinem nostrum moeroro conficis nosque mori ante mortem quao imminet cogis? cur non cogitas tuam ipsius condicionem futuraquo mala, sed ipsa te tradis inundanti te maestitiae mari?” haec quidem dixit, Augustao vero refricuit magis * calamitatis. ego autem variis curis agitata * px-aesentibus amicis et postea * hominibus hoc meo opere * deum, quod nihil melius me habui quam * non * tota doloris tum facta eram * philosophiam eloquentiamque contemnens * occupata eram circa patrem * et arteriarum pulsus * spiritum imperatoris diligenter observabam, modo ad matrem me convertebam eamque pro viribus corroborabam: sed * partes et omnino insanabilia * impcrator se recipere ab ultima animi defectione * potuit et Augustae quoque aniaia una cum imperatore
377
I[*](V. 397)[*](B)I[*](C)[*](1. . . . . Ρ. . . . . . P. 2. ψαλλόμενον . . . τίνες P. 3 . . . . . . P. 4. . . . P. 5. . . . P. 6. . . δα P. συμφορῶν] incipit fol. 245. C. 7. συνεχέσι . . . . . εἰς P. 8. ἄλλα καὶ . . . . (9.) αὐτῷ mediis omissis P. ἐπιρρανθέντος C2, ἐπιῤῥαθέντος PC1. 13. . . . P. 14. . . . P. . . . P. 15. . . . P. 16 . . . . . P. ἐλευθεριώτερον] ι in ras. m. 2 C. 17. λει. . θυμίας P. 19. . . . P. 20. ἀποτεταμένον 21. . . . P.) abire properabat. ita affecta eram * et revera ut legitur in psalmis * quidem mortis tum nos * iam vero sensi mentis me impotem * insanivi enim neque habebam quod * et quo me verterem videns imperatricera mari calamitatum iniectam et imperatorem continuis animi defectionibus fini vitae proximum. sed * ille cum se ab altcra animi defectione recepisset frigida aqua inspersus rosdrumque suco a carissima sorore mea Maria, eadem de iisdem rebus Augustae mandavit. tum rursus tertiam in defectionem inci- dit * et mutatio videbatur regio lectulo * eorum qui corpus eius curabant. iam * et transtulimus imperatorem in lectulo cnbantem in partcm alteram domus quinque contignationibus insignis, si forte possot aerem liberius ducens ab animi defectione se recipere. spectabat enim pars illa septentrionem neque uUa aedificia erant * portis. sed successor imperii antea clam egressus est in domum separatam imperatoris cognita * et festinavit abire et properavit *
378
[*](D) [*](P. 504)[*](B)I . . . . . . . . I [*](1. ἐπείγετο CP, correxi Ρ. 2. τηνικάδε . . . . . . P. 3. . . . P. 4. ἐρίφθω C. . . . . . . P. κωκυτοῦ C, κοκωτοῦ P. 5. βασιλεία βασιλεία . . . P. θρόνο C. 6. . . . P. αὐτῇ om. P. 7. . . . . P. . . . .P. 8, ἀνοιμώζου C, ἀνοιμόζου P. . . . . . P. 9. ἐπι . . . P. 10. τοῦ om. P. . . . P. 11 . . . . P. ἀμπεχομένη . . . . . P. 12. κοκκοβαφῆ C, κοκκοβαφῆ C, P. κοκοβαφῆ R. ἐπα . . . . P. 13. ὃπως . . . P. 14. δὲ . . . . P. 15. ἐγκα . . . . Ρ. . . P. 16. αὐτῆς om. P . . . . . . P. 17 . . . . P. 18. χρὴ . . . . πίδας Ρ. 19. γινω . . . P. ὅτι] incipit fol. 245b C. scripsi: ἀπαγορεύση C, ἀπαγορευούσῃ P.) magnum palatium. urbs tum temporis * turbata enim erat neque tamen omnino * imperatrix autem “abiiciantur omnia,” cum planctu “diadema et regnum * potentia omnis et throni imperiaque * neniae. simul laraentabar cum ea * contemncns et una lugebant et * et discerpebant se ipsae miserabiliter gementes * ad sensum sui reducebamus eam * ultimam animam agebat imperator. et * expirabat ad caput * humi imperatrix sese abiecit adhuc induta * et calceos cocco. tinctos anhelans * vulnerabatur neque habebat, quo posset aestum animi tolerare. ** conversi iterum et paullum morati mamim imperatoris tangeutes ** illinc arteriac ipsius pulsuum * : nihilo minus tamen inridebant morti * et * et ostendebant bonas spes, quae non apparebant. hoc autem consilio quodam faciebant, quod intellegebant, cum vita decederet imperator, simul Augustam quoque animam esse efflaturam. sed
379
C[*](V. 398)[*](D)n[*](P. 505)[*](9. σταθηρὰ φωνὴ, τὸ V. 11 P. 12. ...Ρ. 13. ...P. ..μῶν P, ιγμῶν C, correxi. 14...P. 15....P. 16. ...P...P. 17. ... P. σφιγμῶνC. 18 P. 19......Ρ. ...μα P. 20. .....ευμωνος P. 21. τοῦ σεβασtοkράτορος Ρ. 22. ... P. ....Αλεξίαν P.) prudens illa imperatrix neque fidere iis neque diffidere poterat : fidebat iis, ut quos artis medicae peritos illos diu nosset; diffidere debebat, cum in summo discriraine esse vitam imperatoris videret. itaque in trutina quodammodo stans me saepe spectabat expectans oraculum meum, ut antea quoque facere solebat aliis malis accidentibus et quid vaticinatura essem opperiebatur. iam domina mea et carissima sororum Maria, decus generis nostri, constans illa mulier, virtutum omnium domicilium, inter Augustam atque imperatorem media stans manu interdum prohibebat ne * imperatorem conspiceret. ego vero applicavi * dextram manui eius et motionem pulsuum observabam ** admovebam manus capiti ** velum. in quo ** et regiam vestem ** toties admovebam robur quoddam * experiens arteriarum motionem fallebar *. neque enim robur erat quod apparebat*, sed cum spiritus magnum * distabat et arteria * missa vero manu jmperatoris et ad imperatricem * iterum attendi **. punge-
380
[*](B) [*](C)[*](D) [*](1 ......δηλῶσαι P. 2. σφιγμοῦ C. ... P. 3....τὰ P. ἀσφυξίαν P, ἀσφιγξίαν C. ...P. 4. τελεώτατα C, τελεόμέγα P....P. 7. ἡ δὲ] incipit fol. 246 C. 8. ὅλοις P. μέγα ...P. 9. τὴν P. 10. συνορᾶν P. ἀποκλαύσομαι C, ἀποκλαύσωμαι P. 11. ...] τὴν P. 12. λαβοῦσα P. 13. ...P. ἀπορριψαμένη C, ἀποριψαμένῃ P. ...P. 14. καὶ] ...P. 15. εὑρίσκετο P. 16. εἰ..P. 17. πρᾶγμα sinc lacuna P. χηρείας C, χειρείας P. 18. ὁμιλήσασα, λαβοῦσα P. τὴν...P. 19. 19. κεφαλῇ P. 20. ψυχὴν Ρ.) bat me saepe, ut indicarem pulsus rationem. cum autem * iterum attigissem et remissas cognossem vires ot desiisso pulsum omnino arteriarum, ego * demisi caput torpescens et exanimata in terram despiciebam neque quidquam loquebar, sed manibus faciei admotis retro abiens lugebain. atque illa quid rei esset intellegens et omnino desperans lamentata est vehementer, ut longissime eiulatus audiretur. sed quomodo possim describere * totum torrarum orbem * vel qui meam condicionem deplorem? regium illa capitis tegmen abiecit crinesque illos cultello arrepto ad cutem desecuit et cocco tinctis calceis abiectis nigros postulavit, quicumque praesto essent. mutare vero etiam purpuream pulla cupiens statim sibi hanc parare non potuit. iam ex iis vestimentis, quae tertia sororum mearum habebat apta tempori et condicioni viduitatis, quac iam dudum mala experta erat, * accepit imperatrix iisque se induit et * et nigrum vehim capiti imposuit. atque hoc ipso temporis momento imperator sacram animam deo reddidit, meusque sol occi-
381
[*](V. 399)[*](Ρ. 506)I[*](Β)[*](C) [*](1. . . . . . P. . . . . P. 2. ἀνοι . . P. 3. . . . P. 4. αὐτοῖς . . . . . P. παύσαντα P. μὶν οὑν . . . P. 5. γράφω. κα μνημονεύω P. 6. αὐτοκράτορος καὶ P. 7. μήποτε ἄρα ὄνορ P. ἐστὶ τὰ νῦν—ὄναο om. P. 8. ἔκστασίς τε . . . P. περὶ ἐ . . Ρ. 10. . . . Ρ. 11. . . . Ρ. . . . Ρ. 12 ἐκπνεύσαντος . . . P. 13. μὴ . . . . . Ρ. 14. καὶ μετεώρων P. κωμάπων Ρ: κυμάτων ? ἐν . . . Ρ. 15. ζωὴν ἔγραψα sine lacuna P. 16. τραγῳδίαν P. incipit fol. 246b C. cf. Eurip. Or. 2 sq. 17. . . .P. 18. πεποίηκε Ρ. 19. φωστῆρα Ρ. καὶ . . . P ; at nihil in C deest.) dit * qui dolore non eraut oppressi lugebant, plaugebant tristem in modum eiulantes, in caelum voces tollebant * benefactorem, qui ipsis omnia *, deplorantes. ego vero * ipsa mihi diffido, num atquo scribam et narrem mortem imperatoris, et oculis manus applico, num forte somnia sint quae a nobis narrantur, an, si non somnia, animi quaedam alienatio * et insania et oculorum perturhabio * et mira. qui enim amisso eo viventibus intersum et spirantibus, vel cur non una reddidi et ipsa animam vel una cum mortuo et ipsa mortua sum et sine sensu interii? sin minus *, cur non ex alto sublimique loco me deieci, vel ** magnis calamitatibus vitam *? sed, ut in tragoedia legitur, nihil est mali et calamitatis divinitus missae, cuius onus ego non feram. ita enim deus calamitatum magnarum me fecit domicilium. amisimus tantum totius mundi himen, magnum Alexium: tamen anima infelicissimae
382
[*](D)[*](P. 507)[*](1. ..βη P. 2. πάμφωτος ἐκείνη P. 3. δύσεως Ρ. 4. ..ῶμεν P. 5. ..P. μεγάλων P. 6. κορυφιαιότατων sic P. 7. ..P. 8. πεοιστάσεσι Ρ. 9. δυναστεύοντος P. 10. εἰς πέλαγος P. ὅλοις P. 11. παρῆνΡ. 12. ὰδα.. τὶς ἥν Ρ. 13. ..Ρ. 14. εὐ.....μυρίους P. Νιόβην μετά sine laciina Ρ. 15. ...εἰς V. 16. μεταβαλοῦσα CP correxi. ..εἶτα P. 17. εἰς.. φύσιν παραπέμπουσσν P. 18. ἀθά .. καὶ εἰς P. 19. .. P. 20. ...P. 21. αἰσθη...ἄρα P.) corpus tuebatur. extincta est et maxima lux, luna potius pleno collucens orbe, illa orientis occidentisque re et nomine Irene imiteratrix : tamen vivimus et aerem spiramus. deinde cum alia super alia mala accidissent magnaque fulgura nos tetigissent, summum malorum intueri Caesaris mortem cogebamur et resorvabamur tanto calamitatum impetui. nonnullis enim diebus post morbo ingravescente et arte medica desperante in maeroris pelagus abrepta id solum omnium dolui, quod anima mea otiamtum remansit in corpore; quae nisi adamantina fuisset vel ex alia quadam materia corifecta * et plane singularis, interiissem * millies moin debuissem. Nioben * audimus in fabula * in lapidem conversam esse propter maerorem * doinde post mutationem in *** in naturam sensu carentem. ego igitur et * quam illa, quod post maximas * calamitatum perstiti sic sen-
383
[*](B)[*](V. 500) [*](C)[*](1. ἀμοι . . . . ἀπορέειν P. 2. . . P. οὕτως om. P. 3. συμφορὰς . . . P. 4 . . . . P. 5. . . . P. δυστυχέστερον C, δυστεχέστερον P. τῶν C, τὸν P. κακῶν om. P . . . P. 7. . . . . ἔληξεν P . . . . . P. 8. . . . P. 10. fi] incipit fol. 247 C. μου . . . P. 12. συγκατακλύζουσαν C, συγκαταλύζουσαν P. . . . P. 13. . . . P. 14. ti . . . . . . . . om. P. in P sequitur hoc distichon: Λῆξεν ὅπου βιότοιο Ἀλέξιος ὁ Κομνηνός,ἑῴα καλὴ θυγάτηρ λῆξεν Ἀλεξιάσος.) Gronovius ante hos versus habet haeccf. Schopen. praef. p. XIV). tiens ** in saxum inanimum *** sensu carens in calamitatibus * tanta mala perferre et in * palatia ex hominibus excitari mihi intolerabilia * infelicius etiam quam Niobes casus * usque eo progressa dira * desiit. satis esset, post amborum imperatorum excessum et Caesaris mors et illorum * ad conlritionem et animi mei et corporis; nunc vero ut amnes ex altis montibus defluentes ** malorum flumina * ut in unum torrentem domum moam inundantem. iam vero finis sermoni imponendus est, ne dum tristia doscriliimus magis exacerljescamus.