In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis

Themistius

Themistius. Themistii In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis (Commentaria In Aristotelem Graeca, Volume 5.4). Landauer, Samuel, editor. Berlin: Reimer, 1902.

Modo autem de eo, quod hac in oratione dicendum remanet, disseramus.

Itaque dicimus, quod eo, quia ad elementorum inclinationem propriae materiae necessario requiruntur, ideo explicare intendit huiuscemodi ordinem inveniri. parem autem, inquit, distinctionem [*](7 cetera—similiter] interpretatio incerta: ad idem, cum in eo extiterit Al male 17 trahatur scripsi: coniungatur codd. Al 29 et 30 cf. Tim. 58 A anticrosas] ἀντικρούσεις? 31 eum scripsi: eos codd. Al)

245
in eis ponendam esse, qua proria natura propriaquae differentia [*](f. 65v) circumscribuntur, ne motu distinguerentur, perspicuum ac manifestum existit. si enim unam quis ponat omnium corporum materiam, ut inane aut plenum aut triangulos aut corpora immobilia, vel omnia corpora in sublime, vel deorsum omnia una inclinatione ferantur necesse erit, alia vero loci mutatio non erit. <quare> vel nihil erit absolute leve, si omnia corpora inclinant, veluti insectilia aut plenum; et quae ex maioribus, quaeque ex pluribus partibus constant, levia <potius> dicuntur, cum vel ob partium eorum exilitatem vel paucitatem vel aliquid simile parum deorsum inclinent. atqui hoc demonstratum est ante et videmus corpora quaedam propria eorum natura in sublime semper et uhique ferri, sive parva, sive magna portio ab eis sumatur, et quaedam deorsum ferri. at si quis omnium corporum materiam inanitatem esse posuerit aut aliquid tale, quod sursum movetur, consentaneum erit, ut omnia corpora sursum ferantur, nihil autem propria eius natura deorsum feratur. ex hoc autem omnes eae incommoditates necessario sequentur, | quas superius [*](f. 66r) retulimus. etenim si quid eorum accipiatur, quae inter terram et ignem medium tenent, maiore celeritate quam terra [deorsum] movebitur; quemadmodum si quaedam aeris copia accipiatur, in qua quae hahet insectilia vel trianguli vel ignis multo plura sint quara ea, quae in quadam terrae portione inveniuntur. praeterea erit aliquid, quod maiore celeritate quam ignis sursum feretur, veluti aqua <vel aer>, si inanitas maior in aere vel aqua quam in igne sumatur. verum nec aliquid eorum, quae inter ignem et terram medium occupant, maiore celeritate deorsum quam terra, nec sursum quam ignis movebitur. id autem necessario sequitur (quemadmodum dicebamus) si quis unam tantum iuclinationi materiam statuerit. si vero duas veluti ii, qui inane et plenum posurer, hac etiam ratione in iis corporibus, quae inter ignem et terram constituuntur, aliena onspicerentur; cum enim ipsa emineant, quemadmodum moveutur modo, neque etiam subsidunt? etenim cum ignis (iuxta eorum sententiam) inane esse dicatur, terra autem plenum, grave quidem absolute et leve absolute essentiam habebit; ea autem, quae interiecta sunt, cum iuxta illorum sententiam horum duorum permixtione oriantur, etsi aer plus ignis, hoc est inanitatis, aqua vero plus terrae, hoc est plenitudinis, habeat, nihil prohibet, ut aliqua aeris portio plenitudinis plus quam aquae portio quaedam habeat, quare oportehit hunc [*](2 ne] coaicio ut 4 immobilia] exspectes indivisibilia 7 si scripsi: aut codd. Al 15 quod—movetur emendavi: parvum in sublimi codd. Al 30 si scripsi: vel codd. Al)
246
aerem etiam celerius deorsum quam hanc aquam moveri; quod [*](f. 66r) nunquam videmus. non itaque convenit, ut, quae in medio locata sunt, ex horum duorum extremorum coufusione constitui ponamus. quodsi ex illorum permixtione uon constituantur, necessario conveniet, ut propriae atque aequales distinctiones illis omnino debeantur; et quemadmodum terrara dicunt propriam distinctionera habere et hac de causa deorsum semper moveri, quoniam plenum habeat, sic de aere eos dicere oportebit, ipsum ad proprium eius locum, supra aquam propria quadam distinctione distinctione moveri, quia hac tantum ratione propriam quandam naturam in se contineat. eadem quoque aquae ratio erit. quamquam his minime assentiuntur, sed inclinationi duo statuunt loca, quemadmodum inane et plenum; et quoniam terrae inest plenum, necessario fit (quemadmodum saepe diximus) ut portio quaedam sit utrorumque illorum, quae in medio sunt constituta, quae contrarietatis ordine cuidam portioni illius alterius praepolleat, si, quae interiecta sunt, ex duorum extremorum permixtione constituantur. etenim aeris quaedam copia aquae portionem quandam inclinatione ad infera, et aquae portio quaedam aeris portionem quandam inclinatione ad supera superabit. cousentaneum autem non est, ut eodem argumento Aristotelem impugnemus, qui omnibus quatuor elementis unam materiam posuerit, quo illi impugnantur, qui inclinationi unum locum statuerunt, aut insectilia aut triangula aut aliquid tale, siquidem ii uni huic loco unam inclinationem necessario attribuerunt, veluti gravitatem omnibus corporibus insectilibus; ipse autem universali materiae ne unam quidem inclinationem attribuit posuitque omnes quatuor materias ex istiusmodi materia constare. cum itaque illorum motum cum inclinatione eorum combinasset ac horum unicuique propriam materiam statuisset, quae in propria eius distinctione consistit, modo quidem explicare intendit figuras non ita se habere, quemadmodum nonnulli existimarunt, dicentes, insectilium corporum, ea quae rotunda figura praedita sunt, celeriore motu moveri, cum ipse contendat figuras motus elementorum in universum causam non esse, sed ut celerius moveantur, quatenus modo quodam illis opem ferunt, aut tardius, ex eo, quod ilia prohibeut. nee cur figura prohibeat ac moretur, difficile est animadvertere, quemadmodum neque etiam difficile est dubitationem, quae hoc loco contingit, dissolvere. dicif: <Democritus enim> putabat causam, cur corpora, quae lata sunt, innatent, et quae angusta sunt, in profundum ferantur, insectilia esse corpuscula, quae ignis essentia praedita sunt, cum ex aqua sursum exspirant ac dissolvuntur; dum enim latis corporibus occurrunt. [*](5 aequales Al: distinctae codd. 38 Democritus enim scripsi ex coniectura: quaeritur enim hoc tempore Al male)
247
cum multa sint insectilia [praevalidaque], ea sustinent ac ferunt; [*](f. 66r) cum autem angustis corporibus obviaut, quia pauciora sunt, quae ipsis occurrunt insectilia, non possunt ea sustinere. dicit: quodsi a Democrito etiam quaeramus, cur hoc in aere non accidat, ut corpora lata in eo innatent, angusta autem in profundum ferantur, ipse debilem ac mechanicam explicationem affert, dicens hoc in aere non contingere, quoniam insectilia corpuscula, quae sursum exspirant, hac caliditate et firmitudiue non moventur, quia in eo diffunduntur. Aristoteles autem huius rei causam | affert, inquiens, ea corpora, [*](f. 66v) quae cohaerent, partim facile dividi possunt, partim minus, et ea, quae vim secandi habent, eodem modo alia maiorem vim, alia minorem habent. lata igitur corpora, quia multum amplectuntur, facile dividi non possunt; quo quid enim maiorem quantitatem amplectitur, eo difficilius disrumpitur; si autem non secentur, neque etiam in profundum feruntur, sed innatant; corpora autem, quae magis angusta sunt ac coutrario modo se habent figura, propter contrarias causas secant ac disrumpunt neque eminent, sed deorsum feruntur. [quoniam] autem [et] pondus inclinationis vim quandam babet, qua etiam dividit, et in continui natura alia potentia invenitur, quae obstat, quominus pellatur, ac repugnat: concluditur eiusmodi potentias ea ratione, qua inveniuntur, sibi invicera collatas efficere, ut ea, quae continuata sunt, dividantur, si vis inclinationis superabit, ut veronon dividantur, si ea vis superabit, quae divisioni <et> propulsioni eorum, quae continuata sunt, [repugnat.]

Finis

Commentarii Themistii in Quatuor Libros Aristotelis de Caelo et Mundo.

[*](4 accidat scripsi: in profundum non feratur codd. Al (cf. p. 232,12) 17. 18 fort, cum Al legendum secantur ac disrumpuntur 23 ut—repugnat (25) emendavi: mimis autem dividantur, cum eorum corporum, quae continuata sunt, vis expulsionis superabit Al (cf. p. 234, 30).)