The Passion of Perpetua and Felicitas
Martyrium Perpetuae et Felcitatis
The Passion of S. Perpetua. Robins, J. Armitage, editor. Cambridge: Cambridge University Press, 1891.
Alio die cum pranderemus, subito rapti sumus ut audiremur: et peruenimus ad forum. rumor statim per uicinas fori partes cucurrit, et factus est populus immensus. ascendimus in catastam. interrogati ceteri confessi sunt. uentum est et ad me. et apparuit pater ilico cum filio meo, et extraxit me de gradu, supplicans: Miserere infanti. et Hilarianus procurator, qui tunc loco proconsulis Minuci Timiniani defuncti ius gladii acceperat: Parce, inquit, canis patris tui: parce infantiae pueri. fac sacrum pro salute Imperatorum. et ego respondi: Non facio. Hilarianus, Christiana es? inquit. et ego respondi: Christiana sum. et cum staret pater ad me deiciendam, iussus est ab Hilariano deici, et uirga percussit. et doluit mihi casus patris mei, quasi ego fuissem percussa: sic dolui pro senecta eius misera. tunc nos uniuersos pronuntiat, et damnat ad bestias: et hilares descendimus ad carcerem. tunc quia consueuerat a me infans mammas accipere, et mecum in carcere manere, statim mitto ad patrem Pomponium diaconum,
postulans infantem. sed pater dare noluit. et quomodo Deus uoluit, neque ille amplius mammas desiderat, neque mihi feruorem fecerunt: ne sollicitudine infantis et dolore mammarum macerarer.