The Passion of Perpetua and Felicitas
Martyrium Perpetuae et Felcitatis
The Passion of S. Perpetua. Robins, J. Armitage, editor. Cambridge: Cambridge University Press, 1891.
Pridie quam pugnaremus, uideo in horomate hoc uenisse
Pomponium diaconum ad ostium carceris, et pulsare uehementer. et exiui ad eum, et aperui ei: qui erat uestitus discinctam candidam, habens multiplices galliculas. et dixit mihi: Perpetua, te exspectamus: ueni. et tenuit mihi manum, et coepimus ire per aspera loca et flexuosa. uix tandem peruenimus anhelantes ad amphitheatrum, et induxit me in media arena. et dixit mihi: Noli pauere; hic sum tecum, et conlaboro tecum. et abiit. et adspicio populum ingentem adtonitum. et quia sciebam me ad bestias datam esse, mirabar quod non mitterentur mihi bestiae. et exiuit quidam contra me Aegyptius foedus specie cum adiutoribus suis pugnaturus mecum. ueniunt et ad me adolescentes decori adiutores et fautores mei. et expoliata sum, et facta sum masculus. et coeperunt me fautores mei oleo defrigere, quomodo solent in agonem: et illum contra Aegyptium uideo in afa uolutantem. et exiuit uir quidam mirae magnitudinis, ut etiam excederet fastigium amphitheatri, discinctatus purpuram inter duos clauos per medium pectus, habens galliculas multiformes ex auro et argento factas: efferens uirgam quasi lanista, et ramum uiridem in quo erant mala aurea. et petiit silentium, et dixit: Hic Aegyptius, si hanc uicerit, occidet illam gladio; et, si hunc uicerit, accipiet ramum istum. et recessit. et accessio. mus ad inuicem, et coepimus mittere pugnos. ille mihi pedes adprehendere uolebat: ego autem illi calcibus faciem caedebam. et sublata sum in aere, et coepi eum sic caedere quasi terram non calcans. at ubi uidi moram fieri, iunxi manus, ut digitos in digitos mitterem. et adprehendi illi caput, et cecidit in faciem; et calcaui illi caput. et coepit populus clamare, et fautores mei psallere. et accessi ad lanistam, et accepi ramum. et osculatus est me, et dixit mihi: Filia, pax tecum. et coepi ire cum gloria ad portam Sanauiuariam. et experrecta sum: et intellexi me non ad bestias, sed contra diabolum esse pugnaturam: sed sciebam mihi esse uictoriam. hoc usque in pridie muneris egi: ipsius autem muneris actum, si quis uoluerit, scribat.