Alexias

Anna Comnena

Anna Comnena. Annae Comnenae Alexiadis, Volume 1. (Corpus Scriptorum Historiae Byzantinae, Volume 38). Schopen, Ludwig, translator; Niebuhur, B.G., editor. Bonn: Weber, 1839.

Res in prima Βοëmundi traiectione gestae omnesque in imperatorem machinationes, quibus imperium Romanorum sibi appetiverit, eiusdem porro inde recessus sordide quidem, sed feliciter confectus dolosaque illa navigatio, qua tamquam mortuus vectus

132
[*](B)[*](P. 346)[*](B)[*](10. αὐτῷ FC, αὐτοῦ P. 18. Θνούαν C. ἀπέστειλε Α. 21. χώρας καὶ πόλεις F, πόλεις καὶ χώρας P. 22, ἐποιεῖτο F, ἐπεποίητο P. ὀνομάζων αὐτὸν Α, αὐτὸν om. P.) tandem Coryphum pervenerit, hac ratione exposita sunto. nunc vero operam dabimus narraudis iis, quae postea evenerunt. fetens igitur mortuus Coryphum pervectus, prout dictum est, per illius urbis ducem minis supra relatis impei-atorem insecutus atque in Longibardiam nave traiectus rem aggressus est. Illyricum rursus occupare meditans cum pluribus properavit quam quot antea habuerat sociis sese copulare. quare cum Francorum rege iungere affinitatem cupiens unam filiarum eius ipse in matrimonium duxit, alteram vero mari in urbem Antiocliiam misit, ut Tancredo nuberet ipsius consobriuo. collectis deinde innumeris undecumque copiis comitibusque ex quavis. vis regione et civitate convocatis cum omnibus quibus praeerant copiis in Illyricum traiectionem summa ope urgebat. at vero imperator audito quem Alexius miserat nuntio extemplo ad omnes civitates, Pisam Genuam Venetias literas misit, quibus praemunire eos euitebatur, ne fallacibus ëmundi circumventi argumentis in partes eius se abstrahi sinerent. ille enim urbes omnes provinciasque circumiens magnis imperatorem calumniis petiit paganum vocans [*](C)[*](V. 275) [*](D)

[*](3. πρὸς τὴν? 5. ἐμάστιζον F, ἐμάστιζεν sententiis perperam distinctis P. 7. τὰ addidi. τὰ ἐντεῦθεν συμπεσόντα τούτοις δεινὰ F, τῶν ἐντεῦθεν συμπεσόντων τούτοις δεινῶν Ρ. 9. τε τὴν Ρ, τε om. F. 10. Πανουκομίτην C; sic semper. 17. καὶ addid. 19 παραδίδωσι F. παραδίδωσιν Ρ. 21. ἀποχρῶντα F. τοσούτους scripsi: τοσούτων Ρ.)

eum et Christianorum adversarium. cum vero sultanus Babylonius antea trecentos eo tempore cepisset comites, quo innumerabiles Gallorum exercitus per occidentem in Asiam traiecti Antiochiam urbem Tyrumque et adiacentes cuctas civitates ac regions vastabant, duraque homines custodia retineret in carcere ad antiquae crudelitatis usum taeterrimo, imperator, ubi eos captos esse acerbissimaque mala perpeti audivit, misericordia graviter commotus totus in eo fuit, ut eos liberare studeret. quam ob rem arcessitum Nicetam Panucomitam cum pecuniis ad Babylonium misit literis datis, quibus captos illos comites expeteret maximis gratis promissis, si vinculis solutos pretio accepto in libertatem eos restituisset. viso igitur Panucomita auditisque iis quae ab imperatore perferebantur ac lectis etiam litteris Babylonius statim comites vinculis liberatos e carcere eduxit nec tamen plenam iis libertatem concessit, verum eos Panucomitae tradidit deducendos ad imperatorem repudiates que offerebantur pecuniis, sive

134

[*](P. 347)[*](B)[*](C)[*](1. λύιρων scripsi: λύτρον P. 2. ἀποδόμενος F, ἀποδιδόμνος P. 11. μεταλαμβάνοντος F. 14. ἐς F, εἰς P.) quod non sufficiebant redemptionis pretia, sive quod avaritiae suspicionem fugiebat, ne videretur pretio eos reddere puram potius imperatori veramque gratiam tributurus; sive denique quod plura se beneficia rccepturum sperabat: deus id sciat. quos ubi conspexit imperator, valde admiratus est barbari facilitatem. tum diligenter ipsos quas perpessi essent calamitates percontatus, postquam comperit tamdiu eos totque cyclorum solarium periodos in carcere retentos ne semel quidem solem vidisse neque e vinculis fuisse expeditos nec quidquam omuino per diuturnum tempus cibi potusque gustasse, nisi panem et aquam, commiseratus tantas aerumnas profudit lacrimas et omni statim benignitatis genere eos cumulavit datis insuper pecuniis vestimentisque; ad balneas quoque eos adduxit omnique opera id egit ut tantae illius miseriae memoriam extingueret. ipsi vero valde gaudebant imperatoris beneficiis quique antea eius inimci et hostes fuerant, periuri illi ac promissionum suarum immemores, nunc tantam eius in se clementiam suspiciebant. ille vero aliquot diebus interiectis arcessitos ad se ita allocutus est: "Liberum nunc vobis arbitrium permitto hac in urbe quamdiu libet no-

135
[*](D)[*](P. 348)[*](2. οὕτως F. 15. Tt FC, τοι PA.) biscum remanendi. si quis vero suorum captus desiderio hinc discedere cupiat, sine ullo impedimento nec invitis nobis in patriam revertatur, et sic sint omnia ei parata, ut pecuniis cetcroque viatico largiter instructus iter suscipiat. liberam denique seu manendi seu abeundi vobis potestatem esse volo et quidquid placebit liberorum instar vos ex lubitu vestro facere." raanebant interea comites apud imperatorem tanta, ut dictum est, eius liberalitate ornati, aegre ut ab eo discederent. verum ëmundus in Longibardiam transgressus maioremque, supra diximus, sibi quam antea habuerat cogere exercitum enitens, cum raultis in imperatorem contumeliis invectus est urbes cunctas regionesque obiens, tum clara voce paganum eum firmumque paganorum praesidium esse pronuntiavit. quo imperator cognito comites, quos supra commemoravi, non solum quod flagrabant iam desiderio in patriam redeundi, sed etiam ut, quae contra ipsum a ëmundo vulgarentur, refellerent, amplis datis muneribus domum remisit. ipse confestim sese Thessalonicam contulit, ut et tirones nuper delectos in armis exerceret et prohiberet Boemundum, quominus, ut fama erat, ex Lougibardia in nostros fines traiceret. illi interim
136
B

[*](B) τὸν M[*](C)[*](2. ἀποκαλοῦντες A, καλοῦντες P. 6. ἁπανταχοῦ C. 9. ἔμελεν F.) comites, cum discessissent, Boëmundi calumnias manifestis indiciis rcfutarunt eumque impostorem vocantes ne levissima quidem eius dicta comprobavere, at coutra coram eum mendacii coarguere studebant. cuius rei fidissimos semet ipsos testes omnibus in urbibus regionibusque exhibebant.

Ea igitur Boëmundi traiectione ubique nuntiata, cum imperator multas cognosceret quas ingentibus Gallorum exercitibus opponeret sibi deesse copias, nihil cunctatus nec pericula defugiens e Coeles Syriae castris milites, quibus tunc Cantacuzenus et Monastra pracerant (ille Laodiceam obtinebat, hic Tarsum) arcessivit; quo facto haud nudas obsessas ab iis regiones urbesque reliquit. Laodiceam enim Petzeam cum aliis dimisit copiis, Tarsum autem et in mones, quibus Monastra prafuerat, regiones et urbes Aspieten, nobih genere ex Armenia ortum et, ut ferebatur, fortitudinis gloria praestantem: quamquam quod instabat discrimen talem eum esse, quantumquidem ad artem spectabat militarem, minime probavit. etenim Tancredus Antiochiae princeps, quem in Syria fuisse supra vidimus, crobros sparsit rumores, quani celerrime se Ciliciae urbes oppugna- ω

137
[*](D) [*](P. 349)A[*](8. δέ C. 16. ἐπικρεμαννύτος FC, ἐπικρεμμανύντος P. 17. καθιστῶν C. τε ἦν F, τε om P. 18. Ἄρεως F, Ἄρεος P. 21. διαρρέων F, διαρέων P.) turum et imperatoris manibus eara esse adempturum, quod sua esset suisque armis a Turcis vindicata. nec tales solum ubique sparsit rumores, sed scriptis etiam litteris peiora minabatur, quae ad Aspieten quotidie deferebantur. verum ne minis quidem contentus etiam factis minas inlustravit alia brevi se executurum pollicitus. milites enim undique contraxit Armenios Gallosque, quos quotidie exercendo ad aciem congressusque proeliorum informavit. interdum ad praedam eos misit quasi fumum edens secuturi ignis praenuntium. tum machinas muris quatiendis aptas ac reliquum omnem oppugnationum apparatum diligentissime sibi comparavit. haec quidem ille: at vero Aspietes Armenius, tamquam nemo ei immineret terroremve iniceret aut tantum minaretur periculum, securus compotationibus nocturnis immoderaissimisque tempus terit quamquam fortissimus maximeque strenuus in bello miles. sed cum ad Ciliciam appulisset et remotus a domino sui iuris esset, diversissimis sesc luxuriae deliciis dedidit, ita ut plane effeminatus et magis magisque lascivia diffluens oppugna-
138
[*](Β)[*](V. 277) [*](C)[*](D)[*](7. πύλαισι C. 10. δυεῖν F, δύο P. 11. ἐς F, εἰς P. 12. τῷ στόματι F, τὰ στόματα P.) tionis tempore adversus Tancredum militem illum impigerrimum animo prorsus deficeret. nec minarum tonitru aures eius obstrepuit neque cum ille lovis tonantis instar venisset, Cilicia devastata adductus est ut ad fulmina attenderet. Tancredus enim subito Antiochia profectus cum decem millibus armatorum bipartito distributis unam copiarum partem terrestri itinere ad Mopsi urbes misit, alteram in triremes impositam maritimo cursu ad Saroncm amnem duxit, qui ex Tauri profluens montibus inter duas Mopsi urbes, alteram olim destructam, recens aedificatam alteram, in Syriacum mare eflfunditur; unde Tancredi classis illius fluminis ostia advecta usque ad ipsos, qui duas conectunt civitates, pontes pervenit. hinc iam utrimque urbs ab exercitu premitur, classe a fluvio urbem facile aggrediente, terrestribus vero copiis ab altera parte urgentibus. interea ille, quasi nihil eveniret insoliti nec tantum militum examen urbem circumstreperet, nescio quomodo sua certe ipsius virtute ipse plane indignus minimam eorum rationem habuit; quae res incredibile ei odium in imperatorio exercitu concitavit. quanta
139
[*](P. 350)[*]()[*](3. ῥωμαλεώτατος F, ῥωμαλαιώτατος P. 7. τοῦ μοῦ P, correxi. 10. συνεισενεγκεῖν FC, συνεισενεγκεῖναι P. ἔχοι F, ἔχει P.) igitur Ciliciae urbibus perpetienda faere ab eiusmodi viro expugnatis, qui et ipse omniuin fortissimus fuit et admirandam cum ceterarum rei bellicae artium tum imprimis oppugnandarura urbium peritiam sibi paraverat? ac si quis forte miretur, quomodo imperator istam Aspietae rei militaris imperitiam ignoraverit tantaunque ei commiserit provinciam, ad patrem defondendum sat argumenti eximia affert Aspietae nobilitas nominisque fama. principem enim locum inter Arsacidas obtinebat regio genere natus. quare ad eum stratopedarchae totius Orientis dignitate ornatum amplissimos omnium honores detulerat, praesertim cum perspectam illius viri fortitudinem haberet. nam imperatore, patre meo, adversus Robertum bellum gerente, quod supra enarravimus, in proelio Gallus quidam altis humeris omnes superans infesta hasta subditisque equo calcaribus turbinis instar in Aspieten incidit, qui, licet gravem Galli impetum stricto gladio excepit, saevissimo vulnere affectus est cuspide praeter pulmonem ad dorsi spinani penetrante. neque vero ob
140
[*](C) [*](V. 278)

[*](D)[*](P. 351)[*](1. F. 7. τὸ addidi. 9. τῶ ἀσπιέτη F, om. P. 11. τοῦ γένους F, τοῦ om. P. τετιμηκὼς ὡς ἀξιόμαχον στρατηγὸν? 12. τοῦτον προχειρισάμε- O νος C, τετιμηκώς P. .17. Τί (ὀ m. 2) F.) id perturbatns, sed firmiter equo insidens tali ictu barbarum ferit, ut et caput ei et galeam discindcret. quo facto uterque de equo cecidit, Gallus exanimis, Aspietes adhuc spirans. quem plane exsanguem qui circumstabant erigunt benigneque curatum ad imperatorem pertulerunt ostendentes hastam et vulnus Gallique necem referemtes. cuius virtutis et audaciac mirae recordatus imperator, reputato etiam generis illius splendore, ut peritissimum pugnandi ducem strato pedarchae, ut supra dixi, honore insignitum in Ciliciamque missum Tancredo opposuit.

Sed de his satis. imperator vero duces, qui per universum sparsi erant occidentem. litteris datis quam primum cum copiis iussit ad Sthlanitzam contendere. quid igitur? propugnatores quidem arcessivit, ipse interea cessavit et regum more beluinam vitam praeferentium otio balnearumque deliciis usus est ? immo ne in regia quidom morari sustinuit, sed relicto, ut supra narravi, Byzantio per

141
[*](B) [*](C)[*](2. τεσσαρεσκαιδεκάτης εἰκοστοῦ F, ιδ΄. κ΄. P: cf. Ducang. ad h. I. ὄντος FC, οὔτος P. 4. συνεξεληλυθέναι AC, συνεξηλυθέναι P. 6. ἐκείνης] ἐγκλείστης? 12. δημοσιεύσειν F, δημοσιεύειν PA. 13. ὑπεπίμπλατο FA, ὑπεμπίπλατο P. 15. πήχεως F, πήχεος PA.) medias occidentales terras Thessalonicam urbem petiit Septembri mense indictione deoima quarta vicesimo ab eo tempore auno, quo imperium capessiverat, Augustam secum ducens quamvis invitam. neque enim ea illius indoles fuit, ut in publicum libenter prodiret, sed ut plerumque domi manens suis fungeretur officiis, veluti ut sanctorum patrum evoiveret libros, meute intueretur semet ipsam, operam daret beneficentiae ac munificae in eos praesertim homiues liberalitati, quos et ex habitu et ex ipso vitae specimine deo servire intellegebat et procibus vacare cantibusque alternare. quotiens autem prodeundi in publicum ei praecipua ut reginae erat necessitas, pudore tenebatur magnoque statim rubore suffundebantur eius genae. Theano quoque feruut philosophiae studiosam, cum quis forte nudato eius brachio conspecto iocans dixisset "o pulcrum brachium", sic respoudisse "at non publicum”. itaque regina et mater mea, gravitatis simulacrum, sanctitatis domicilium, adeo non cubitum oculumve in publicum proferre solebat, ut ne vocem quidem insuetis vellet auribus immittere. tam mirabile igitur illa verecun-
142
[*](D)[*](V. 279)[*](P. 352)[*](1. φησὶ F, φασὶ P. 11. ψαύουσα AC. 17. πολλῶν? 22. φύρσιν scripsi: φύσιν P.) diae erat exemplar. verum qnoniam necessitati ne dii quidem, ut dicitur, resistere queunt, euntem saepissime in expeditiones imperatorem comitari cogitur. quamvis enim innatus eam pudor in regia retineret, caritas tamen fervensque in imperatorem amor ex aula illam licet invitam hasce ob causas eduxit. primum is, quo imperator affligebatur, pedum morbus, cum acerbissimis eum afficeret doloribus, cura indigebat vel diligentissima. neque quemquam tam desiderabat pedes suos contrectare quam dominam matremque meam, quae curiose ac perite fricando tractandoque pedum dolores aliquantum permulcebat. imperator vero ille (mihi sane nemo magniloquentiam obicit: domestica enim admiror; neve me mentiri de imperatore suspicetur: vera enim loquor) sua ipsius commoda urbium saluti postponebat: nihil enim eum a Christianorum amore seiunxit, non dolores neque vohiptates neque bellorum aerumnae neque aliud quidquam aut parvum aut magnum neque solis ardores aut frigora hiemis neque cuiusvis generis adversus barbaros proelia. sed constanter ea omnia pertulit, et quamquam morbis defatigabatur corpus, tamen succurrebat, quocumque vocaverat salus publica. altera deinde eaque
148
[*](B)[*](C) [*](D)[*](Ρ.353)[*](3. om. C. 5 ἡ ἑσπέρα F, ἡ om. P. ἐπεσκέπτετο F, ὑπεσκέπτετο Ρ. 14. τίς P, seclusi. 15. ὀξύτερον C. 18. ἀντίδοτος ἀγαθή F, ἀντίδοτον ἀγαθὸν P. 19. θεραπευτήριον C.) gravissima reginae fuit imperatoris comitandi causa tot insidiarum, quae parabantur ubique, periculum, id quod singularem requirebat curam tutelamque vere cautissimam. etenim et nox ei insidias tendebat et meridies, vesperque novum semper exitium moliebatur; matutinum denique tempus infaustissima struebat; quorum omniumtestis est deus. quid ergo ? nonne a tot nefariis hominibus circumventum principem sexcentis custodiri oculis oportebat, cum alii eum arcu peterent, alii gladium contra eum acuerent, alii tale quid moliri prohibiti verborum iniurias calumniasque iacerent? quemnam tum regi adesse oportuit praeter uxorem natura ad ipsi auxiliandum destinatam? quis ipsa melius consulebat imperatori eiusque insidiatores suspicabatur ? sagax quippe fuit ad ea quae utilia erant providenda, sagacior ad perscrutandos inimicorum animos. itaque erat unica omnino in omnibus rebus domini et parentis mei spes in matre collocata, quae noctu quidem velut vigil oculus, die custos illustrissima, inter cenae pericula antidotum optimum et contra ciborum iniurias salutare remedium fuit. hae igitur causae innatam matronae illius verecundiam summovebant eamque de virorum oculis haud sollicitam
144
[*](V. 280)[*](B)[*](C)[*](1. συνήθους om. C. 3. ἀγνωστότερον C. 8. διεξάγοι F, διεξάγει P. 13. ἐπινουστάζοντες F, ἐπινυστάζοντος sententiis perperam distinctis P. 20. τι F, τοι Ρ.) esse adduxerunt. quamquam ne tunc quidem consuetae modestiae umquam oblita est, verum tam oculorum obtutu quam silentio et cultus modestia plerisque fuit occultior. unum hoc, imperatricem castra sequi, indicavit lectica duabus mulabus vecta et imperatorio desuper tapete cooperta: ceterum divinum eius corpus latebat. id solum omnibus notum erat, insignem quandam curam omnia morbo imperatoris necessaria suppeditare, custodem regis numquam dormire, oculo vigili esse nec umquam connivente in officiis. sed etiam nos, quicumque imperatori bene volebamus, ei custodiendo laborabamus coniunctis cum domina et matre viribus pro se quisque tota mente totoque animo neque umquam defatigati. haec adversus obtrectatores linguasque maledicas a me scripta sunt. iunocentes enim probris obnoxii esse soleat; quod quidem humanae naturae vitium nec Ilomeri Musa ignorabat; praeclare facta cakimniantur resque inreprehensibiles in reprehensionem ducuut. illa igitur expeditionis tum temporis adversus Boemundum ab imperatore susceptae partim invita partim prompta sese comitem dcdit. nec utique conflictura imperatrix fuit cum barbaris
145
[*](D)[*](P. 354)[*](B) [*](2. σᾶρἐιας C. τῆς ἐμῆς μητρὸς? 5. ἐς addidi. 9. ἐπεικτικωτατον A. 12. ἔμελε F. 17. τι F, τοι P. 18. τῷ ἀκινδύνῳ FC, τῷ om. P. 20. αὐτῇ] τῇ in ras. F.) copiis. quid enira? Tomyridis id fuerit et Sparethrae Massagetidis, non Irenes meae, quae in alias prorsus res virtutem conferebat armisque erat instructa aliis quam hasta Palladis galeave Plutonis. sed parma ei et scutum gladiusque, quo fortiter resisteret rebus adversis et vitae vicissitudiuibus, quibus imperatrix reges norat expositos, strenua in agendo erat virtus, in cupiditates summa severitas, fides denique sincerissima, ut Solomoni videtur. his igitur mater mea ad eiusmodi bella armata fuit, cetera pro nomine suo moribus pacatissirnis. sed quamvis nondum iustante barbarorum impetu, omnia tamen ad eum imperator parare studebat. quare arces tutiores firmiorcsque reddidit providitque res omnes, quae adversus ëmundum necessariae videbantur. coniugem vero secum duxit et sua ipsius causa ac propter rationes supra expositas et quod nondum periculum imminebat neque belli tempus aderat. sumptis igitur omnibus, quos tum habuit, nummis aureis et ex alio metallo et aliis praeterea rebus pretiosis ex urbe profecta per totam deinde viam
146
[*](V. 281) [*](C) [*](D)

[*](P. 355)

[*](3. ἀποτεταγμένην F, ἑπιτεταγμένην P. 4. ταύτης F, του. τῆς P. ἀλλ᾿ F, ἀλλὰ P. 22. μεμαθηκότες μεμα F; μεμα ead. m. expunxit. ἑσπερίων λήξεων καθ in ras. F.) omnibus mendicis et pellibus tectis seu prorsus nudis largissimam manum porrigebat, adeo ut omnino nullus, qui petiisset ab ea, inanis abiret. postquam vero destinatum sibi tabernaculum occupavit, non hic otio sese dedit, sed eo aperto petitoribus aditum praebuit. his enim semper affabilis erat ac videndam audiendamque se libenter praebebat. neque pecuniam pauperibus largiri contenta meliora etiam iis suadebat; et quos forte viribus valentes vitam agere videbat otiosam, eos ad pera laboresque impulit, ut inde sibi peterent ad vitam necessaria neu languore oppressi ostiatimque mcndicantes vagarentur. nec ullum umquam tempus ab illa beneficentia imperatricem detinuit. itaque David quidem potum fletu miscuisse constat, imperatricem vero et escam quamlibet et potum cum misericordia habere cotidie commixta patebat. multa hercle sunt, quae de hac imperatrice mihi tradere liceret, nisi filiae testimonium mendacii suspicionibus obnoxium foret, quasi in matris gratiam confictum esset. equidem sane adversus eos, qui talia suspicantur, verbis meis actiones nes ipsas testes proferam.

Ad imperatorem autem, ubi Thessalonicam eum pervenisse cognitum est, occidentis partium milites, veluti centrum gravia cor-

147
[*](B)[*](C)[*](1. κέντρῳ Α. 6. ξενοπρεπῶν F, ξενοπρεπῶς P. 8. θεᾶσθαι F, θεάσασθαι P. νιχθημέροις P, correxi. ἡμέρας καὶ νύκτας ὅλως Α. 15. τὸν C, om. P. βυζωτοῦ Α. τὴν Α. om. P. πρώην FC, πρώτην P. 20. ἀποστόλου εὐαγγελιστοῦ F. 22. ξυμβεβήκει A, ξυμβέβηκεν F, ξυμβέβηκε P.) porum petunt, undique confluunt. Gallorum tunc adventus non praeiens, ut antea, locusta indicio fuit, sed in caelo apparens cometes magnus vel potius omninm, qui olim visi sunt, maximus, quem alii ad genus trabalium, alii vero iacularium pertinere contendebant. oportuit enim nova atque insolita quae eventura erant caelestibus quibusdam indiciis praenuntiari. nam oculis ille pleno lumine sese praebebat quadraginta dierum noctiumque spatio atque ab occiduis partibus ortus in orientem solem tendebat. quo viso obstupefacti omnes, cuius ille rei afierret nuntium, sciscitabantur. imperator vero, etsi talibus rebus minime addictus, sed naturalibus eas assignandas causis ratus, peritos tamen tunc huiusmodi rerum viros, quin etiam arcessitum ad se Basilium, Byzantii praefectura nuper donatum, quem imperatori maxime deditum esse constabat, ea de re consuluit. ille proxirao die se responsurum esse dixit et in locum, ubi deverterat, reversus (templum id fuit in honorem Ioannis evangelistae olim extructum) post solis occasum astrum intuebatur.
148
[*](D) [*](V. 282)[*](P. 356)B[*](4. ἀγγελικὸς Α. 18. θάλασσαν F, θάλατταν P.) ita laborans et computationibus defatigatus accidit ut somno caperetur et sanctum illum sacerdotali toga ornatum conspiceret. ipse, licet maxirae gauderet non somnium, sed veram videre visionem ratus, agnito tamen sancto obstupefactus animo demisso ab eo petiit, ut, quorumnam stella eveutuum nuntia esset, sibi indicaret. cui illeGallorum motus astro praenuntiari dixit, "quo extincto" iuquit “eo ipso in loco eorundem exitium significatur.” hactenus apparitioue. at imperator Thessalonicam profectus omuia, ut supra expositum est, contra Boemundi traiectionem parabat cum tirones nuper delectos ad arcum strenue intendendum, ad feriendum telis scopum et ad corpus scuto tuendum exercens tum missis litteris auxiha ex exteris gentibus evocans, ut quamprimum tempus posceret, illuc adyolarent. singularem vero curam de Illyrico adhibuit; nam Dyrrachium urbem firmavit eique Isaacii sebastocratoris alterum filium Alexium imposuit praefectum. eodem tempore ex insulis Cycladibus niaritimisque Asiae et ipsius Europae urbibus instrui classem lussit. ac licet multi, ne naves cogerentur, intercederent, quia nondum immineret Boemundi traiectio, ipse tamen ut his
149
[*](C)[*](D)[*](5. Στρούμπιτζον C. 7. υἱοῦ τοῦ F, τοῦ om. Ρ. 12. ἔτι τοῖς F, τοῖς orn. P. έν addidi. 19. μνήμην τοῦ F, τοῦ om. P. 21. μέσα F, μετὰ P. Κωνσταντίνου C.) cederet, nequaquam adductus est esse ducis dicens, nullum ad vigilantiam terapus intermittere neque ad ea solum, quae essent ante pedes, intendere, verum etiam futura cogitare nec denique intempestiva parsimonia inparatum deprehendi, si necessitas urgeret, cum adeo hostium irapetus nuntiaretur. his igitur optime dispositis Strumpitzam se confert indeque progreditur usque ad Slopimum. ubi audita clade, quam Ioannes sebastocratoris filius adversus Dalmatas paulo ante missus acceperat, sufficientes ei copias auxilio misit. quare fraudulentissimus Bolcanus statim ad imporatorem delegavit, qui pacem rogarent, petitosque obsides dedit. ille annum unura et menses duos ibi moratus, cum Boemundum commorari etiamtum in Longibardiae partibus resciret, instante hieme milites domum dimisit. quo facto dum Thessalonicam versus proficiscitur, natus est ad Balabistam porphyrogeniti imperatorisque Ioanuis filius primogenitus sororem secum geminam in partu ducens. deinde memoria ibi magni martyris Demetrii celebrata in caput regni sose recepit, ubi tum temporis hoc accidit. collocata erat in medio Constantini foro
150
[*](P. 357) [*](V. 283)[*](B)[*](9. ἐπεκράτει C. 12. πλατύτερον C. 20. ἀπεργάσοιτο F, ἀπειργάσοιτο P. 21. interrogationis signum posui.) aenea statua in orientem conversa, quae columnae porphyreticae late conspicuae imposita sceptrum tenuit dextra, laeva globum ex aere factum. ferebatur esse illud Apollinis simulacrum, Anthelium, opinor, a Constantinopolitanis vocatum, quod Constantinus magnus ille imperator, urbis pater ac dominus, in suum ipsius nomen transtulit et Constantini imperatoris statuam appellavit. at vicit nomen illud statuae antiquitus impositum, ita ut ab omnibus Anelius vel Anthelius vocaretur. quam statuam exorti subito saevissimi Africi venti, sole tum in Tauro posito, deturbatam humi prostraverunt. quod non faustum plerisque auguriura visum est; et quotquot minus imperatori favebant, adeo subsusurraverunt, imperatoris mortem isto eventu praenuntiari. at ille "equidem" inquit "unum vitae mortisque dominum agnosco; ut vero casus simulacrorum necem inferre credam, numquam ego adducar. quando enim Phidias quidam verbi causa vel alius quis artificum, quotiescumque statuam e saxo scalpro conficit, vel excitabit mortuos vel vivos creabit? quod si esset, quid iam conditori omnium esset reliqui ? hic enim: ego,
151
[*](C)

[*](D)[*](P. 358)[*](2. τοῦ θεοῦ FC, τοῦ om. Ρ. 7. αὐχοῦντες F, εὐτυχόντες P. 9. περιεστοίχισεν F, περιεστοίχησεν P. 10. οὐδὲν ἢν F, ἦν οὐδὲν P: οὐδέποτε ἦν? 13. περιεφλέγμαινε E, περιεφλέγμηνε P.) inquit, occidam et ego vivere faciam, at non huius illiasve simulacri lapsus aut constitutio." nempe omnia ad summam providentiam dei referebat.

lam vero nova tendebatur in imperatorem pemicies eaque non a plebe parata, sed consiliis virorum et fortitudine et nobilitate generis insignium ipsara adeo principis caedem anhelantium. ac miror in conscribenda rerum memoria ad hoc tempus progressa, unde tanta malorum copia principem invaserit. undique enim contra eum ingentes extiterunt motus : domi seditionis, foris tumultus plena erant omnia. cumque imperator nondum iis quae intus parabantur se opposuisset, iam foris ardebant omnia, barbaros una cum intestinis tyrannis ipsa Fortuna veluti quosdam Gigantes terrae filios excitante, quamvis semper imperator et clementia humanitateque et ratione administrandae rei publicae moderatissima uteretur nec esset, quem beneficiis non obstriuxisset. illos enim ad amplissimos evexit honores magnisque semper locupletavit donis: nec usquara barbaris causam belli praebuit nec bellandi necessitatem imposuit; provocantes quidem et tumul-

152
[*](B)[*](V. 284)[*](C)[*](1. αὐτοὺς F, αὐτὸς Ρ. 4. lacuuam signavi: πολεμεῖν vel simile verbum intercidit. 7. lacunam signavi. 9. ἐπανέλθοι F, ἐπανέχθοι P. 11. ἔγωγε F. 14. πρώτως F, πρῶτος P. 15. ἐπιξενουμένου. ἀλλ᾿] inter haec verba unius fere versus rasura in F est: lacunam signavi. 17. τἄνδον FC, τὰ ἔνδον P.) tuantes summovebat. malorum est enim ducum, rebus omnibus pacatis ultro gentes finitimas ad bellum incitare. pax cuiusque belli finis est; sed belli causas temere quaerere salute communi posthabita est imprudeutium ducum et hominum seditiosorum omniumque, qui civitatis perniciem moliuntur. sed Alexius imperator contra prorsus faciebat. namque pacis erat vel maxime studiosus, quam, simul ac conciliavit, omni ope servabat, turbatam vero ut redintegraret, semper invigilabat. atque natura erat pacis amantissimus, at cum terapora postulabant, idem bellicosissimus. quare equidem de viro illo affirmare haud dubitaverirm, maiestatem regiam, quae per longum tempus a regia Romana afuerit, in ipso solo quodammodo comparuisse et quasi hospitem Romanum imperium tum primum visitasse *** sed ut redeam, unde exorsa sum: merito miror tantam bellicorum tumultuum abundantiam, cum et domi et foris cuncta fluctuaverint. Alexius autem imperator omnes hostium machinationes occultas et clandestinas praevidit eaeque ne nocerent varia arte cavit, ita ut intestinis tyrannis exterisque bar-
153
[*](D)[*](P. 359)[*](3. lacunam signavi. 4. συνέρρευσε F, συνέρευσε P. 7. ὑπό τῶν οἰκείων in F m. 2 in ras. 13. τοῦτο scripsi: τούτου P. 17. ἕτερος ** ὁ ἄλλος * P: spatia lacunarum ex F dedi.) baris resistens insidiantium insidias animi sollertia semper pracneniret eorumque impetus propulsaret. equidem ex rebus ipsis conicio ipsam tum praesentem adfuisse Fortunam imperio, siquidem adversis rebus undecumque concurrentibus reipublicae corpus turbabatur atque omnes omnino hostes in Romanum imperium saeviebaut, pariter ac si quis et ab externis hostibus impugnaretur et a suis gravissimis dolorum tormentis discruciaretur, hunc vero providentia divina excitaret ut calamitates undecumque coortas repellerct; id quod tunc quidem dihicide cognosci oportebat. cum enim Boëmundus, barbarus ille saepe commemoratus, adversus Romanorum imperium ingentem colligeret exercitum, tyrannica haec multitudo ab altera parte, ut supra praefata sum, excitata est. conlurationis auctores fuerunt fratres quattuor, Anemades coguominati, juorum unus Michael, alter Leo, tertius *, postremus denique * focabatur. qui quidem fratres cum corporis tum consiliorum nesessitate coniuncti id unum omnes convenerunt, ut occiso imperatore regnum occupareut. quibus et alii nobiles sese socios adiunxerunt, velut Antiochi geueris nobilitate florentes et qui Exazeni
154
[*](C)[*](V. 285)[*](D)[*](1. ὑαλέας F, Υελέας P. 7. ὁ καὶ FC, ὁ om. P. 8. δὲ δὴ P δὴ om. C. 10. συνεξηπατημένων F, ξυνε. P. βραχυτάτῳ scripsi: βραχὺς libri. 11. τὴν ἡλικίαν F, τῇ ἡλικίᾳ P. δὲ ad. didi. 16. πλάνοι C, πλάνη P. 21. ποιοῦντες FC, ποιοῦντος P.) vocabantur Ducas et Hyaleas, viri omnium qui umquam fuerunt in proe liis fortissimi; praetorea Nicetas Castamonites ac Curticius quidam et Ba silacius Georgius. hi principes facile in catalogo militari erant, e senatorum autem numero eorum socius fuit Solomon Ioannes, quem ob divi tiarum copias et generis splendorem Michael quatuor Anemadum prin ceps simulavit se sacro oleo imperatorem esse inauguraturum. is enim Solomou senatorii ordinis princeps cum aliis tum iis qui eadem cum ipso fraude decepti erant et statura erat brevior et levioris ingenii videbatur sibi Aristotelis Platonisque disciplinam una cum pulvisculo exhausisse, re vera aberravit a recta philosophiae scientia torpuitqui insigni levitate. ceterum ad imperium passis velis pervehebatur Ane madibus quasi adspirautibus. hi scilicet erant omnino praestigiatores multum enim aberat, quominus Michael eiusque fratres deferre ill regnum in animo haberent, sed levitate istius hominis hominis ad suain ipsius ambitionem callide abutebantur: semper inde velu ex aureo flumine hauricntes iUum regni spe elatum totum in suan
155
[*](P. 360)[*](B)[*](2. ψαίρειν F, χαίρειν P. 11. τῆς Κωνσταντίνου τῷ τότε F, τῷ τότε τῆς Κωνσταντίνου P. 14. ὑαλέα F, Υελέα P. 17. δέ ποτε F, ποτε om. P. 20, Σαλομῶν P, correxi.) potestatem redegerunt eo consilio ut, si felici uterentur successu atque Fortuna ipsis arrideret, extrusum tamquam in mari eum relinquerent, ipsi vero rerum potirentur gloriolam illi quandam exiguamque felicitatem concedentes. in sermonibus eo praesente de coniuratione habitis imperatoris caedes uon commemorabatur neque ulla de ferro aut de pugna bellisve mentio fiebat, ne homini. quem ad omne bellum ignavissimum sciebant, terrorem inicerent. hunc igitur Solomonem tamquam ceterorum principem amplectebantur. praeterea eiusdem consilii participes facti suut Sclerus et Xerus, qui Constantinopolis praefectura tum functus fuerat. Solomon vero, homo, ut dixi, levioris ingenii oniniumque ignarus, quae ab Exazeno et Hyalea ipsisque Anemadibus parabantur, quasi iam imperium Romanorum teneret, adiit quosdam eosque munera dignitatesque poUicitus conciliare studuit. convenit eum forte aliquando dramatis coryphaeus Michael Anemas, qui, cum eum nescio quocum confabulantem vidisset, quid inter se conferrent, sciscitatus est. tum consueta simplicitate Solomon “hic” inquit “qui dignitatem a nobis
156
[*](C)

[*](P. 361)[*](V. 286)[*](5. φημὶ καὶ ἀντιόχους F, καὶ ἀντιόχους om. P. 6. συνωμότας F, συνομότας P, 9. προάξωσιν F, πράξωσιν P. 10. παρερρύετο] ερ in ras. F. 14. ἤθελεν ὅτε C. 16. ἐξευρημένον C, ἐξευρημένων P. 21. ὀνόματι F, ὀνόματος P.) promissione consilii nostri totius exequendi socium se fore pactus est”. cuius stultitiam ille detestatus timore quodam affectus quia ne minima quidem in re tacere eum posse cognovit; quare ab hoc inde tempore non ut antea domum eius frequentabat.

Milites vero, Anemades dico Antiochosque eorumque conscios, imperatoris vitae insidiabantur, ut tempus nancti opportunum statim destinatam imperatoris caedem perpetrarent. cum autem dinina providentia securitas ipsis denegaretur tempusque opportunum praeterlaberetur, veriti, ne deprehenderentur, occasionem, quam captarent, invenisse sibi videbantur. imperator enim somno solutus maue, ut aestum multarum curarum leniret, cum interdum collusores quosdam consanguineos ad zatricium adhiberet, qui quidcm lusus ab Assyriorum hixuria inventus ad nos inde delatus est, illi nefarii tyrannica manu armata per regium dormitoriura caedem molientes ad imperatorem procedere constituerunt. est autem id cubiculum, ubi tunc imperatores dorniitabant, in sinistro latere aedis nomine deiparae intra regiam extructae, quam plerique magno

157
[*](B)[*](C)[*](1. Δημητρίου om. C. τούτῳ ? 21. ἀπαγγείλῃς F, ἀπαγγέλῃς P.) martyri Demetrio dieatam putant. dextra vero sub divo pavimentum erat marmore stratum, quo educentem templi portam omnibus intrare licuit. per eam igitur in aedem penetrare conabantur, ut vi perruptis regii cubiculi ianuis ingressi imperatorem ferro occiderent. quae cruenti isti moliebantur sicarii contra eum, qui nullam iniuriam fecerat. at discussit deus eorum consilia. re enim per indicem quendam ad imperatorem delata omnes ille extemplo ad se adduci iussit; ac primos quidem omnium imperator Ioannem Solomonem et Georgium Basilacium ad se in regiam duci iussit in locum proximum cubiculo, in quo ipse cognatorum grege stipatus fuit, eo quidem consilio, ut ex iis, quos iam dudum sciebat natura esse simpliciores, interrogando omnia facile cognosceret. at illi saepius interrogati cum in negando perseverarent, prodiit sebastocrator Isaacius innuensque Solomoni "bene nosti," inquit "Solomon, imperatoris, fratris mei, clementiam; qnare si fateri omnia volueris consilia, extemplo te misericordia dignabitur ; sin minus, crudelissimis tormentis excraciaberis." ille vero sebastocra-
158
[*](D)[*](P. 362)[*](B)[*](V. 287)[*](5. τῶν ἀνακτόρων seclusi. 14. Σολομῶντος C, Σαλομῶντος P. 21. περιβαλόντες FC, περιβάλλοντες sic P.) torem intuitus barbarosque eum circumstantes, qui gladios in humeris ex una parte acutos gestabant, ad tremorem usque perterritus cuncta statim confessus est prodiditque omnium consciorum nomina, pertinaciter tamen perseverans, nihil se de caede novisse. tum isti suis custodibus traditi in separatos carceres ducti sunt. deinde ceteri quoque eadem de re interrogati omnia confirmarunt et ne caedem quidem reticuerunt ipsum; cumque milites eam parasse pateret inprimisque Michaelem Anemam, totius consilii principem, imperatoris sanguinem anhelantem, decretum est, ut publicatis bonis omnes deportarentur. Solomonis aedes perquam elegantes Augustae donatae sunt, quae tivraen pro animi indole miserata Solomonis uxoris ne minima quidem re excepta illas ei gratificata est. ipse autem Solomon Sozopolim est in custodiam deductus. Anemam autem eiusque socios ut coniurationis auctores ad cutera tonso capite et barba penitus rasa per raediura forum imperator traduci, deinde oculis privari iussit. quos tum scaenici apprehensos saccis induerunt eorumque capita intestinis boum oviumque quasi taeniis ornarunt; deinde bobus impositos cruribus non divisis sed ad unum latus couversis
159
[*](C)[*](D) [*](Ρ. 363)[*](5. lacanas signavi. 7. ἅπασα F, πᾶσα P. 11. ἐνατενίζοντα] τα ex τὸ m. 2 F. 12. αἰτουμένου scripsi: αἰτούμενον μενον P. 13. ἐκ γλουτῶν FC, ἐκ om. P. καὶ om. C. 14. δάκρυ C. εἰσεκίνητο C, ἐκεκίνητο Montfaucon. 20. βαρύτερον C.) per regiam aulam ducunt lictoribus ante eos saltantibus ridiculamque cantiunculam ad pompam accommodatam vulgarique sermone expressam clara voce canentibus. quod quidem carmen hac ferme sententia fuit: ***. voluit enim ista cantilena omnem populum incitare, ut * et videret cornigeros istos viros tyrannide functos, qui ferrum in imperatorem acuerant. ad quod spectaculum ingens cuiusvis aetatis factus est concursus, adeo ut et nos, imperatoris filiae, clam illud visurae prodiremus. ut vero Michael apparuit conversis in regiam oculis manus toUens ad caelum supplices gestibusque rogans, ut manus sibi ab humeris, pedes a coxis avellerent et caput ipsum praeciderent, omnium animi ad lacrimas gemitusque commovebantur maximeque nos. imperatoris fiUae, commiserabamur. ego vero cupiens illum tanta liberare calamitate imperatricem matremque semel iterumque ad pompae istius spectacuhim provocavi. timebamus enim illis viris, ut verum dicam, imperatoris causa, ne talibus privaretur mihtibus eoque magis Michaeli, quo gravius eius supphcium erat. quem tanta videns miseria fractum, ut periculo
160
[*](B)[*](C)[*](V. 288)[*](4. δὲ F, 8. νεύμασι FC, νεύματι P. 10. ἐπαφεῖσα F, ἐπαφιεῖσα P. 19. φθάσοι F, φθάσει P. 21. τούτων F. 22. τούτους πάλιν F, πάλιν τούτους P.) iam proxime imminente viri liberarentur, matrem meam, quemadmodum dixi, ut prodiret impuli, scaenicis tardius ingredientibus, ut misericordiae in sicariorum gratiam concitandae copiam darent. cum vero illa cunctaretur, quippe quae iuxta imperatorem sederet, ubi coram deipara communiter deum precabantur, accessi ; sed extra portas timida constiti et intrare uon ausa nutibus imperatricem evocare quaerebam. quae tandem commota ad videndam pompam prodiit et conspecto Michaele inlacrimans ad imperatorem recurrit, ut oculos Michaeli condonaret, eum semel atque iterum et amplius rogitans. ac mittitur confestim nuntius carnifices inhibiturus; qui quidem adhibita festinatione praeocupavit eos intra illas, quas vocant, manus : quas qui semel transiit, nulla iam ratione supplicio eximi potest. istas enim manus aeneas imperatores loco late conspicuo in alta fornice lapidea eo consilio defigeudus curaverunt, ut, qui capitis damnatus in ista via nancisceretur imperatoriae clementiae indicia, supplicio liberaretur, manibus siguificantibus, imperatorem eos rursus amplexari nec e clementiae manibus eos dimi-
161
[*](D)[*](P. 364)

[*](2. συμβουλή C. 3. τὰ addidi. 10. τούτων C. 12. ἄγγελος FC, ἄλλος Ρ. 14. γραμμάτιον F, γραμμάτων P. 18. ἠλευθεροῦτο C, ἐλευθεροῦτο P.) sisse. quas tameu si qui transgressi sunt, hoc argumento est, imperatoria potestate eos esse ad supplicium proiectos. penes Fortunam igitur supplicio damnatorum hominum sors est: quam Fortunam equidem divinum oraculum esse interpretor eamque in auxilium vocare sane opus est. etenim aut intra manus veniam nancti infelices periculis liberantur aut manus transgressi omni spe salutis destituuntur. ego vero omnia in divina colloco providentia, quae tum quoque istum virum ab oculorum effossione liberavit. deus enim tunc nos, ut consentaneum est, ad commiserandum illum comovit. salutis igitur nuntius ad fornicem properans, in quo manus aeneae defixae erant, gratiae literas iis, quiMichaelem ducebant, dedit. quo facto cum illo reversus et ad turrim se conferens prope regiam aedificatam ibi eum inclusit, id quod facere iussus erat.

Necdum carcere is liberatus erat, cum Gregorium Anemae custodia excepit. turris autem erat una ex iis quae in moenium parte regiae in Blachernis sitae contermina dispositae erant, vocaturque Anemae; quam appellationem quasi quadam sorte eo duxit, quod

162
[*](B)[*](C) [*](D)[*](2. χρονοτριβήσοντα scripsi: χρονοτριβήσαντα P. 9. Τήβενναν F, Τήβεναν P. 10. Τραπεζούντων P correxi. Βαχαχηνου C. 14. καθυποβαλόντες C, καθυπροβαλόντες P. 15. Τήβενναν F, Τήβεναν P. 16. δὲ F.) Anemam in vincula coniectum primum accepit diuque tenuit. iam indictione duodecima, quem supra commemoravi, Gregorius Trapezuntis dux, cum Trapezuntem abiret, defectionem, quam dudum iam parturiverat, palam professus est. revertenti enim ille Cpolin Dabateno ducali potestate in Taronitam translata obviam factus comprehendit eum captivumque Tebennae iu vinculis tenuit ; nec Dabatenum solum, ·sed multos etiam illustres Trapezuntios, in his Baccheni consobrinum. qui cum e vinculis et carcere non expedirentur, conspiratione inter se facta custodes ab apostata datos male raulcant; quibus extra muros eiectis longeque amandatis Tebsnnam in suam redactam potestatem obtinent. imperator vero datis ad Gregorium saepo litteris modo ad se eum vocabat, modo ei suadebat, ut ab incepto pessimo detestatem si veniam impetrare et in pristinum statum restitui vellet ; interdum si morem non geroret, minabatur. ille autem tantum afuit, ut obtemperaret optimis imperatoris consiliis, ut librum mul-
163
[*](V. 289)[*](Ρ. 365)[*](7. ἀδελφόν C. 9. λόγω scripsi: λόγον libri. συμβουλευσόμενον scripsi: συμβουλευόμενον libri. 13. συνεπαγόμενος C.) torum versuum ad eum mitteret, quo non proceres solum senatus atque exercitus, sed cognatos quoque generosque imperatoris vehementer insectatus esset. ex quo scripto imperator cotidie illum in peiora aberrare cognoscens atque ad summam provehi amentiam, cum saluti eius plane desperaret, instante indictione quarta decima Ioannem suum ipsius consobrinum primogenita natum sorore patruelemque apostatae adversus illum misit, ut primo salutaribus datis consiliis ei persuaderet, cum hominem cum illo consanguinitatis et necessitudinis vinculo iunctum posse ab eo moveri putaret: tum, si minus obtemperaret, strenue multis terra marique adductis copiis bellum ei iuferret. cuius adventu nuntiato egressus Gregorius Taronita Coloneam versus (arx ea est firmissima atque inexpugnabilis) abiit, ut Tanisraanem in auxilium vocaret. quae cum Ioannes discedens comperisset, Gallos e suo exercitu segregatos cum lectissimis Romanorum adversus eum misit, qui brevi eum occupantes atrox proelium committunt, in quo duo milites fortissimi ipsum assecuti lanceis de equo deiectum capiunt. quem Ioannes sic
164
[*](C)

[*](2. μήτε] μὴ ὅτι γε ? 5. παρεγύμνωσε F, παρεγύμνωσεν P. 9. ἐκέλευσε F, ἐκέλευσεν P. 14. τρόπον F, τρόπους C, τρόπου P. 21. ἀπήλαυε F, ἀπήλαυσεν P.)

comprehensum ad imperatorem ducit iure iurando affirmans, se illum omnino non adiisse, nedum quicum coUoqueretur in itinere umquam dignum iudicasset. atqui permultum pro eo imperatorem deprecabatur oculis se illum velle privare simulantem. tandem simulationem aegre imperator detexit illius precibus annuens; valde tamen eum admonuit, ne id palam fieret. tribus autem diobus post per medium traduci eum forum capillis barbaque usque ad cutem abrasis ac deinde in Auomac turrim supra inemoratam duci iussit. ibi quoque prorsus is insipiens amentiae dicta coram custodibus cotidie hariolabatur, quamquam imperator quasi longis manibus magnam curam ei adbibuit, ut se converteret poenitentiaeque documenta daret. ipse vero minime animum mutabat; cumque saepius Caesarem meum ad se vocasset (fuerat enira dudum nobiscum amicitia coniunctus), permisit huic imperator, ut et aegritudinem in qua erat maxima levaret et meliora suaderet. sed ad inclinandum in melius tardum sese praestitit; quare diutius in custodia retinebatur. tandem venia impetrata, quae erat imperatoris m-ei in tali re clementia, tanta donorum houorumque copia fruebatur, quanta numquam autea.

165

[*](P. 366)[*](V. 290)[*](B)

[*](4. δούκαν F. προὐβάλετο F, προυβάλλετο P. 10. θάλασσαν F, θάλατταν P. 15. lacunam signavi. 19. ἐκεῖθεν F, ἐκεῖσε P. 21. Ἱδροῦντα P, correxi.)

Rebus ita adversus insidiatores etGregorium apostatam administratis imperator ne Boëmundi quidem oblitus est, sed ad se Contostephanum Isaacium magnum classis Romanae ducem nominavit statimque proficisci Dyrrachium iussit minis insuper additis. ocnlos ipsi efiFossum iri. nisi Boemundum in Illyricum traiecturum ipse antevertisset. stimulabat etiam assiduis litteris Dyrrachii ducem Alexium fratris sui filium, ut et ipse acriter invigilaret et exploratores in mari coUocatos, ut idem facerent, hortaretur, ne imprudentibus ipsis Boëmundus traiceret, sed extemplo litteris datis id sibi quibus ab imperatore sic constitutis Contostephanus tamen, cui id solum demaadatum fuit, ut fretum inter ’diam * diligentissime tueretur nec naves a Boemundo Dyrrachium praemissas apparatum quemlibet illuc portantes trausire nec denique quidquam ei ex Longibardia subvehi sineret, primum ignorabat locum, quem ibi opportunissimum hostes in Illyricum traiecturi haberent; neque hoc solum, sed contemptis etiam ipsis mandatis Hydruntem traiecit, urbem in ora Longibardiae maritima sitam. cui tum urbi mulier quaedam

166
[*](C)[*](D)[*](1. διακειμένη τῶ ἐκεῖθεν ἱσταμένω καὶ πρὸς τὸ ἱλλυρικὸν ἀποβλέποντι δεξιόθεν διακειμένη F: verba τῷ . . . διακειμένη scholiastam redolent. 3. οὐχ Ρ, correxi. 5. ἀνεκέκτητο C. 22. τραγικούς C, τραγικὸς P.) praeerat, Taucredi, ut ferebatur, mater, nec scio, utrum soror saepe iam memorati Boëmundi necne. neque enim satis exploratum paternane Tancredi an materna fuerit cum Boemundo consanguinitas. quo ubi ventum est, navibus constitutis Brundisii muris se admovit, iamque in manibus eius urbs fuit, nisi mulier ei praefecta prudenti usa constantique animo, ubi naves conspexit ibi ad ancoras deligari, citissime unum ex filiis suis arcessivisset, sed cum classiarii omnes iam captam esse civitatem rati alacri animo omnia fausta imperatori acclamarent, quod de salute desperaret, ipsa quoque suos milites idem facere iussit. simul missis ad Contostephanum legatis deditionem urbis in potestatem imperatoris spopoudit promisitque pacis foedera cum eo sese inituram esse ad eumque profecturam, ut quae ex re essent coram tractaret, ipse vero omnia ad iraperatorem deferret. ac machinando haec Contostephani animum suspensum tenuit eo quidem cοnsilio, ut, si filius iuterim advenisset, scaena, ut tragicos facere
167
[*](P. 367)[*](B)[*](1. F, εὐφήμης P. 2. κατειληφυίας C, κατειλειφυίας Ρ. 5. συνυπήγετο F, αυναπήγετο P. 13. ὁ βάρβαρος Βαϊμοῦντος F; m. ead. βάρβαρος expunxit. 17. γένους] σθένους C.) dicunt, repente deiecta ad pugnam se converteret. consonantibus igitur obsessorum obsidentiumque acclamationibus, quibus omnia circum complerentur, cum illis verbis falsisque nuntiis virago illa, ut diximus, Contostephani animum suspenderet, advenit interim expectatus ab ea filius una cum aliis comitibus, qui in Contostephanum simui invecti ingentem ei cladem inferunt. itaque turba classiariorum terrestrium pugnarum imperita in mare se proiecit. quidam vero Scytharum. qui haud pauci erant in Romano exercitu, cum in ipso pugnae discrimine praedandi causa, ut mos est horum barbarorum, excurrissent, accidit, ut caperentur eorum sex, quos ad se missos ëmundus intuitus sicut amplissimum accepit coroUarium. statim enim cum his Roniam abiit sedemque adiens apostolicam ac papam colloquiis aggressus ad sumraam acuit in Romanos iram veteremque barbarorum istorum adversus genils nostrum furorem concitavit. sed ut papae et Italorum Boemundvis rabiem magis commoveret, captos Scythas in medio coUocavit, quasi iam ipsis ex rebus ostendens, imperatorem Alexium, Christiani nominis hostem, impiis
168
[*](C)[*](V. 291)[*](D) [*](P. 368)[*](4. βαρβαρικώτερον F, βαρβαρικὸν P. 17. αὖθις τὸν λόγον F. 20. ὑπεδέχετο C. 21. εἶχον FC, εἶχων P. 22. μᾶλλον seclusi.) harbaris atque immanihus eagittariis uti equestribus, qui in Christianos arma moyerent arcumque intenderent. sic in omnibus sermonibus Scythas illos papae exhibuit scythice armatos et, ut consuenerunt, barbaricum valde tuentes eosque Latinorum more paganos vocitabat nomen habitumque irridens. nefarie vero illeparabat certe bellum adversus Christianos, ut pontifici quoque persuaderet summo iure se ira adversus Romanorum inimicitias incendi, eo consiHo, ut ita multi rudiores scilicet stultique sponte concurrerent. quis euim tum prope longeve distantium barbarorum ultro ad bellum nobis inferendum non advolasset pontifice ipso incitante et iusta, ut videbatur, causa equos virosque et manus armante ? itaque papa eius fraudibus deceptus cum eoque consentiens in Illyricum expeditionem commendavit. sed ut redoam ad propositum, fortius quidem terrestres milites in pugna restiterunt, ceteros autem fugientes maris fluctus receperunt. iam clarissimam utique in manibus Galli victoriam habebant, nisi fortissimi nostrorum militum, praesertim qui nobiliores inter illos erant, quorum
169
[*](B)h[*](C)[*](1. ὑαλέας F, Υελέας P. 13. Χιμαίρας C. διέσπειρεν F, διέπειρεν P. 14. Χιμαίρας C. 15. ἀπεχούσης F, ἀπέχουσαν P. 17. τὸν F, αὐτὸν P. 21. ἐκ addidi.) praeclaripsimi erant Nicephorus Exazenus Hyaleas cognominatus eiusque patruelis Constantinns Exazenus cognomine Ducas ac maxime strenuus ille Alexander Euphorbenus aliique eiusdem loci dignitatisque, acerrimae memores virtutis conversi strictis gladiis tota vi totoque animo Gallis repugnassent et universo proelio renovato clarissimam de iis victoriam reportassent. qua re, cum Gallos, ne impetum facerent, remorarentur, usus Contostephanus universa illinc soluta classe Aulonem occupavit. sed quoniam, cum primum Dyrrachium venit navesque, quas habebat longas. ab ipso Dyrrachio ad Aulonem usque et locum qui dicitur Chimaram sparsit (distat autem Aulon a Dyrrachio stadia centum, Chimara ab Aulone sexaginta), fama instantis Boëmundi traiectionis percrebruit, hanc susceptum iri Aulonem coniectabatur, quod Αulon propius quam Dyrrachium aberat, ob eamque rem Aulonem maiori praesidio debere firmari. cum reliquis igitur ducibus profectus fretum ab Aulone diligenter observabat spe-
170
[*](D)[*](V. 292)[*](P. 369)

[*](B)[*](1. θάλασσαν F, θάλατταν P. Δ. τοῦτο FC, τοῦτον P. Κωντοστέφανοι P, correxi. 5. ἀποδειλειῶντες P, correxi. μετὰ F, om. P. 6. κατέπληττε F, καλέπληττε P. 9. θάλασσαν F, θάλατταν P. 13. δρουγγάριον F, Δρουγγάρην P. 14. κατ᾿ αὐτὴν τὴν γλῶσσαν F, κατὰ τὴν γλῶσσαν αὐτὴν C, κατ᾿ αὐτὴν γλκῶσσαν Ρ. 18. ἀπῄεισαν P, correxi. 21. ἠρεσίαν F.) culatoribus etiam in vertice collis, qui vocatur lasonis, dispositis, unde et mare oculis perlustrarent et ad naves attenderent. quibus Gallus quidam, qui modo traiecerat, pro certo affirmat, proxime instare Boëmundi traiectionem. quod ubi audiunt Contostephani, navalis proelii cum Boëmundo committendi metu perterriti et iam sola fama perculsi aegrotare se simulant ideoque indigere balneis. iam Lantulphus, omnium nauticorum dux, vir magna ex diuturno usu maritimorum proeliorutn navalisque belli peritia praestans, ut vigilarent quam maxime Boëmundique adventum praestolarentur, cos exhortabatur. Contostephani autem Chimaram balneorum causa profecturi secundum qui dicitur classis drungarium cum Excussata monere apud ipsam Glossam non longe ab Aulone sitam ad speculandum reliquerunt. Lantulphus vero cum idoneo navium nuraero Aulone remansit.

Rebus ita dispositis abierunt illi vel balneis usuri vel se id facturos simulantes. instruxit autem Boëmundus duodecim piraticas naves, quarum quaeque duplicem habebat remorum ordinem, remi-

171
[*](C) [*](D)[*](4. FC, συνέκλεισε P. 6. τὰ FC, τὸ P, 7. γε scripsi: τε P. 8. ἐπεφρίασεν P, correxi. 10. δ’ F, δὲ P.) gum vero tantam copiam, ut magnum sonum fragoremque frequenti remorum pulsu ederent. quam quidem classem cingebat rotundis compluribus navibus, quibus ipsa expeditio quasi vallaretur, plane ut si quis de specula natantem procul classem prospiceret, urbem eam esse in mari sitam putaret. qua in re quodammodo eum etiam fortuna adiuvit. fuit enim mare tunc tranquillum, uno noto in tantum flante ut mare inhorresceret et onerariarum vela implerentur; quo factum est, ut hae secundo vento cursum tenerent, remis vero acta navigia aequali semper ab illis distantia ferrentnr et ex medio mari Adriatico usque ad continentis utriusque littora ingens classis strepitus resonaret. sic spectaculum admiratione dignum barbara illa fuit classis Boëmundi; quae si Contostephanis terrorem iniecisset, eos non reprehenderem neque ignaviae viros insimularem. eiusmodi enira classis atque ita instructa etiam Argonauticam illam timore perculisset, ncdum Contostephanos et Lantulphos istos aliosque eiusmodi viros. Lantulphus enim cum Boëmundum tam terribili modo extructum cum vastissimis onerariis, ut distinctius supra exposuimus, invehentem videret ac minime par esset, qui cum tanto exercitu proelium iniret, paulum
172
[*](P. 370)[*](V. 293)[*](B)[*](3. ἐπὶ FC, ἐπεὶ P. 10. ἐπὶ addidi. 14. ἤπερ P, correxi. 17. ὠδῖνας F, ὠδύνας P. 18. περιβαλόμενος F, περιβαλλόμενος P. 19. πορρωτέρω F, ποῤῥώτερον P. 20. αὐτῶ F, αὐτῶν C, αὐτὸν P. 21. δὲ καὶ F, καὶ om. P.) ab Aulone declinans liberum Boëmundo transitum reliquit. sic secunda usus fortuna totum navalem exercitum Bario Aulonem transiectum in adversam oram exposuit, quam quidem primum prorsus depopulatus est. innumerabiles vero eius copiae erant : erant ibi Franci Gallique plurimi omnesque, qui Thule insula oriundi sub Romanorum signis militant, sed tunc sub novis principibus ei se applicuerant ; accedebant his permulti etiani Germanici generis Celtiberique. totum hunc exercitum in tcrram Adriatico mari cinctam inmisit et cunctis deinceps devastatis Epidamno. quam Dyrrachium dicimus. sese admovit qua quidem urbe potiri indeque ad Cpolim usque omnia praedari in animo habebat. cumque prae omnibus Boëmundus urbium oppugnandarum peritia excelleret ot Demetrio illo Poliorceta maior esset, ad Eipidamnum totum se vertens omnibus oppugnandi operibus urbem aggrossus est. ac primo quidem in orbem totum explicans exercitum et propiora et remotiora a Dyrrachio loca oppugnavit Romanorum copiis modo ei oc-
173
[*](C)[*](D)[*](P. 371) [*](8. δὲ C, καὶ P. 10. Οὐέτωνας P, correxi. 12. ἡ F. 14. δεξιώτερος F. 17. ὠνόμαστο FP, ὠνόμασται C.) currentibus, modo nullo eum impediente. raultis igitur proeliis ac pugnis caedibusque factis ad ipsius Dyrrachii obsidionem, ut supra diximus, animum advertit. verum antequam Boemundi tyranni ad Dyrrachium pugnam refero, quomodo urbs sita sit, exponendum erit. iacet ea ipso in litore maris Adriatici, quod magnum latumque mare porrigitur ad oppositam usque Italorum terram. quod autem ad longitudinem attinet, ascendit cum flexu orientem septentrionemque versus ad Vetones barbaros, quibus e regione terra Apulornm opposita est. hi sunt fines omnis maris Adriatici. iam vero Dyrrachium sive Epidamnus prisca civitas Graeca paulo inferius Elisso ad huius laevam sita est. oppidum autem Elissus superius situm est et dextrorsum magis pertinet. utrum ab aliquo flumine Elisso, quod in Drymonem fluvium maximum influit, an simpliciter id nomen acceperit, pro certo diiudicare non possum. est autem Elissus arx sublimi loco extructa et plane inexpugnabilis, Dyrrachium ut dicunt in aequa planitie positum despectans. ea vero tam firma est ut terra marique magno possit Dyrrachio esse auxilio. qua quidem arce Alexius imperator strenue usus ad
174
[*](B) [*](V. 294)[*](C) [*](D)[*](2. F, ναυσιφόρου P. 7. Λυχνίτιδος F, Λιχνίτιδος P. 8. Βουλγάρων F, Βουλγάρου P. 12. γεφύρας] στρουγὰς Ducangius, γε φόσσας? ὑπορρέουσιν C.) opem urbi Epidamno ferendam tam ab amnis Drymonis parte navium patientis quam a continenti terra DyrracMum urbem firmavit. idem quaecumque ad militum civiumque victum quaeque ad belli pugnarumque usum erant necessaria terra marique apportavit. Drymon vero amnis, ut de hoc quoque aliquid addam, ex Lyclinitide effluit palude, quam lingua nunc in barbariem degenerans Achridem vocavit a Mocro rege primo Bulgarorum et ultimo Samuel, qui imperantibus Constantino et Basilio porphyrogenitis vixit, per fossas quasdara centum, quas gephyras (?) vocamus. defluunt enim separati amnes centum numero veluti ex variis quibusdam principiis ex illa palude perennes et cum eo se fluvio, qui ad Deuren est, ex quo etiam Drymon dicitur, coniungunt, quem suo augmento maxime largum et magnum reddunt. extremos hic praeterfluens Dalmatas in septentrionem versus escendit, deinde ad austrum se flectens ad Elissi radices in Adriaticum sese sinum infundit. haec de situ Dyrrachii et Elissi deque munitione loci utriusque. imperator autem, qui in regia urbe adhuc commorabatur, Boëmundi traiectione per
175
[*](P. 372)[*](B)

[*](2. ὤν om. F, sed add. ead. m. 14. ὢν F, om. P. 15. κατὰ] τὰ κατὰ C. 16. κατασκεψόμεθα F, σκεψόμεθα Ρ.)

Dyrrachii ducis comperta maturabat proficisci. vigilantissimus enim Dyrrachii dux ne somnum quidem oculis permisit: qui cum transiisse Boemundum iu eampos IUjTicos audisset ac de navi egressum ibi castra posuisse, Scytham statim. volucrem, ut dicitur, nuntium, ad imperatorem misit, qui traiectionem illius referret. hic imperatorem e venatu reducem oftendens cursu citato eum adgreditur capiteque in terram demisso clara voce Boemundum traiecisse exclamavit. defixit omnes, qui aderant, in loco suo quemque solum auditum Boëmundi nomen prae metu obtorpeecentes. at imperator animi plenus ac fiduciae corrigiam solvens calcei “Prandeamus ” inquit “de Boemundo postea videbimus.”