At considerandum etiam hoc est, numquid bonum et quod praestantissimum est differant; utrum definitum quiddam unumquodque eorum, separatum ab alio sit, an differentia inter utrumque in ordine tantum consistat. manifesto utroque modo fit perinde atque in exercitu. nam bonum quoque exercitus in ordine atque aequalitate consistit; ita et in quolibet duce (?), sed magis in duce. iste enim non est propter ordinem et aequalitatem, immo ordo atque aequalitas ob ipsum sunt, bonum igitur non est propter ordinem <nec> propter intellectum, sed in utroque simul i. e. propter aequalitatemque et propter causam ordinis, <scilicet> praesentiam deus enim res movet ut lex, quae civitates regit, magistratus movet et mandatum regis suhditos. ordo autem et aequabilitas, quorum deum esse causam asseveramus, talis est: ut mox explicabimus. dico igitur, quod universa sunt aliquo modo, sed non similiter coordinata, natantia, volantia, plantae, et cuncta non ita se habent, ut alterum ad alterum nullo modo referatur, sed invicem referuntur; nam ad unum consulto universa sunt [*](23 numquid sq. locus corruptus 24 utrum emendavit F: ant codd. 25 an scripsi: et codd. 26 manifesto] ad verbum: per deum invisibilem 28 duce scripsi: (cuiuslibei) regionum F: codd. corrupti 31 nee addidi ex 1. subsequente 38 nullo modo] negatioiiem iure supplevit F)
35
ordinata. sed perinde atque in administratione domus liberis miuime licet | qiiidvis facere, servi autem et behiae nonnullae
[*](f.23) pauca saue ad totum conferentia faciunt, pleraque ex accideute [agunt]. natura iiamqiie cuiusque [ipsorum] et principium tale est in mundo; nempe circulatio stellarum et earum perseverantia in certo ordine atque dispositione est et ita caelestia corpora omnia, nee in iis quidpiam incerti atque inordinati habetur; animalia vero, quae sunt in terris, et plantae utilitatem universalem perexiguam praebent, sed quodlibet horum ut plurimum temere agit atque patitur, quoniam corrumpitur et corruptio quidem unius, ut aliud geueretur. ut nutritio eius, quod alimento eget, et pullulatio rei eiusdemque ad statum deductio et tandem decrementum et alia, quae huiusmodi sunt, utilitates praebent universales; quod autem calce petat asellus, ictu noceat serpens, vas aqua plenum a sue dispergatur, plantae quaedam exsiccentur (?), nullo ordine nullaque contingit norma, et hoc confiteri rectius est, quam deum cum materia confundere taliaque cum ipso ponere. praeterea quaerimus iis, quae nec ordinem nec aequabilitatem habere putamus, vilia quaedam alia ignobiliaque, cum natura rerum coacti intellegere potuerimus mundum eiusque gubernationem esse similem gubernationi civitatis, in qua regium mandatum quam optime procedat. nam quemadmodum, si quando mandatur aliquid hominibus huiusce civitatis, non procedit regium mandatum aequaliter secundum quamque ipsius civitatis partium nee omnes pari modo subeunt mandatum illud — nam alios primaries statuit, alios primariis praeficit, alios ipsis servire iubet, alios vilioribus operis, quibus administratio expletur, addicit, alii propius accedunt ad regem in ordine regio, alii longius distant — sic quoque muudus eiusque procuratio civitati similis est, in qua rex unus regnat; eius partes invicem sunt ordinatae atque aequabilitatem habent, sic animalia sunt, sic plantae. omnium vero generationem esse ob unam causam hoc ostendit, quod omnia, cum hoc modo esse appetant, quo nunc existunt, id appetunt et desiderant, quod vere est, et hoc unum imitantur et peculiariter quaerunt et ad id accedunt nee ullum eorum, quae sunt, in plura dividi vult nec exire ab eo, quod nunc est, ad contrarium; et id quoque, quod ex multis generatur, quaerit unum et ad unum accedit. ita civitas quoque, licet multitudo sit, ad unum intendit, et exercitus ad id tantum intendit, quod videtur duci, et conventus ad principem convertit animum; sic etiam artis opera se habet in his, quae ex multis componuntur, cuiusmodi sunt domus et navis; nam utraque harum, dum efficitur, in hoc esse habet, quod omnes partes in unum
[*](2 minime F Aristotelem secutus: non . . praeter modum (facere) codd.) 36
caalescunt. similiter ii quoque, qui veluti rex vel tyrannus multitudinem
[*](f.23) appetunt, earn ideo tantum appetunt, ut in unura congregent.