The Passion of Perpetua and Felicitas
Martyrium Perpetuae et Felcitatis
The Passion of S. Perpetua. Robins, J. Armitage, editor. Cambridge: Cambridge University Press, 1891.
Tunc dixit mihi frater meus: Domina soror, iam in magna dignatione es, tanta ut postules uisionem et ostendatur tibi an passio sit an commeatus. et ego quae me sciebam fabulari cum Domino, cuius beneficio tanta experta eram fidenter repromisi ei, dicens: Crastina die tibi renuntiabo. et postulaui, et ostensum est mihi hoc. uideo scalam aeream mirae magnitudinis pertingentem usque ad caelum, et angstam, per quam nonnisi singuli ascendere possent: et in lateribus scalae omne genus ferramentorum infixum. erant ibi gladii, lanceae, hami, macherae: ut, si quis neglegenter aut non sursum adtendens ascenderet, laniaretur et carnes eius inhaererent ferramentis. et erat sub ipsa scala draco cubans mirae magnitudinis, qui ascendentibus insidias praestabat, et exterrebat ne ascenderent. ascendit autem Saturus prior, qui postea se propter nos ultro tradiderat, quia ipse nos aediicauerat, et tunc cum adducti sumus praesens non fuerat. et peruenit in caput scalae, et conuertit se et dixit mihi: Perpetua, sustineo te: sed uide ne te mordeat draco ille. et dixi ego: Non me nocebit in nomine Iesu Christi. et desub
ipsa scala, quasi timens me, lente eiecit caput: et quasi primum gradum calcarem, calcaui illi caput. et ascendi, et uidi spatium immensum horti, et in medio sedentem hominem canum, in habitu pastoris, grandem, oues mulgentem: et circumstantes candidati milia multa. et leuauit caput et aspexit me, et dixit mihi: Bene uenisti, tegnon. et clamauit me, et de caseo quod mulgebat dedit mihi quasi buccellam; et ego accepi iunctis manibus, et manducaui: et uniuersi circumstantes dixerunt Amen. et ad sonum uocis experrecta sum, commanducans adhuc dulcis nescio quid. et retuli statim fratri meo, et inteleximus passionem esse futuram: et coepimus nullam iam spem in saeculo habere