Onomasticon

Eusebius of Caesarea

Eusebius. Eusebius Werke, Volume 3, Part 1. Klostermann, Erich, translator. Leipzig: Hinrichs, 1904.

Petra eiuitas Arabiae in terra Edom, quae cognominata est Iecthael, et a Syris Recem dicitur.

Rooboth eiuitas Assyriorum, quam aedificauit Assur egrediens de terra Sennaar. et de hoc in libris Hebraicarum quaestionum plenius imus.

Rooboth urbs alia iuxta fluuium ubi erat rex Edom. et usque hodie est praesidium in regione Gebalena et uicus grandis qui hoc uocabulo nuneupatur.

Ramesse urbs quam aedificauerunt filii Israel in Aegypto. olim autem et uniuersa prouincia sie uocabatur, in qua habitauit Iacob una cum liberis suis.

Roob quam transierunt exploratores qui ab Iesu filio Naue missi sunt, et usque hodie uicus Rooba in quarto lapide Scythopoleos sic uocatur, qui et Leuitis separatus fuit.

Rafaca in deserto ubi filii Israel castra metati sunt.

Rafidim locus in deserto iuxta montem Choreb, in quo de petra fluxere aquae, cognominatusque est tentatio, ubi et Iesus aduersum Amalec dimicat prope Faran.

[*](11 ff. Hier, quaest. in Gen S. 16, 26 ff.: quod autem ait Niniuen et Rooboth ciuitatem, non putemus duas esse urbes; sed quia Rooboth plateae interpretantur. ita legendum est: et aedificauit Niniuen et plateas ciuitatis)[*](3 literam breuem C | legerimus AH | extensum] + O A 5 Ausitidi ABC(H) 7 De Genesi CH2 < Α 9 et Assyris Η 11 Robooth A(C)H 20 ab] cum Victorias Martianay Vallarsi)
v.3.pt.1.p.145
[*](ACH)

Rathma in deserto castra filiorum Israel.

Remmonfares, ubi filii Israel castra metati sunt.

Ressa castra filiorum Israel.

Ramoth in tribu Gad, ciuitas sacerdotalis et fugitiuorum in terra Galaaditide. nunc autem est uicus in quinto decirno miliario Filadelfiae contra orientem.

|| Recem. haec est Petra ciuitas Arahiae, in qua regnauit Rocom quem interfecerunt filii Israel, dicitur autem ipse rex quoque Madiam.

Remmon in tribu Symeonis siue Iudae. hodieque est uicus nomine Remmon iuxta Aeliam contra aquilonem in quinto decimo eius miliario.

Rogel nomen fontis in tribu Beniamin.

Rama in tribu Beniamin ciuitas Saulis in sexto miliario ab Aelia ad septentrionalem plagam contra Bethel. meminit huius et Ieremias.

Recem in tribu Beniamin.

Remmon. petra Remmon in tribu Symeonis siue Zabulon.

Rabboth in tribu Issachar. est usque hodie alia uilla Rebbo in finibus Eleutheropoleos ad solis ortum.

Rethom in tribu Issachar.

Roob in tribu Aser ciuitas separata Leuitis.

Rama in tribu Aser usque ad ciuitatem munitam Tyriorum.

Rama in tribu Nefthalim.

idcirco eadem nomina uiculorum tribubus uariis assignantur, quid cum id nos unum nomen sonore uideantur, apud Hebraeos diuersis scripta sunt litteris.

Reccath in tribu Nefthalim.

Ruma, quae et Arima, ubi sedit Abimelech, sicut in libro Iudicum scriptum est. quae nunc appellatur Remfthis. est autem in finibus Diospoleos. et α plerisque Arimathaea nunc dicitur.

[*](4 ff. vgl. Hier, comm. in Jon 4, 5 13 ff. vgl. Hier, comm. in Hos 5, 8 f.: Eama ... in tribu Beniamin ... in septimo lapide a Ierosolymis sita)[*](6 occidentem Vallarsi 7 Roacam Α Trocam Η 17 Raboth C Rabooth Η 28 Remfihis Α III. 10)
v.3.pt.1.p.147
[*](ACH)

Remmath ad quam Dauid praedae partem misit.

Rachel, et ad hanc Dauid spoliorum partem misit.

Remmoth Galaad uilla trans Iordanem iuxta fluuium Iaboc. diximus de hac et supra.

Rabbath ciuitas regni Aramon, nunc Filadelfia. cuius meminit [*](147) Ιeremias.

Roos quam pertransiuit Dauid, pro qua Aquila et Symmachus interpretantur arcem.

Rogellim unde fuit Berzelli Galaadites amicus Dauid.

Rafaim uallis Allofylorum ad septentrionalem plagam Ierusalem.

Remman ciuitas regum Syriae iuxta Damascum.

Reth. hanc percussit Asa rex.

Rathem, pro quo Aquila interpretatur ἄρκευθον, id est iuniperum, Symmachus umbraculum.

Remmon. huius meminit Esaias in uisione contra Moab.

Rasef ciuitas Syriae.

Rafeth urbs Assyriorum in regione Theman, de qua in Esaia scribitur.

Rebla in terra Emath, unde uictor Farao adductum Ioachaz transtulit Aegyptum.

Remma mons in Esaia. pro quo Aquila interpretatur mons Emmona, Symmachus in Armenia. est et uilla Remmus in Daroma. porro in Regnorum libris Remmam domus dicitur idoli Damasceni.

Reblatha regio Babyloniorum siue urbs, quam nunc Antiochiam uocant.

Ramale, pro quo Aquila interpretatur exaltabitur. scriptum in [*](6 Hier. comm. in Ez 21, 18 ff.: Rabbath filiorum Ammon, quae est ciuitas metropolis et hodie Piladelphia nominatur) [*](3 et < C 4 Iacob CH 9 arcam Α archem C l. ἂκραν? 12 Remmam AC 22 Emona ΑΒ 27 l. Ramade? | scriptum] + est C)

v.3.pt.1.p.149
[*](ACH) Zacharia. est autera et alias locus in tribu Beniamin iuxta Bethleem, de quo dicitur: »uox in Rama audita«, et de hoc in libris Hebraicarum lestionum plenius dicitur.

Rhinocorura ciuitas Aegypti cuius meminit Esaias. sciendum av quod hoc uocabulwm in libris Hebraicis non habetur, sed α Septuagi interpretibus propter notitiam loci additum est.

Quod in libro Hebraicorum nominum diximus, hoc etiam || nunc in S litterae uidetur titulo praenotandum, apud Hebraeos tria esse S, hoc Samech et Sade et Sin. quae cum apud Graecos et Latinos sono simili proferantur, in sua lingua aliler atque aliter resonant. unde acoidii ut eadem nomina apud nos diuersum sonare uideantur, et plus quam ceterae litterae haec habeat. non enim ex una, sed ex tribus litteris loca et urbes et uiculi describuntur.