Nihil enim obstat, quominus in medio contrariorum unum et plura sint. et inquit Alexander: qui omnino quatruplicem materiam efficit, quae uniuscuiusque elementorum inclinationi accommodatur, difficultates omnes evadet, quas innuit supra eos, qui unum vel duo loca inclinationem posuere. atqui eos necessario fateri cogit, ut plurimus aer, cum maior in eo inanitas sit quam in pauco igne, eo levius existat, ac ignis sit, qui ex pluribus triangulis constet, cum ilia (?) per se esse dicantur. magis autem conveniret, ut elegantiore ratione ac disputatione dicatur, cum existimetur haec de elementis ab eo dicta esse, ac inclinationis materiam teriam ponat, nisi quod retulit: gravitatis materia est, quatenus tale est potentia, quatenus vero tale, materia levis, id ipsum prohiberet; elementa enim potestate materia inclinationis nou sunt, sed actu ita dicuntur esse, ac id etiam, quod retulit: ipsam quidem eandem existere, <esse autem> non ita se habere, quemadmodum id se habet, quod valere et [*](1 duae (materiae) codd, ac finis Al.: finium codd. 7 de Ortu] Π 2 11 ut— quod (12) scripsi: quod communi alicui occurrit, unum sit quodque Al (fort, post est lacuna hiat) 12 cum—explicabitur (15) delenda sunt 14 et 16 duo Al: aequales codd. 16 duo sunt corruptum: conicio declaratur (cur . . conveniat) (cf. Averr. p. 263 K 17 et addidi sumut scripsi: sumamus codd. Al 21 motus suspectum 23 Alexander] cf. Simpl. p. 720, 9 et sqq. (locus corruptus) 27 aer Al (cf. Simpl. l. 17): aurum codd. 29 ante cum lacuna hiat 32 retulit] 312a17)
241
aegrotare potest, intellegi prohibet hoc de elementis dictum
[*](f. 64v) fuisse.
Deinceps explicare vult elementis, quae interiecta sunt, [pondus] inesse . . ., praeterquam (?) iis in locis, quibus supereminet de hoc autem supra etiam meminerat, modo vero uberiorem hac de re tractationem aggreditur. etenim haec etiam una ex actionibus est, quae levi gravique necessariae existunt, estque illi de iis disserendi locus, probat autem haec duo in propriis eorum locis pondus habere ex eo, quod, cum ilia, in quibus uitebantur, subtrahuntur, statim ad haec eorum loca moventur, aer quidem ad aquae locum, aqua autem ad locum terrae; sursum vero ad ea loca, quae supra eis existunt, non nisi vi moventur illis ablatis. aqua enim ad aeris quidem locum vi tantum movetur, ac aer etiam in ignis locum vi tantum fertur; aqua namque vi sursum trahitur, quemadmodum si per fistulae cavitatem vel aliquid simile ore sursum trahatur, cum aeris, qui in fistula existit, extremitas, quam superficiem ipse appellavit, ad subiectam aquae extensionem colligitur, extensioque, qua in unum coeunt, una fit; hoc est ipsa attrahitur, cum ad attractionem aeris, qui in fistula est, una secum aqua movetur atque ad aeris attractionem attrahitur, quando nempe celeritas motus aeris, qui una cum aqua sursum attrahitur, et aquae motio, celeritate aquae celerior fuerit, qua ex superiore loco in inferiorem movetur. quemadmodum in cucurbitis accidit, dum corpori cuipiam imponuntur, veluti collo (?) vel alicui simili, idque deinde sursum attollitur; humor etenim | [*](f. 65r) aufertur, donec eo ordine trahatur, qui ab eius gravitate discrepat, atque α capite deorsum descendat. in [sublime] autem [ad] ignis regionem, nisi vi, idem aer non feretur; terra autem ad locum aquae simili hac divisione non feretur, propterea quod aqua fieri non potest, ut eadem extremitate cum terra trahatur. et ob hanc causam, quoniam aer ea extremitate cum aqua trahitur, qua aqua colligitur, ac ea extremitate, qua aqua colligitur, terra non attrahitur, aqua in vas trahitur, secundum quod incalescit, quoniam aer eius caliditate movetur, et quoniam ipse in ignem sursum convertitur ac secum aquam attrahit, cui ipse alligatur, ab eodemque aqua attrahitur; terra autem non attrahitur, eo, quod ipsa [*](4 signum lacunae posui 17 ad—coligitur (18)] exspectes subiectam . . ad se . . colligit 18 extensioque et una fit (19) emendavi: ponitque extensionem et unam esse codd. Al 21 celeritas—simili (25)] locum obscurum vertit Al: levitas motus . . aqua attrahitur, sursum extiterit et aquae motio, levitate aquae levior fuerit . . . quemadmodum iis usu venit, quae lentore visciditateque praedita sunt, quibus aliquid annectitur, dum aliquis corpus quidpiam eis adhaerere facit, veluti trabem vel aliquid simile. 29 divisionel fort, emendandum attractione)
242
non contrahitur alligaturque aeri excalefacto, qui in vase consistit.
[*](f. 65r) siquidem penes exitum (?) aeris, qui incalescit ac in ignem convertitur quique in vase consistit, vel aqua trahitur, si proxima erit, vel aer, qui extra existit; aer namque fieri potest, ut una cum aqua trahatur. et quemadraodum terra in sublime non fertur detracta aqua, quae supra existit, ita ignis etiam infra non subsidit, si aer auferatur, qui sub eo manet, propterea quod consentaneum est, ut id, quod infra subsidere potest, gravitatem possideat, ignis autem nullius est ponderis, quemadmodum nec terra ullius levitatis est particeps; quare neque liaec etiam alicui eminet. duo autem, quae in medio loeata sunt, deorsum feruntur, si ea, in quibus nituntur, auferantur, quoniam id, quod absolute grave tantum est ac omnibus corporibus substernitur, infra amplius descendere non potest, quoniam nullus alter sub eo locus invenitur; quae autem inter haec duo loeata sunt, quoniam absolute gravia non sunt, sed ad aliud relata, cum ipsa omnibus corporibus non substernantur, locum habent, in quo, dum trahuntur profundius substernuntur. et ideo ad propria loca moventur, si in locis, quae illis superstant, inveniantur, et ad loca, quae sub illis manent, feruntur, quibus supereminent, si <infera> subtrahantur.
Haec autem sententia cum iis, quae ad sensum apparent, dissentanea est, tum etiam propter illa, quae antea a nobis dicta sunt, rationi ac veritati dissentanea est. absurdum namque ac dissentaneum est elementis in propriis eorum locis omnino poudus inesse. num autem iis, quae ad sensum apparent, dissentanea haec sententia videatur, hinc perspici licet, etenim parva ilia vasa, quae a medicis exstruuntur quaeque cucurbitulae dicuntur, si aerem in eis contentum suxerimus, eoque magis, quo crassior extiterit, ac is (!) attenuetur, inaniattur, excalefiat ac suscipiendae aquae diverso quidem modo ab eo, quo antea erat, disponatur (nihil enim interest, quocunque modo inanitas fiat, dum modo haec vasa aquae suscipiendae disposuerimus) cum itaque praefato modo disposita sumantur, sique vasis orificium claudatur ac super aqua ponatur atque operculum orificii tollatur deincepsque vasis orificium aquae superficiem palpitet, perspicuum est aquam in vasis capacitatem ascendere. itaque manifeste apparet tunc nibil esse, cur aer in vase contentus trahat, nisi quod in vase, quod magis contineat, extiterit; et boc magis aquam etiam non attrahet. cur enim, antequam vas tangat aquam, attractio aliqua in eo non existit? praetera (?) postquam eius orificium clausum fuerit, et secundum quod [*](1 non addidi 32 cum—sumantur suspecta 36 itaque et sqq.] cf. Averr, p. 265 I et eiusdem Paraphr. p. 335 G et sqq. cur et nisi quod scripsi: quod (aerem . . contentum) et si codd. Al (locus non integer) 38 cur . . non existit emendavi: non . . extiterit codd. Al)
243
tangit, <cur> fertur in illud? ipse autem dixit non alia ratione aquam
[*](f. 65r) ascendere, nisi quia cum aere, dum tangit, aquam ascendere deprehendimus, cum ipse contrahitur; is enim, qui in vase considit, antequam aquae proximus evaderet, quiescebat; aquae autem proximus faetus statim aquam trahit; attrahit deinceps secum aquam, quandoquidem ei alligatur. hoc autem, ex quo huius rei probationem assumit, ex iis positum fuit, quae ad sensum apparent, nempe cum aquam violenta suctione suxerimus, hoc ita se habebit; cumque id, quod est ante, operetur, multo magis id quoque operabitur.
Alexander autem inquit, quod, si aer attenuetur ac in maiorem mensuram effundatur repleaturque inanitas, quae eodem in vase consistit, rursus deminuitur, secundum quod ex aquae frigiditate incrassatur, quando eam tangit, et statim aquam attrahit, quae ei proximum extiterit, siquidem ei tantum loci cedit, quantum tempore transfusionis auctus ac deinceps deminutus occupaverat. sed perdissentanea est huius dubitationis solutio; quomodo enim fieri potest, ut corpus contiunum maiorem vel minorem locum occupet, nisi inane in corporibus circumfusum ac in illis interceptum sit; corpus enim minime permeat corpus, et tametsi alibi fateantur id facile animo concipi non posse, tamen, etsi ambiguum sit, nil minus huic dicto assentiuntur, nempe: quemadmodum aer frigiditate colligitur ac incrassatur, ita caliditate diffunditur ac rarior efficitur; et si aqua, quam tangit, calida existat, attamen in vas | trabitur, [*](f. 65v) etiamsi aer, qui in vas transfunditur, in eo non colligatur nec aquae locum cedat, in quern ingrediatur. atque existimavit alia ratione fieri posse, ut in vas aqua trabatur, eamque ad Aristotelis sententiae confirmationem attulit; etenim inquit, fieri posse, ut aer, qui in vase consistit, dum caliditate attenuatur humoremque attrahit, ex attracto humore conteratur opprimaturque ac in vaporem convertatur. verum haec oratio destruit sese, siquidem ponit incalescentem aerem ab humore a se attracto expelli; dissentaneum namque est fierique non potest, ut trahens quippiam ex eo, quod attrahit, simul etiam ab attracto expellatur.
Quod autem rationi dissentaneum sit, quod in hoc allatum est, iam diximus; et ex eo, quod in his duobus elementis ad propria eorum loca inclinatio praecessit, multoque magis, si necessario id ceteris illis contingat, neque in propriis eorum locis quiescere, neque ad haec loca moveri necessario illis continget, sed ferri ex his. aer namque (exempli gratia) si in proprio loco [*](11 Alexander] cf. Simpl. p. 724, 11 et Averr. p. 265 I et sqq. 13 deminuitur emeadavi: occultabitur codd. Al 24 attamen—etiamsi] ita Al e coniectura: codd. corrupti quod et sqq.] cf. p. 242, 22.)
244
gravis extitisset ac deorsum inclinavet, ex hoc omnino conveniret,
[*](f. 65v) ut motus deorsuni natura ei inesset, siquidem eos motus elementis natura inesse dicimus, quibus ad quemvis locum ipsa inclinant. aqua enim ex aeris regione infra natura movetur, quoniam ad hanc partem inclinat, postquam in aere extitit; cumque alio in loco etiam fuerit, quivis esse dicatur, deorsum ad terrae locum inclinabit; cetera elementa similiter (?). atque in universum ex hoc conveniret, ut motus naturalis dicatur ex proprio eius loco in illum; etenim duo fines tantum, veluti ignis et terra, cum nullus igne superior nee terra inferior locus inveniatur, necessario in propriis eorum locis consistunt; ea autem, quae interiecta sunt, cum duo proxime illis constituta loca natura possideant, quid prohibet, quin ad ea inclinent? et quamobrem necessario efficitur, ut aqua et terra una cum aere, extremitatum illorum coniunctionis causa, sursum et non eademmet ratione deorsum trahautur? et cur aeris cum aquae extremitate coniunctio non efficit, ut cum aqua deorsum trahatur? cur pondus hoc efficit, quamvis consentaneum magis sit dicere aerem cum aqua trahi (quandoquidem ipse, cum <facile> terminetur, capi potest ac praeterea est) quarn affirmare aquam, quae gravis est, cum aere ipso trabi. itaque Platonis sententia, in qua dicitur nullam alicui elementorum in proprio eius loco inclinationem inesse, proposito magis convenit veritatique magis consentauea existit, quemadmodum neque ipsi toti caelo haec inest; quare omnibus corporibus natura inest, ut locum sibi ordinatum minime egrediantur, sed in eo maneant ac quiescant, ex eo, quod non ad alium locum inclinationem habent, alio vero in loco quiescunt. causamque adiecit, cur ad alia loca revertantur, cum ad huius totius ambitum protrahuntur, siquidem (inquit) forte et durum ad propriam essentiam sese colligere vult nee inane quippiam relinquit, efficitque anticrosas?, ut horum causas praeter emn quispiam assequi non valeat. quo autem buius totius ambitus distinguatur, et quomodo istaec alia separentur et distinguantur, id ex iis, quae scriptis mandavit, ex sociis ac eius sequacibus perspici potest.
Modo autem de eo, quod hac in oratione dicendum remanet, disseramus.
Itaque dicimus, quod eo, quia ad elementorum inclinationem propriae materiae necessario requiruntur, ideo explicare intendit huiuscemodi ordinem inveniri. parem autem, inquit, distinctionem [*](7 cetera—similiter] interpretatio incerta: ad idem, cum in eo extiterit Al male 17 trahatur scripsi: coniungatur codd. Al 29 et 30 cf. Tim. 58 A anticrosas] ἀντικρούσεις? 31 eum scripsi: eos codd. Al)
245
in eis ponendam esse, qua proria natura propriaquae differentia
[*](f. 65v) circumscribuntur, ne motu distinguerentur, perspicuum ac manifestum existit. si enim unam quis ponat omnium corporum materiam, ut inane aut plenum aut triangulos aut corpora immobilia, vel omnia corpora in sublime, vel deorsum omnia una inclinatione ferantur necesse erit, alia vero loci mutatio non erit. <quare> vel nihil erit absolute leve, si omnia corpora inclinant, veluti insectilia aut plenum; et quae ex maioribus, quaeque ex pluribus partibus constant, levia <potius> dicuntur, cum vel ob partium eorum exilitatem vel paucitatem vel aliquid simile parum deorsum inclinent. atqui hoc demonstratum est ante et videmus corpora quaedam propria eorum natura in sublime semper et uhique ferri, sive parva, sive magna portio ab eis sumatur, et quaedam deorsum ferri. at si quis omnium corporum materiam inanitatem esse posuerit aut aliquid tale, quod sursum movetur, consentaneum erit, ut omnia corpora sursum ferantur, nihil autem propria eius natura deorsum feratur. ex hoc autem omnes eae incommoditates necessario sequentur, | quas superius
[*](f. 66r) retulimus. etenim si quid eorum accipiatur, quae inter terram et ignem medium tenent, maiore celeritate quam terra [deorsum] movebitur; quemadmodum si quaedam aeris copia accipiatur, in qua quae hahet insectilia vel trianguli vel ignis multo plura sint quara ea, quae in quadam terrae portione inveniuntur. praeterea erit aliquid, quod maiore celeritate quam ignis sursum feretur, veluti aqua <vel aer>, si inanitas maior in aere vel aqua quam in igne sumatur. verum nec aliquid eorum, quae inter ignem et terram medium occupant, maiore celeritate deorsum quam terra, nec sursum quam ignis movebitur. id autem necessario sequitur (quemadmodum dicebamus) si quis unam tantum iuclinationi materiam statuerit. si vero duas veluti ii, qui inane et plenum posurer, hac etiam ratione in iis corporibus, quae inter ignem et terram constituuntur, aliena onspicerentur; cum enim ipsa emineant, quemadmodum moveutur modo, neque etiam subsidunt? etenim cum ignis (iuxta eorum sententiam) inane esse dicatur, terra autem plenum, grave quidem absolute et leve absolute essentiam habebit; ea autem, quae interiecta sunt, cum iuxta illorum sententiam horum duorum permixtione oriantur, etsi aer plus ignis, hoc est inanitatis, aqua vero plus terrae, hoc est plenitudinis, habeat, nihil prohibet, ut aliqua aeris portio plenitudinis plus quam aquae portio quaedam habeat, quare oportehit hunc
[*](2 ne] coaicio ut 4 immobilia] exspectes indivisibilia 7 si scripsi: aut codd. Al 15 quod—movetur emendavi: parvum in sublimi codd. Al 30 si scripsi: vel codd. Al) 246
aerem etiam celerius deorsum quam hanc aquam moveri; quod
[*](f. 66r) nunquam videmus. non itaque convenit, ut, quae in medio locata sunt, ex horum duorum extremorum coufusione constitui ponamus. quodsi ex illorum permixtione uon constituantur, necessario conveniet, ut propriae atque aequales distinctiones illis omnino debeantur; et quemadmodum terrara dicunt propriam distinctionera habere et hac de causa deorsum semper moveri, quoniam plenum habeat, sic de aere eos dicere oportebit, ipsum ad proprium eius locum, supra aquam propria quadam distinctione distinctione moveri, quia hac tantum ratione propriam quandam naturam in se contineat. eadem quoque aquae ratio erit. quamquam his minime assentiuntur, sed inclinationi duo statuunt loca, quemadmodum inane et plenum; et quoniam terrae inest plenum, necessario fit (quemadmodum saepe diximus) ut portio quaedam sit utrorumque illorum, quae in medio sunt constituta, quae contrarietatis ordine cuidam portioni illius alterius praepolleat, si, quae interiecta sunt, ex duorum extremorum permixtione constituantur. etenim aeris quaedam copia aquae portionem quandam inclinatione ad infera, et aquae portio quaedam aeris portionem quandam inclinatione ad supera superabit. cousentaneum autem non est, ut eodem argumento Aristotelem impugnemus, qui omnibus quatuor elementis unam materiam posuerit, quo illi impugnantur, qui inclinationi unum locum statuerunt, aut insectilia aut triangula aut aliquid tale, siquidem ii uni huic loco unam inclinationem necessario attribuerunt, veluti gravitatem omnibus corporibus insectilibus; ipse autem universali materiae ne unam quidem inclinationem attribuit posuitque omnes quatuor materias ex istiusmodi materia constare. cum itaque illorum motum cum inclinatione eorum combinasset ac horum unicuique propriam materiam statuisset, quae in propria eius distinctione consistit, modo quidem explicare intendit figuras non ita se habere, quemadmodum nonnulli existimarunt, dicentes, insectilium corporum, ea quae rotunda figura praedita sunt, celeriore motu moveri, cum ipse contendat figuras motus elementorum in universum causam non esse, sed ut celerius moveantur, quatenus modo quodam illis opem ferunt, aut tardius, ex eo, quod ilia prohibeut. nee cur figura prohibeat ac moretur, difficile est animadvertere, quemadmodum neque etiam difficile est dubitationem, quae hoc loco contingit, dissolvere. dicif: <Democritus enim> putabat causam, cur corpora, quae lata sunt, innatent, et quae angusta sunt, in profundum ferantur, insectilia esse corpuscula, quae ignis essentia praedita sunt, cum ex aqua sursum exspirant ac dissolvuntur; dum enim latis corporibus occurrunt.
[*](5 aequales Al: distinctae codd. 38 Democritus enim scripsi ex coniectura: quaeritur enim hoc tempore Al male) 247
cum multa sint insectilia [praevalidaque], ea sustinent ac ferunt;
[*](f. 66r) cum autem angustis corporibus obviaut, quia pauciora sunt, quae ipsis occurrunt insectilia, non possunt ea sustinere. dicit: quodsi a Democrito etiam quaeramus, cur hoc in aere non accidat, ut corpora lata in eo innatent, angusta autem in profundum ferantur, ipse debilem ac mechanicam explicationem affert, dicens hoc in aere non contingere, quoniam insectilia corpuscula, quae sursum exspirant, hac caliditate et firmitudiue non moventur, quia in eo diffunduntur. Aristoteles autem huius rei causam | affert, inquiens, ea corpora,
[*](f. 66v) quae cohaerent, partim facile dividi possunt, partim minus, et ea, quae vim secandi habent, eodem modo alia maiorem vim, alia minorem habent. lata igitur corpora, quia multum amplectuntur, facile dividi non possunt; quo quid enim maiorem quantitatem amplectitur, eo difficilius disrumpitur; si autem non secentur, neque etiam in profundum feruntur, sed innatant; corpora autem, quae magis angusta sunt ac coutrario modo se habent figura, propter contrarias causas secant ac disrumpunt neque eminent, sed deorsum feruntur. [quoniam] autem [et] pondus inclinationis vim quandam babet, qua etiam dividit, et in continui natura alia potentia invenitur, quae obstat, quominus pellatur, ac repugnat: concluditur eiusmodi potentias ea ratione, qua inveniuntur, sibi invicera collatas efficere, ut ea, quae continuata sunt, dividantur, si vis inclinationis superabit, ut veronon dividantur, si ea vis superabit, quae divisioni <et> propulsioni eorum, quae continuata sunt, [repugnat.]