In Aristotelis Metaphysicorum

Themistius

Themistius. In Aristotelis Metaphysicorum Librum a Paraphrasis (Commentaria in Aristotelem Graeca, Volume 5.5). Landauer, Samuel, editor. Berlin: Reimer, 1903.

Dicemus igitur: si plures essent caeli, plura item oporteret esse principia prima, praesertim cum omnes specie iidem sint, ut homines. | [*](1 priwarum stellarum dunrtnn sphaeras et (2) posteriorum quatuor stellarum sphaeras F duce Arist. 8 lationum] φορῶν (cf. Bonitz p. 511): sphaerarum F Arist. imitatus 14 an alius F: om. codd. 20 ut est bona om. CF qui est addidi 28 fert codd.: fertur F duce Aristoteli 29 — erit (30) om. FC per homoeoteleuton 36 principia prima C i. m.: caelum primum AB; C i. t. falso. F exhibet mundum esse unum. nam si plures sint sub una specie perinde atque homines, unumquodque principium specie quidem unum erit (omnino commenticie) homines] homo C (Ar. a35)

29
principia enim et ipsa specie eadem erunt, <numero autem plura>. [*](f. 19) at iis, quae forma eadem, unmero vero multa sunt, pluralitatis ratio materia est atque elementum. una enim est notio eademque omnium hominum; discrimen vero inter Socratem et Platonem ex materia manat. at prima forma primusque motor immaterialis est et incorporeus; motor ergo primus unus erit et notione et numero itemque id, quod movetur, si contiuenter movetur, umum erit. itaque non solus muudus est unus, ut ex his, quae de natura tradidimus, patet, sed causa etiam movens una est, ut in aliis libris exposuimus. quare extra se neque grave ullum ueque leve corpus <caelum> habebit, ut in Physicis demonstratum est. at cum quae antecessere, rationibus omnino comprobatum sit principia motuum plura esse non posse, verissimum est uaturam primam uuam esse stabilemque in omnibus sphaeris, quae quidem dilectio est, eo modo, quo lex una in civitatum gubernatione aut rex uuus est, cum tota societas movetur cupida, ut imitetur legem illam, cum, id quod saepe diximus, dilectio adest, hoc est, cum propter administrationem, cui obsequuntur, regem ei usque imperium amaut. inveuimus enim et in administratione, quae est apud uos, rem dilectam ab initio unam in omnibus esse, quae est rex aut lex. quod igitur societas accuratius exsequetur maudatum regis, id non erit opere unius dumtaxat eorum, sed alii sunt potestatis administri, alii servi, alii inter utrosque, alii nautae, alii operarii, alii equites, alii pedites, alii sagittarii. ita variae sunt operationes et vitae degendae rationes diversae, motus quoque diversi et quandoque contrarii; omues tamen rem unam perficere conantur omnesque unum appetunt ut dilectum, id autem est, ut perveniant ad id, quod praeceptum atque ordiuatum est ab ipso rege. et hoc unum est et immobile, magnitudinem non habens; cum aliis vero comparatum, multiplex est. nam motus propositi plures sunt operatiouesque multae et substantiae consequeutes illas operationes multae itidem sunt, at ipse est communis omnibus impossibileque esset ipsum ab omnibus desiderari, nisi formae propriae cuiuslibet eorum ac propriae operationes ab eo penderent. omnes vero ab eo pendent, propterea quod ipsum imitantur.