In Aristotelis Metaphysicorum

Themistius

Themistius. In Aristotelis Metaphysicorum Librum a Paraphrasis (Commentaria in Aristotelem Graeca, Volume 5.5). Landauer, Samuel, editor. Berlin: Reimer, 1903.

At quoniam diximus primam eausam esse meutem — impossibile euim est meliorem nobilioremque ei vitam attribuere quean praedictam — scrutaudum et quaerendum est, quonam modo (se habens) ipsa talis sit. et in primis de hac causa quaerimus: cum mens sit, untrum agat intellegatque, an non agat neque intellegat, <sed> sicuti sapiens, cum dormit, scientia non utitur, ita quoque primus se habeat ueque intellegat neque agat. sed hoc risu dignum est; etenim si intellectus est, qui nihil intellegit nee quicquam operatur, quidnam excellens, quid egregium erit in primo principio, cum quasi sopore correptum omnia moveat omniaque sibi incliuet eo modo, quo in corporibus videmus a dilectis moveri amatores dilectis ipsis dormientibus? dicere autem primam eausam omnia moventem, a qua omnia, quae sunt, dependent, otiosam esse, nihil agere vacareque ab opere sibi conveniente, est perimere | priucipium [*](f.20) vitae fontemque eius [exsiccare]. manifestum igitur procul dubio est, quod intellegit atque [intellegeudo] operatur, cum sit iutellectus. quaeramus modo et scrutemur, quae sit eius operatio. non evadet enim, quin sit operatio haec aut sese intellegere aut aliud <quodpiam>. quodsi <quodpaim> aliud, aut idem semper atque aliud intellegit. at si quid aliud extra suam ipsius substautiam omnino intellegit, ut visus colores videt, qui sunt extra naturam suam, et auditus sonos audit, neque illud, quod intellegit, est in ipso: id erit causa operationis eius principalis <χύριον>, ut res movet visum ad videndum auditaque auditum; non est ergo, quae intellectus est substantia, ipsa intellectio neque intellectus ipse sui ipsiun est causa principalis, ut antea exposuimus, sed potentiam habet ad intellegendum aliud intellegibile: non erit igitur substantia optima, quia enim est intellectus simul et intellegibile, praestantia ipsi competit et hac tantum de causa excellens quidpiam egregiumque habetur; sin vero id, quod intellegitur, extra est, non in intellectu ipso, certo id erit eo praestantius atque excellentius; id emm principium et causa est, qua fit, ut intellectus intellegat. [*](7 sin supplevi et additlit F 10 putabimus] putalo codd.)

31
ut ergo visus colorum gratia, ut eos cognoscamus, et auditus propter souos, ita intellectus intellegibilis gratia erit; sed omne, quod est alicuius gratia, ignobilius est eo, cuius gratia existit. erit igitur intellectus potentia. continuation igitur intelleetionis eiusque constantia necessario ipsi laboriosa erit, ut visui contiugit ob visibilium frequentiam audituique ob frequeutiam sonorum eorumque constantiam. in omnibus enim, quae de potentia ad actum extrahuntur, et lassitudo contingit et imbecillitas; idcirco necessarius fuit somnus animalibus omnibus. praeterea si intellectus intellegit quidpiam aliud, aut illud intellegit ut magis excellens — e. g. quod est pulcbrum atque bouum — aut ut vile, sed perspicuum est hoc de singulis quibusdam congitare vile esse, multo magis de illo intellegente, cuius intellectus formam rei intellectae praecedit quique plerumque unum et idem fit cum eo, quod intellegitur, quem ad modum diximus statuimusque. itaque manifestum est omuia opera villa ab eo esse abiudicanda. et dicamus eum intellegere res, prout praestaiitissirao convenit, nec mutari; in deterius enim esset ipsa mutatio, atque id ipsum iam motio quaedam esset. in sumraa, si praestantia et dignitas eius ex intellectione esset et si eam ab ignobilibus acquireret, intellectio eius esset intellectio quidem, sed vilissimarum rerum, et diguitas, quam ex intellectione accepit, itidem ab iguobilibus esset. quodsi hoc omne fugiedndum est — rectius enim(??)est non videre quaedam quam videre — substantia igitur nobilissima et dignissima tamquam intellectus simplex haberi non debet, sed intellectus, qui praestantissimum intellegit. hoc pacto enim eius intellectio in rebus dignissimis et divinissimis versatur, cum alia, quae sunt extra ipsum et praeter naturam, non intellegat, at turpe absurdumque est pouere substautiam talem et simul statuere, ut ante se honorabilius quidpiam digniusque habeat. sed hoc dato utrum ponemus dicemusue id, quod ab excelso intellegitur, coutinenter unum et idem esse, an multa? quodsi plura, intellegitne omuia simul, an ab uno ad aliud transit, unum reliuquens et alteram suscipieus? sed omnia haec principia subsequuntur absurda. nam si unum et idem assidue iutellegit, aut ex hoc intellectus eius perficitur aut non; si perficitur, ergo est mancus, si non perticitur, procul dubio non intellegit illud. quodsi multa sunt, quae ab eo intelleguntur, eaque ab uno ad aliud tendeus intellegit, indigebit memoria et acquirere dicetur rem, quam non babebat prius; quodsi ea puncto temporis, quod dimetiri non possumus, intellegit, tunc quaestio revertitur, qua quaerebatur, utrum unum intellegibile perficiat intellectum suum, an non perficiat maneatque imperfecius. praeterea impossible est in natura omnia simul intellegi; in quibus- [*](42 praeterea et sq.] Aver. p. 336 Μ)
32
dam fieri sane potest, in omnibus vero minime. idcirco ob haec inepta a sermone illo abstinendum est, intellectum primum semper omnia intellegere, ea autem multa esse, sed intellectio eius tantummodo unius rei est, et haec res in summa existit excellentia atque dignitate. cum autem ipsemet sit ilia res, quae in summa est excellentia, proinde sese intellegit. quapropter non contingit ipsum laborare; nam neque aliud intendit nec alium finem habet praeter se ipsum. | neque etiam exit e potentia [*](f.21) ad actum, quem lassitudo atque defatigatio sequatur; sed ut se ipsum diligere nemo prohibetur, sic intellectione sui inpsius neque defatigatur neque impeditur; et ut quilibet homo se ipsum diligit, ita se habet qui se intellegit, dum intellegit se. et sicut diligens auimam suam in ea est et araat diligitque eam, sic quoque quod intellegitur et se ipsum intellegit idem est atque id, quod intellegit. ac primus intellectus principium est omnium eorum, quae sunt, quae quidem ab eo cognoscuntur, et eius intellectio non est in eo, ut singulas res percurrat, neque in eo, ut hoc quidem relinquat, illud vero aceipiat, sed subito omnia apprehendit. intellectus enim noster ob imbecillitatem uequit simul multa facile intellegere nee potest ad multa simul intendere, quemadmodum debile quoque corpus nequit multa comportare, sed ubi ea separavit, levins fert, neque debilis visus plures simul colores videre patitur — firmior quidem multos simul percipere poterit — at divinus intellectus, propterea quod sunime est perfectus, dum intellegit, tempus non requirit, sed simul omnia subito intellegit; etenim ut oculus acute cernens multa simul videt, ita primus intellectus, multo tamen melius, omnia intellegibilia simul intellegit, cum se ipsum intellegit. cum vero illae in perfectione progrediantur, scientia huius universalis in tempore non est, nam omnia temporis spatia antecellit; tempus enim est meusura motus, ille vero minime fertur, sed immobilis est. et sicut tu cum citbaram pulsas, omnes quidem chordas pulsare nequis; si vero citbara animal esset, acutissimum simul atque gravissimum sonum ederet: ita deus facillime multa simul complectitur, multa simul dividit. praeterea auima currentis nonne potest multa membra simul movere, utramque manum utrumque pedem ac caput? at quodvis borum membrorum simul tota eius anima, non alia alia parte movet. quid igitur obstat, ne bic intellectus, a quo nullus locus in universo vacuus est, totum mundum moveat intellegatque omnia simul, cum admirabilius sit plura simul movere? non est igitur neganda multitudo divitiarum virtutis divinae, nee ille comparaudus est cum intellectu nostro imbecilli. in cognitione enim non eget transitu per singula [*](9 se—ut (11) om. CF 13. 14 fort, cum B verba intellegitur et 14 idem—id] in se ipso habet codd. 33 dividit CF: intellegit)
33
nec compositione indiget nee ab ignorantia ad scientiam transit [*](f.21) nee oportet, ut inferat conclusiones ex praemissis manifestis. quin immo sicut acutus visus non requivit tempus in colonun apprehensione, sed, cum aeeedit ad eos, omnes sine mora cernit, sie divinus intelleetus, et multo magis, cum intellegibilia petit, intellegit mundum intellegibilem nullo tempore et absque labore. quodsi imraensam aciem intelleetus divini attingere cupis, intelleetum hominis eiusque corpus considerare oportet. et sicut hic intellectus melius apprehendit atque cognoscit et veloeius movet eitiusque operatur quam hoc corpus, ita promptiorem intelleetum divinum esse ad intellegibilia intellegenda credere debes. quodsi differentiam hanc, quae in excellentia facilitateque intelleetionis existit, ad facilitatem lationis mundi transtuleris, non procul eris a syllogismo neeessario; si vero syllogismum in figura constituas, ut mathematici solent, hoc pacto inquieus ῾sicut hoc corpus splendidius est illo corpore, ita hic intellectus splendidior est illo intellectu’, tune nemo quod multa simul percipere et intellegere potest, neque etiam mirum est hoc primum prineipium a se ipso intellectionem habere, nam cum cogitamus intelleetum divinum nequaquam assimilari materiae et esse causam motus sphaerae: sicut ipsa nullo modo quiescit unquam, sie nec dici potest deum ab operationibus suis unquam desistere. cum autem concedamus dari corpus, cui intellectus continenter assistat, quid impedimento erit intelleetui, quominus ex se ipso agat atque intellegat? ex his igitur perspieuum fit deum esse primum prineipium seque intellegere et omnia simul, quo|rum [*](f.22) ipse principium est; nam cum se ipsum in sui ditione teneat, itidem quaecunque per eum existunt, ad suam ditionem redigit. quare illud quoque verum est ipsum vigere seque intellegere; hoc enim ceteris rebus honorabilius est atque excellentius.